장음표시 사용
71쪽
EvDEM LAE LIB. II. 63 quemadmodum id factum esse arbitrentur. Respondent illi fidenter se existimare, id sibi contigisse muliebribus veneficiis atque cantionibus ac Tibi, inquit, nosse licet ab ista, quam hujus rei testem adduximus haec, ut de facie conjicieba
mus, scortum erat diobolare pagoq; polluctum. Ac praetorem intuens, Si mihi, inquit fides publica detur, rem Omnem
uti sese habeat aperiam Jussa mulier a
praetore, quae sciret, edicere, Nos, inquit, meretriculae , si quando ab amatoribus nostris deserimur, ad eos revocandos, frustulum panis cum caseo certis quibusdam precibus devotum, de senestra delicimus: at si canis atra voratum illud adveniat, impetritum inauguratuitaq; existimamus esse, mox eum, quem volumus, adsuturum sed interea dum ille veniatini si si
quae malam rem quaerat caVeat oportet, ne verbum unum faxit nam si mutire au
deat, feret infortunium Bona haec mulier venit pridie ad me domum, querens, quod amatorculus ejus sibi graviter esset infensus, quod alium ad se virum, ipso invito, recepisset, ac propterea amorem Hona alio transtulisset orabat, rogabat, ut sibi subvenirem, rationem ostenderem, qua
72쪽
6ή. JAN NICII ERYTHR. qua eum posset ad sese reducere. Ego ejus miserta, ne eodem redigeretur unde orta est, nempe ad egestatis terininos , frustulum panis cum caseo praecantatum porrigo, ubeoque ut deturbet in viam. Illa accipit, projici: venit canis, devorat tum fores claudies in lecto se collocat , dum amator veniat, expectans jam due rei nihil nisi eventus deerat qui quidem facile ex sententia contigisset, nisi, quae cuncta miscet, Fortuna prohibuisset. His dictis, obticuit. Tum praetor habetum ciam dicere. Quae audacter respondet nunquam se vidisse cuiquam pulchrius ligna praeberi,
quam sibi ac lictoribus praebita essent. Interrogat praetor, unde id factum existimet. Respondet illa, se existimare, deo-Tum manium opera fuisse perfectu. Tum, Tu igitur, inquit praetor, venefica es Mulier subdola atque ad malitiam instructa, Nilii L inquit, minus quin misere sum veneficiis aliarum obnoxia nam prope est
annus, cum a Lemuribus exagitor, malefica cujusdam invidia ac saepe est, cum,
verberibus ad necem affecta, pro mortua inter vicinarum manus efferor. His auditis, praetor vicinis in hancre testimonium
de nunciari jubet qui statim adeunt sed,
73쪽
Evn4M DAE LI B. I. svicinitatis necessitudine, ut a muliere gratiam inirent, eamque periculo damnationis eriperent, jurati, illud idem pro testimonio dicunt quod meretrix in defendendo responderat. Tum praetor a severitate in misericordiam versus, mullerem,
velut lymphatam seu ceritam, de consilii sententia absolvit, de reis eximit, lictores abire in malam rem ubet. Consilio di- missis, praetor ex aula, ubi cognitioni operam dabat, se subducit,&in cubiculum abdit non enim apud eos, ita uti Romae mos est, judicia publica exercentur in foro, sed in aedibus magistratuum fiunt. Gallonius, ut introducatur ad eum , postulat.
se enim habere, quae Plusii jussu eidem exponat. Cubicularii, rem ad praetorem deferunt, qui, ut adesse allusio nuncium accepit, continuo intromitti eum imperat, sellas poscit, ac sedere Gallonium jubet. Ille, modestiae scilicet causa, negare praetor instare, neque se aliter eum auditurum dicere Gallonius morem gerit in sella se collocat; S , quae a Plusii mandata
habet, exponit. Quarum sumiama haec erat;
Ut reum illum, quem falsi Dexpilatae haereditatis criminibus accusatum habebat in carcere, sententiis judicum absolvendum
74쪽
dum curet hoc enim beneficio magnam se a Plusio gratiam initurum. Respondet Praetor, reum illum esse scelerum caput; crimen manifestum, capitale, invidiosum;&, si uri legibusque sit locus, jam pridem, inquit, in supplicium, in crucem, abreptum eum oportuit sed quoniam lusio ita ille est cordi, rationem inveniam, qua
incolumis judicium effugiat res veneris agitur; cui si quid adimitur, impune ausertur dii boni sunt, liberales nec , affecti injuria, irasci cuiquam sciunt. In pauca ut conferam impensius etiam, quam exigebatur, promittit operam quo ab hujus sermonis tristitia animus ad hilaritatem traduceretur, percontari coepit ex Gallonio, quid rerum Plusius ageret, quo genere voluptatis pomeridianas horas deciperet, quot cyathos biberet, quot uncias cantharus caperet in quo potitabat atque alia, id genus, multa quibus egregie Gallonius satisfecit. Sed, cum lana advesperasceret, discessurus surrexit quem Praetor, officii gratia, ad scalas usq; perduxit, identidem admonens, ut suis verbis multam salutem lusio diceret. Qui demum, ita honorifice acceptus atque dimissus, laetus
nobiscum domum versus iter arripuit sed ad
75쪽
Z, DEMIAE L 2. I L 7 ad ostium amico cuidam veteri occurrit; quem post mutuas salutationes rogavit quid ageret. qui inquit; Irae sunt inter Praetorem S sterium illum divi tenaci eo ut pacem conciliem. Quid audio Gallonius ait Asterius scit irasces quem ego tam putabam tranquillum, quam est mare cum halcyonum scetur substernitur. At poL sterius antiquum suum obtinet, respondit ille sed Praetor solus est in sermento, ac totus tumet. Da mihi operam ridiculares est. Habebat Asterius apud centumviroseontroversiam de re pecuniaria cum Robusto Vrsaceo. Itaque eum vadatur. Continebat autem vadimonium, ut ad certam
diem Vrsaceus in judicio se sisteret ad sententiam judicum audiendam Vrsaceus diem vadimonii obire cotempsit. Quamobrem tanquam contumax condemnatur, ac secundum Asterium sententia profertur. Vr facetis praetorem appellat qui statim judices perperam judicasse proniaciat ideo , quia Vrsaceus vadimonio suo promiserat tantum ad eam diem se isterae, non autem judicum sententiam accipere Lad quam audiendam novo erat vadimonio compellendus. Sed, cum clamaret
76쪽
εs JAN Nicii ERYTHR.ret Asterius, ac verbis vadimonii vim fieri diceret, quae erant, ut Vrsaceus sisteret ad audieiidam ludicum sententiam 'o laus praetor nullam ipsi fieri injuriam dicebat, quia verba illa aliam tendam iudicum sententiam non erant conjungenda cum verbo se siseret, sed ab eodem interpunctionibus separanda quamobrem cum per se sumpta novam orationem efficerent, novum etiam vadimonium requirebant Asterius, hac tam insigni injuria verberatus , ad ultionem decurrit, ac paucis
diebus post scribit praetor epistolam in
haec verba Peto a te, domine praetor, ut
in crastinum te mihi sistas, ad coenandum mecum. Praetor postridie ad horam adest . Cui Asterius. Tibi, inquit, gratias ago, quod veneris; sed cras coena dabitur. Quid hoc est 3 ait ille nonne promisisti in hunc diem Non ait. At possum, inquit Praetor epistolam tuam proferre, in qua me hodie vocas ad coenam. Cedo epistolam, ait ille. ac sumptam in manus legit ac, Nihil ait, peccatum est a me, cum ita scripsi. laam post verba illa, rogo te, ut domi meae in
crastinum te sistas mihi, interpunxi, quia
illa altera ad coenandum, sunt initium nOva orationis, atque alium diem indicant. quam ob ἀ
77쪽
EvDEMIAE L A. LI. 69quamobrem debebas expectare novam
invitationem. Praetor iratus, Itane, inquit,
magistratus eluduntur flaud impune hoc auferes. Nulla, inquit Asterius, a me tibi orta est injuria:a te ipso hoc prosectum est totum ecce exemplar sententia tuae, ubi ita interpungendum esse decernis at jura omnia clamant, ut, quod quisque juris in alterum statuerit, eodem ipse utatur. Pra -- tor delusus 3c, quod magis ipsum urebat, lin coenatus domum revertitur. Risimus insulsum praetoris acumen. At ego Tanta tine, inquam, est apud vos penuria virorum prudentium, ut necesse habeatis haec tanta munera ejusmodi pecudibus demandare 3 At ille, Non mirum est, ait nam saepe in hac Republica non virtut merita, sed casus .gratia, magistratus honoresque conciliat unde doctis de illustribus praetermissis, imperitis obscurisque ejus regendae potestas tribuitur. His actis, ille ad praetorem Asterio conciliandum, nos ad stomachi frementis tumultus cibo ac potione sedandos procellimus.
78쪽
LIB. III. Au sol oceano laetus emerserat,
ac terras exhilaraverat, toto caelo luce diffusa, cum nunciatur Gallonii, juvenes stare ad antiam duos quosdam, qui eum magnopere evocarent. Prodiit ille, nos una secum. Rogat, quid velint. At illi, Currendum est tibi, inquiunt in aedes Democriti amicissimi tui curandumque, aut consolandi, aut consilio, aut re, ut eam illi aegritudinem adimas, quae misere eum arripuit nam neque coenavit heri vesperi, nec proxima superiore nocte potuit partem aliquam quietis accipere rogatus, quid aegre sibi sit, non audet dicere, tantum suspirat, illacrimat tu fortasse, pro amicitia quae inter vos est, poteris ex eo tanta aegritudinis causas exculpere. Quibus Gallonius, Nunciate, inquit, Democrito, nos ibi mox adfuturos. Unaque opera tendere illac coepimus. Sed placuit Gallonio, medicum arcessere, secum ad aegrotum adducere. Itaque venimus in aedes cuiusdam Aristarchi, qui, ut Gallonius narrabat, magnum in medicis nomen habebat; atq; eum oppressimus con
79쪽
EvDEMI IEL rL. III. rtem plantem in speculo formam suam ac
simul, ut Gallonium aspexit, Quid tibi, ait, haec figura oris videtur Iape, inquit, nimis lepida nimisque nitida Quid corpus hoc 3 Vide ut est solidum, leve succi plenum ecquae est mulier digna ad hanc
formam Nulla inquit Gallonius Sed mis sa isthaec face; causam, quae nos huc impulit, accipe. Venimus, ut te ad aegrotum adducamus, ex animi aegritudine pene confectum, atque illum ut sanum facias.
Perfacile istuc quidem est, respondet Aristarchus sed non est mihi ocium in praesentia nam promisi operas meas flamini magno Liberi patris, qui jam diu laborat stomachi vitio. Cui Gallonius, Si est ita, inquit, ut dicis, in publica commoda peccem, tibi molestus sim vale. Postquam
discessimus, quaerimus ex Gallonio, num sanus sit, necne, qui ad curadum insanum, eum adducendum curet, cujus caput Anticyris tribus sanari vix possies Arrisit Gallonius ac, Stultitia, inquit, in qua iste versatur, sane ridicula est atque faceta nam cum sit forma adeo, ut vidistis enormi&inhonesta, ut monstrum potius hominis dici possit, quam homo; attamen Adoni& Paridi praestare praedicat formam suam,
80쪽
omnesque se ultro sectari mulieres memorat itaque senem se esse oblitus, nihil eorum, quae sunt adoleicentium, a se alienum existimat etenim amat, potat, an
tat, saltat: , quod magis miremini, canus, varus gibbus bucculentus, breviculus, niger, cetida anima cum sic incontentione amoris multis praeclaris adolescentibus superior evadit, non aliis armis instructus, nisi pecunia, quaecum aliis bonis, quae secum affert, genus largitur
formam verum haec nota stultitiae, multarum maximarumque virtutum excusatione defenditur nam est philosophus ea
gregius, medicus,poeta, Orator;&si aegrotum, quo properamus, invisat, continuo morbi genus aperiat, curatione illi morbo aptam adhibeat. Dum haec loquimur, ac ridemus, aegri illius domum venimus; intramus videmus eum pallidum, moestum, Min acerrima cogitatione defixum. Rogat Gallonius, quid sit attonitus, quidve pallidus 3 Quia inquit, animi moerore conficior novo, incredibili, acerbo Rogat, num magnum aliquod facinus patra set, unde judicium poenamque metueretξNegat. Quaerit, num aes alienu tam gran