장음표시 사용
61쪽
EvDEMIAE LI p. II. pecunia posses modo, cum illi magis instarent, insanire intolerabilia petere. denique, ne longum faciam , aegre ab ea impetratum est, ut minis quinquaginta sibi satisfieri pateretur quae dii soluta sunt statim. Sed neque illa decisione contenta fuit voluit etiam magis hominem alle care itaque mittit ad eum , qui dicat, in ejus manu esse eam sibi ab ore infamiam,
quam ipse imposuisset, eripere medicum eis quendam Campanum genere , qui
omnium vulnerum notas medicamentis
abstergere: sed opus esse argento, quinque praesentibus minis quod si fecisset, se in amore gratia cum ipsi futurum. Hic
erat circulator quidam, nimis graphicus sycophanta, ad artes nugatorias circum
latorum primus. Ille miser, qui Nannae desiderium ferre non posset, ne passus es quidem se exorari ; sed sine ulla morast.
luidi numeravit argentum quod cum ea nugator partitus est statim. Verum, quia mercator curationi intererat,b c vafro illi ad decipiendum ratio erat. fidem ex testudine detractam meretrici ubi vulnus assimulabatur, inusserat quae alte ibidem inhaerendo sulcum cicatrici non absimilem fecerat.hunc sulcum,praesente mercatore, CG unge-
62쪽
s JAN NUCII ERYTHR. ungebat, obligabatq; diligentissime: clam eo fide illa iterum obstringebat; sed quotidie remissius. tuo fiebat ut paulatim deleri videretur Quid opus est verbis vix dies
octo intercesserant, cum plane omnis eva. nuit. Jam ematiarat in vulgus, insigne inos Nannae fuisse vulnus inflictum, cum ecce tibi de admirabili novi istius medici curatione percrebuit. Itaque tanti ad eum cicatrices habentium concursiis fiebant ut resisti non posset.Non defuit occasioni nugator sed properavit eripere nam, ab omnibus illis arrhabonis nomine pecuniis acceptis, se praeda refersit, die quadam ante lucem, non conclamatis vasis, castra
His peroratis carpera cubicularius ille alium ejus meretricis dolum exponere.
sed dicere aggressum interpellavit Gallonius. qui, exiens ab adolescente, Heus vos, inquit; properandum est mihi in aedes Plu. si, cui meas operas locavi. nam pene abiit hora, qua ibi me adesse oportebat ut ossicium illud cui sum conductus exequerer. tum invitavit me ejus tonsor ad pradium; rogavitque, ut quos mihi commodum esset vocarem; nam duabus umbris fore locum jebat itaque vos mecum adducam. dele-
63쪽
delectabit enim facetos horum urbanorum mores, praesertim in conviviis agitandis, agnoscere. Tui sumus, inquit; duc quo lubet. Ne multa uia aedes magni illius viri venimus Sciscitatur Gallonius, quid rerum agat dominus num jam evigilaverit Θ num surrexerit Respondet unus Iamdiu ille surrexit nam simul ac, inquit, caerium illuxit, electo prosiluit a tonsore accersiri jusso, duas apud illii horas transmisit atque, rasitando, tergendo, pingendo, ita miserum illum defatigavit, ut eum ad languorem, vel potius ad interitum, dederit: tonsore dimisita, in secretiore conclavi, se cum sarcinatore conclusit; sumptoque in manus circino suo more experiebatur, num singula inter se puncta vestibus acu praefixa ex aequo distarent, num thorax vel sag ii corpori eleganter haereret; atque in hoc studio altera duae horae fuere consumptae nunc vero calcearium exercet miserum habet; clamat, corium, quo calcei constant, non est emolle atque flexibile, sed durum ac rigidum praeterea calceos ipsos non esse habiles neque aptos ad pedes irascatur, Vociferatur; se Diis suis iratis natum esse que ritur, cui nihil ex sententia contingat sed im OS,
64쪽
mox, ut spero, calceolarius etiam ex hoc laqtie jugulum eximet. nam Flamines vocari, tus de merum parari jussit, quibus rem divinam ovi optimo max faciant. qua peracta, ut creditur, prandium inibit. Non malum est, inquit Gallonius, ut in pro tonem me conferam ibiq; ejus imperium expectem. Nos igitur, a Gallonio introducti, unum ejus angulum petimus, collo obstipo, quae dicebantur, quaeque ibi fiebant, excipimus. Ac primum orta
est inter eos quaestio, quaenam pullis gallinaceis aestate , quae hyeme curatio, quod condimentum aptius esset nec minima rat inter eos contentio nam aliud alii placebat. Tum ille, qui hos sermones lacessierat contradicentibus cetieris, ficedulam turdo, coturnicem iliano anteponebas; omnesque certatim illudebant unum ex eo numero qui nullum in his rebus sensum habere videbaturi ac sordidum cum Mincultis moribus appellabant imone hominum quidem numero dignum esse jebant. Ab hoc sermone ad carpendam lacerandamq; mulierum famam digrediuntur atque alias parum honeste pudicitiam habere, criminari cilias consciis maritis prostituere formam ac Vendere i
65쪽
EvDEMIAE LIB. II. s dere alias forma egregia filias, his atque illis, non parva mercede, subjicere is ultaque his addere, ac nomen etiam unius. cujusque mulieris dicere, quae quia nullam earum notitiam habebam, oblitus sum sta. tim. Erat hominum cultus elegantillimus,
sed parum virilis neque fere ibi quisqua inerat, qui novas nuptas elegantia munditiisque non vinceret. Illud vero ridiculum , quod, cum duo inter se de amicula rixari coepissent , eorum unus alterum, columeliae scilicet causa, hircum olidum, impurum, perfidiosum; obscoenum appetilavit cilles, quo se lacessitus ulcisceretur, novas eidem contumelias studebat ingereres sed cum maxime quaereret, nullum acrius maledictum invenire potuit, quam ut illi objiceret, quod incultus, inornatus ac male tonsus incederet quod cum Vehementer admirati essemus, audivimus
postea, nullum apud eos haberi flagitium majus, quam tibialia ligaminibus sericis ad terram usque productis non adstringere, vel minimam in collari rugam admittere nullum nefas grandius existimari, quam perpeti, ut in coma vel barba pilus
unus ceteris altior excrescat, nec statim
66쪽
13 AN NICII ERYTHR. profuderit nihil magis sordidum censeri, quam, mensem integrum, eodem uti ami diu. Sed improvisus Plusii ad vetus omnem illis iram sedavit, in tranquillo constituit nam, qui velum allevabat, festive, Heus, vos, inquit manus de tabula; magister adest. At ille, qui praeeuntibus, teris, per procrionem transiens, ad aram Iovisse confert sacrificanti adest rc vertitur, prandium poscit Gallonius, ut omnibus rebus instructum sit prandium, curat quo
expleto, revertitur ad nos atque Is inquit, qui me invitavit ad prandium, jussit sterni lectos in tortis urbi propinquis, ad
fontem large manantem at mehercle capietis voluptatem ex loci aspectu nam de propter arborum viriditatem est longe amoenus,& propter vim decurretium aqua, ru frigidissimus. Ne multa; eo deducimur, locum intramus. Ubitataria aquarum vim cernimus, quantam uspiam nos non vidis. se meminimus etenim non certis fontibus, sed imbribus, non rivis, sed fluminibus, locus totus exundat. Specus sex, incertum natura vel ars in montis dorso cavavit; sed ita ut uni tribus alteri tres incumbant asperis ac rudibus tophis lepide&jucunde perhorridi ab his tophis, tum
67쪽
intratum extra specus haerentibus, acria herbarum viriditate diffusis, aquarum imbres magni vehementesq; procurrunt,
qui tum specus ipsos implent, tum latu ante specus ipsos lacum esticiunt locum parietes, ab utroq; montis latere producti, in latitudinem quadrant per quos horriduli, de ipsos saxis intectos, quo incultae illi specuum asperitati respondeant, perpetui defluunt imbres habentque post se inter diffusa late nemora speciosissima ambulacra hic talis est sonitus, qualem ex multis atque alte cadentibus aquis esse oporteat;
talis species, quam fontes, nemora, ars de nique matura ipsa componant. In hoc tam amoeno ac perfrigido loco, apud eum fontem speciosi istinum, statutos lectos,&appositam mensam invenimus, ea epularum varietate constructam, qua extrui solet ab iis, qui amicos magnifice volunt accipere. Ecce autem, ex improviso ingens ad aures nostras amor ac strepitus accidit qui prandium dabat, convivas alios a se vocatos adesse narrabat capita hominum numeravimus novem, attamen ex
strepitu, quo in eum locum irruperant, sexcentos esse jurasses. Hi simul ut apparuerunt, tanquam hostes capta urbe solanti
68쪽
co AN Ni CII ERYTAR. lent, cuncta diripere, tuburcinari, vorare, oenophora exhaurire S clamore omnia miscere ille , qui invitaverat, pene irasci, clamares, ut manus lavarent, ut lectis se commendarent atque aegre impetratum est, ut vellent accumbere.Tres erant lecti, in singulis quaterni discumbimus summus Gallonius ac prope eum ego tum Paulus AEnailius; infra, ceteri omnes. Hic tantum vini exhaustum est, quantum una vindemia colligitur qui stellas numerare potest, numerum etiam cyathorum inibi qui sunt exhausti atque ab implendis tradendisque poculis viri sunt quinque de-
felli. Sed inter clamores maximos, inter
risus effusillimos, saepe ructus, saepius crepitus erumpebant; nulla alia vox exaudiebatur, nisi haec, Bene mihi, bene vobis, bene Plusio nostro Jam non in ventres, sed in cloacas, sed in barathra profundi vinum videbatur. Vix aut quidquam inmensa apponebatur, cum direptum illud
vidisses. Erat inter eos unus longe urbanissimus, qui cantharum, in quo potitabat, frustis esculentis tanquam rosis coronabat; cum vino implesset, in se totum ingurgitabat hic clamore edi, hic cachinnos tolli, de faustis acclamationibus Operi
69쪽
operi gloriosi istino plaudi Productum.
erat prope ad vesperam convivmna, nec bibendi modus ullus, nec satietas erat. Ecce autem adest a Plusio servus, qui Gallonio nunciat, ut, relictis rebus omnibus, curriculo ad Praetorem transeat, eiq; Plusidis verbis exponat, ut honoris ipsius gratia Toxillum reis eximat, quamprimum incolumem ad sese remittat. Hic evictus, quod Haereditatem Veneri relictam expilasset, quod falsos testes subornasset, ac multa alia nefaria fecisset contra jus fasque contrusus in carcerem sue rat. Itaque a reliquis convivis distrahimur, atq; ad tribunal praetoris accedimus. Hic magna: cuidam quaestioni operam dabat. Lictores mulierculam forma non mala, quam meretricem esse jebant, in jus abstraxerant, ejusque opera male se fustibus acceptos querebantur, ac fidei faciendae causa , brachia ac tergora plagis varia
ostentabant. Rogat Praetor, cui tantum animi ad audaciam fuerit, ut unius meretricis causa publicas personas tam insigni affecisset injuria Respondet unus, ceteris fortasse ad dicendum paratior furem manifesto deprehensum rapiebamus in carcerem; qui , dum illac transimus, ubi
70쪽
JAN Nic II ERYTHR. venefica si haec inhabitat, sese e vinculis eximit, manus nostras effugit, atque in unam ejus vici domum irrumpit nos insequi; nec cum satis constaret quo se rece
pisset , singulas ejus viciniae domos per
quirere. Ne multa ad aedes hujus meretricis venimus, fores pultamus nemo re spondet: calcibus impetimus; tantundem:
effringimus nihilo magis ergo scalas
ascendimus, ac mulierem in lecto jacentem invenimus. Tum ego, Quid est, inquam , quod taces curis passa fores e Lfringi erat ne ita magnum recludere Illa in eodem silentio perseverare. Tum ego, Vide, inquam obstinatum ad tacendum animum, ut sese ossirmatξ propudium,jam aliquam ex te vocem saltem ingratiis eliciam iratusque virgis graviter illi latus impello Tum demum illa, dolore coacta, Heus, exclamat. Rem incredibilem vix Heus dixerat, cum imbris vel grandinis more, crebros nobis, in scapulas, in ca
put, in brachia, fustium ictus sensisses ir
ruere neque tamen fustes, neque aliquis, qui verberaret, conspiciebatur. Nos, metu perterriti ac male multati, terga Vertere, per scalas praecipites currere, pedibus salutem quaeuere Interrogat Praetor, quemad-