De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nec unquam voce Diaconi promiscue utitur, sed semper Presbyteros appellat maxime qui laborant in verbo & doctrina, ut in epistola prima ad Timoth. cap. s. II. Presbyteri duplici honore habeantur maxime qui laborant in verbo doctrina . Et versu is. Adversus Presbterum accusationem noli accipere . Similiter de Diaconis proprie loquens in ea-.dem epistola cap. 3. versu s. exactum de illis examen antequam ordinentur fieri iubet , eorumque Otacium per hoc nomen ab alijs ita distinguit: Hi autem probentur primum, sic ministrent: Et pa

lo post: sivi enim bene ministraverint gradum βbi bonum aquirent. s multam fiduciam in fide qua est in Chrso I ti. Ex quibus apparet haud semper a

Paulo hanc vocem Diaconus promiscue ac communiter accipi, sed ad haec distinguenda munera dictis nominibus presse ac proprie omnino uti. Hinc antia qua Ecclesia Altaris Ministrum qui Presbytero sacruficanti inserviebat antonomastice Diaconi nomine semper appellavit, & modo appellat . Quod pariter de Diaconisiis debet intelligi; nam Apostolus cum in citata epistola ad Romanos cap. I s. Priscam, Mariam, Iuniam, Triphaenam, Triphosam , Periidem , Iuliam& Olimpiadem tantam in Ecclesia laborantes nomianet, & solam Phoebem Diaconam seu Ministram dicat, planum fit, hoc nomen Diacona proprie , non ambigue ab Apostolo accipi, ac prae caeteris oscium peculiare Phoebes significari ac distingui. Ita cum de Presbyterissis agit nunquam voce Diacona utitur, ut in epistola ad Titum cap a 3. Anus in habitu Iam cto bene docentes, quas antiquiori Alvo Presbyterissas appellatas legimus, Pressetidas vocat, vel, ut in prima ad Timoth. cap. s. Presbteras. Hinc clare patet, illas, quas torturae PIinius submisit fuisse proprie

262쪽

Diamnissas, ita ab ossicio in Chiistianorum Ecclesiis per Bithyniam aliasque orientis Provincias vulgari idi

mate, graeca scilicet lingva vocatas: Ideoque Ancillasae Ministras fuisse Traiano latine scripsit, nec imagunari potest , earum ossicia , conditionem , nomenque ipsum Proconsuli tam exacte in Christianos inquirenti, ignota fuisse. Praeterea qui commentarios in laudatam epistolam edidere uno ore assimant, Plinium Christia norum Diaconissas intelligere . Augustus Buchnerius pag. 72s. numero A. Franciscus Balduinus pag 716 . Cunradus Rittershusius pag. et s. quod eruditissimus Gerardus Ioannes Uossiux pag. 8o8. ita confirmat :Sequitur nunc altera, ex confessione duarum Diam conclarum , quas tormentis subiererat, ut melius veritatem cognosceret. Et instar Denique non quas

mis Ancillas aque idoneas putavit, elegit autem

Ministras Ecclem, seme ut Graci dicunt, Διαλ

eriores vocarunt Diaconissas, ut etiam ane - tantur in iure . Ex sis igitur certum habemus noamen Diacona antiquissimum esse, ac, ut ita dicam ipsa nascente Ecclesia ortum; nec vix, sed passim an te Nicaenam Synodum reperiri, ut ex hucusque addu chis testimonisis abunde probavimus ι Quod etiam evinci posset ex ipsiusmet Lupi verbis pag. sv. ita scribentis i Duo priora Ecclesia Lacula videntur ad

Diaconatum admisisse Lilas Viduas . Igitur saeculis

. illis muliebris Diaconatus maxime florebat, ad ipsum siquidem admittebantur Viduae, quod utique latetur Lupus ; Ipsas porro Diaconas etiam appellatas nec, ambigi debeti At duo illa saecula Nicaenam synodum sine dubio praecesserant , cum Elam quarto saeculo

nempe anno 3 3. coacta suerit; Unde ergo scire po tuit, Diaconae nomen, & institutum dictis saeculis in

Ecclesia extitiste , nisi vel apud illius Evi scriptores ,1 i vel

263쪽

vel in vetustioribus ante Nicaenam synodum Eeclesiae meis mori, id reperisset Z Hinc satis apposite concludere post mus, ex ipsius Lupi dictis, seclusa etiam Apostolicae epist.

subnotatione, ante Nicaenum Canonem non vix, sed passim Diaconissarum nomen ac institutum reperiri. Ad huius porro Diaconatus gradum admittebantur solum Virgines vel Viduae univirae provecta tamen aetate 3 Sanctus Clemens Const. Apost. lib. G. cap. II. Di

conissa vero eligitur Virgo pudica, sin autem non fuerit Virgo, si saltem Vidua qua uni nupserit .

Sanctus Epiphanius lib. 3. contra Haereses, Haeresi 8o. in fine addit . etiam mulieres, quae consensu Viri comtinentiam profitebantur: Et 1 funt etiam qua in unis nupti js continenter se habuerunt , aut ab unis nuptijs viduitatem fervarint, aut semper Vim gines sunt. Pater Lupus tempora distingvit iIlis mox citatis verbis pag. 37s. quae modo hic etiam repetam : Duo priora Ecclesia facula midentur ad Dimconatum admisisse solas Miduas ob addiactas a Tertulliano rationes . At vero tertium Laculam admisit eae Virgines. Rationes, quas dicit a Tertulliano adductas recitat initio scholij ad laudatum Ca-mnem I s. pag. 372. nempe ex cap. s. de Uelandis Virginibus, ex cap. II. de Monogamia, & ex cap. I 3. de Pudicitia, quae ipsissimae sunt, quibus decennio post in notis ad caput tertium de Praescriptionibus pag. a . ad Presbyterissarum dignitatem. maiestatemόac officia comprobanda pariter utitur; immo ibidem pag. rs firmiter asserit , Tertullianum Presbytero

intelligere , inquiens e Sanctus Paulus Apostolus , sacri canones, ae antiqui Ecclesis Patres per sacras Viduas quandoque intelligunt tam Diaconissas. quam Presbureas , his tamen noster Septimius solas has intelligit. Et citata pag. 26. recitatis Te tulliani

264쪽

JO UvITCLEFI cap. t q. 2 i. tulliani testimoniis ait : Et ita iacet, has Viduas scilicet Presbyteritas, fuisse toto Gorti diversas a

Diaconi is . Igitur si Viduas, de quibus citatis locis agit Tertullianus. suisse Presbyteras contendit , totoque Coelo a Diaconisiis diversas, plane sequitur , adductas Τertulliani rationes nullam prorsus vim habere posse ad probandum, duo priora Ecclesiae laecula solas tam tum Viduas, non autem Virgines ad Diaconatum admisisse. Immo Virgines ad huius Diaconatus dignitatem semper ab Ecclesia admissas colligi potest ex eiusdem Lupi verbis in notis ad idem caput tertium de Praescrip. pag. 23. quibus explicat Apostoli locum in prima ad Timoth. cap. 3. Mulieres similiter oportet

esse pudicas es. Sic enim ait : Utitur non speciali Vidua sed generali mulieris nomine , quod ratam

Virgines semper potuerint esse Diaconissa. Quin ad

hoc Minicterium Ecclesia semper maluit Vargines, quam Viduas. Igitur, si Ecclesia semper maluit Vi - gines quam Uiduas, necessario dicendum est , prioriabus illis etiam saeculis Virgines maluisse, ac ad huius. modi Ministerium illas potius quam Viduas semper admisisse, cum, Virginalem statum dignitate ac pra eminentia Viduis semper in Ecclesia praestitisse notissi-.mum sit.

Ritu quoque a Presbyterissis longe diverso in Diaconisiis

promovendis utebatur Ecclesia, etenim Viduae ut supe riori capite diximus, sola electione in Presbyterissarum Coetum ab Episcopis admittebantur; At Diaconissas

solemnioribus caeremonijs inauguratas testantur Graeci Rituales quos ex antiquitatis ruderibus erutos publica-Vit Ioannes Morinus in suo Commentario de sacris O dinationibus parte a. pag. 3 c. sv & 8o. Edit. An xuζrp. quos postea parte 3. tota Exercitatione decima

eruditissime illustrat . Quae quidem inaugurationis sin Ita lemnitas

265쪽

lemnitas in causa fuit, ut harum rerum imperiti putaverint, hanc Diaconissarum benedictionem fuisse veram ac Sacramentalem χειροτon immo Haereticos amsam arripuisse, permittere suis Foeminis sacra Mysteria peragere, & alia Ecclesiastica munera exercere. A' quo quantum abhorruerit Catholica Ecclesia , sicut capite praecedente de Presbyterissis tot Patrum testimoni, ostensum est, ita nunc ad idem de Diaconisiis convincendum satis foret eadem reponere, & praecipue

insigne illud Τertulliani lib. de velandis Virginibus cap. s. Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui, sed nec docere, nec tingere, nec offerre, nee ullius H, rilis muneris . nedum Sacerdotalis o ci3 forum μbi mindicare. Ne tamen Lectori eadem repetendo to dici simus, Ritus tantummodo illos , quibus in ipsarum promotione utebatur Ecclesia pruietemus, sisque perpensis clarum fiet, Catholicam Ecclesam nulla Ieapse Sacramentali ordinatione, sed caeremoniali quaedam inauguratione ad quaedam officia Diaconas nomine ternus constituisse.

Antiquiorem in hac re Ritum habemus in Apostolicis Constitutionibus Sancti Clementis Romani sub hoc

titula .

Constitutio Bartholomaei de Diaconissa. De Diaconisia vero ego Bartholomaeus sic constita. , Episcope , manus ei impones praesentibus Presbyteris, Diaconis & Diaconisiis. Et dices: Deus atterae , Pa ter Domini nostri lassi Christi, qui Viri δε Mulieris author es, qui Mariam, Deboram. Annam obdam Spiritu Sancto implevisti, qui non dedignatus es filium

tuum unigenitum ex muliere nasci, qui in tabernac lo testim ij, di in templo custodes Foeminas ianuis tuis Diuiliaco by Coos e

266쪽

tuis sanctis praefecisti, ipse etiam nune resince hanc Ancillam electam ad Ministerium , & da ei Spiritum Sanctum, illamque emunda ab omni inquinatione carnis & spiritus , ut opus sibi impolitum dugne perficiat ad gloriam & laudem Christi tui , cum quo tibi gloria, & adoratio & Sancto Spiritui in

saecula. Amen.

Ex qua quidem Apiscopi invocatione nullum sacris Autaribus ministerium, sed ad custodiendas duntaxat sanctas Ecclesiae ianuas, Diaemissis collatum apparet , quod ipsemet Clemens cap. 18. plenius declarat et

Diaconissa non benedicit, nec facit aliquid eorum, qua Presburi aut Diaconi saerunt, nisi quod iantias euuodit. Cui consonat illud sancti Ignatu Martyris in epistola citata ad Antiochenos e Saluto Lanctarum portarum eunodes Diatonissas. Praeter Clementis Constitutiones apud priorum Ecclesiae iaculorum sacros Seriptores de ordinandae Diaconigae Ritu nullum vestigium . Immo, quod mirum est , nec ipse Divinus Areopagita, qui in sua Ecclesiastica Hierarchia sacras Ordinationes tam differte & auguste tradit, ullam de Diaconisiis mentionem facit. Verum posterioribus iaculis Orientalis Ecclesia Clementis Ritum varijs caeremoniarum additamentis ad maiorem celebritatem ampliavit, ut tres ex editis a Morino

Graecorum Rituales clarissime docent; Quorum primus ex codice Barberino septimum vel octavum iaculum s pit, alij duo ex codicibus scilicet Cryptae Ferratae ει. Vaticano, laculi decimi & undecimi antiquitatem redolent. Quia vero tres isti Rituales in huiusmodi tra dendo Ritum , paucorum verborum attenta solum transpositione in omnibus optime cohaereant, satis pultavimus, illum duntaxat ex Balberino, alijs duobus smissis , exscribere . quem laudatus Morinus profert Parte

267쪽

parte secunda de sacris ordinationibus pag. 1ssi sub hac serma. Oratio in ordinatione Diaconissae.

Postquam facta es sancta oblatio . s aperta sunt

porta, antequam dicat Diaconus, omnium Sanct

rum, ordinanda ad Episcopum ducitur , s alta voce pronuncians Uiud, Divina gratia , Ordinanda caput inclinanti manum imponit , Iactisque tribus crucis signis sic precatur. Deus sancte & omnipotens qui per nativitatem Filii tui

unigeniti, & Dei nostri ex Uirgine secundum camem sanctificasti sexum muliebrem, & largitus es non sinium viris sed etiam mulieribus gratiam & adventum Spiritus Sancti, ipse nunc Domine respice super hanc Ancillam tuam, eamque advoca ad opus Ministerii tui, & immitte in eam divitem & abundantem do. nationem Sancti tui Spiritus: Conserva illam in orthodoxa fide, in conversatione irreprehensibiIi, Ministerium suum iuxta id quod tibi placitum est, semper ea quentem, quia te decet omnis gloria & honor.

Dicto Amen Diaconorum .nus hanc facit

orationem .

In pace Dominum deprecemur . Pro supema pace. Pro pace universi mundi. Pro Archiepiscopo nola. N. Sacerdotio eius , auxilio , perseverantia , pace , salute, & operibus manuum eius . Pro hac ista quae nunc promovetur Diaconissa, & eius salute, ut si mens , 3e hominum amans Deus noster puram M. inculpatam illi largiatur Diaconiam, Dominum deprecemur Diuili od by Coosl

268쪽

nostro.

Dum hae a Diacono fit oratio, Archiepiscopus

similiter habens manum super caput Ordinanda ita precatur. Here Domine qui non repellis mulieres consecrantes se ipsas λ volentes, ut decet, ministrare sanctis Domibus tuis, sed eas in ordine Ministrorum recipis, largire gra- tiam Sancti tui Spiritus , & huic Ancillae tuae, quae vult se ipsam tibi consecrare , Ministeri jque Diaconici gratiam adimplere, ut largitus es Phoebe Ministerij tui gratiam, quam vocasti ad opus huius administrationis. Da illi Deus sine culpa perseverare in sanctis Templis tuis, caute curare propriam conversationem, moderationem praesertim & temperantiam. Esee praeterea Ancillam tuam persectam, ut ipsa Tribunali Christitui adsistens dignum optimae conversationis fiuctum reportet , misericordia & humanitate Unigeniti Filii tui. Dicto Amen circumponit cogo ipsius orarium sis simiam Diaconicam subtus Mapsorium 1 sius, octausanterius duas Stola extremitates. Tunc qui satin Ambone dicit, omnium Sanctorum memoriam agentes, & reliqua . Posquam autem

particeps Iacta est Sancti Corporis , retiosi Sanguinis , tradit ei Archi piscopus sanctum Calicem , quem

accipiens in Lancta Mensa deponit . , Negari non potest Ritum hunc Sacramentali Diaconorum ordinationi in multis assimilari; etenim ad invicem'. haec conserendo, in ijs convenire reperimus scilicet et

269쪽

Sieut Diaconus, ita Diaconi 1sa sancta oblatione In sanis ictuarium adducebantur. Pronunciato ab Episcopo alta voce decreto Diuina gratia utrique, ipso adprecante, manus imponebatur. orarium seu stola amborum colis Io apponebatur. Sacram in Altari communionem amisbo accipiebant. Denique Calix Sanguine Christi se nus , ut ex eo degustarent, in manus tradebatur. Atis tamen ob hanc caeremoniarum similitudinem nunquam orientalis Ecclesia tenuit, Fceminis veram ac proprie dictam χειρο is infundi, ut testatur Sanctus Epiphanius haeresi s. a Morino relatus Exercitatione decima

p g. 163. sinam quam Diaconsarum in Ecclesia ordo sit, non tamen ad Sacerdotii functionem, aut ullam ei modi administrationem innitutus est .

Quae quidem orthodoxa veritas ut toto lumine clareat, quatuor etiam, quibus isti duo Ritus maxime di sisserunt attentius observare debemus. Primum, quia in Ordinatione Diaconi ex eodem Rituali habentur haec

verba r Et cum dictum es, Divina gratia , genuflectit

qui ordinatur. In Diaconissae benedictione ita legitur :Ordinanda caput inclinanti manum imponit. Se cundum , in oratione Diaconi consecrativa dicitur rDomine Deus noster qui providentia tua submini strationem N abundantiam San ii tui Spiritus sueoι miseri, qui ab inscrutabili virtute tua commtuti sunt Ministri ut insemiant immaculatis tuis Mysterijs . In illa Diaconissae Episcopus ita precatur : re Domine, qui non repellis mulieres consecran tes se ipsas, s volentes, tit decet, ad nimare san ctis Domibus tuis. Tertium; Quia lactis adprecati nibus, Episcopus illi. nempe Diacono, orarium im ponit . datoque illi osculo tradit ei Ianctum flabellum, siriitque ventilantem Sancta Dona, eum in Diu,na Mensa exponuntur . At Diaconissae circumponit. calo

270쪽

em Maphorium ipsius, gesans auterius duas Simia extremitates. Q artum & ultimum est e C m auatem ordinat s , nempe Diaconus , participaverit

Sancto Corpori s pretioso Sangmini, tradit ei Arachiepiscopus sanctum Caricem, quo accepto participes facit sacri Sangminis ad eum accedentes De Diaconisa velis dicitur Postquam autem particeps facta eri Sancti Corporis s pretiosi Sanguinis , iradit ei Archiepiscopus Sanctum Calicem , quem accipiens in Iancta Mensa deponit . Ex quibus singillatim discussis perspicue videbimus, Dia

conissarum benedictionem nullatenus verum fuisse oris dinis Sacramentum, sed puram reapse Ecclesiae Cinremoniam

Quantum igitur ad mmum; Diaconissa caput λIuma modo benedictioni inclinabat; Diaconus vero genuflectebat, quae genuflexio ad sacramentaliter initiandos tantum spectabat, tanquam quid peculiare & pro Prium, ut Schesastice loquar , distinctivum 4 caeteris quibuscunque extra Sacramentum benedictionibus :Immo ipsae Presbyteratus & Diaconatus ordinationes vario eiusmodi genuflexionis modo ab invicem, quam tum ad hoc, distinguebantur, ut docet Divinus Areopagita de Ecclesiastica Hierarchia parte secunda capitis quinti ita scribens e Sacerdos vero coram iam cto Altari ponens utrunque genu in capite habet Pontificis dexteram, s in sum mossum a sacram te Praesule sanctiis is invocationibus consecratur At vero a in Per altero tantum coram sanctis λυ 'ribus posito genu sacraneis se Pontificis dexteram in capite eroen. atque ab eo perficitur precationi bus ad eam rem accommodatis. Quod statim post , Parte tertia eiusdem capitis his verbis declarat: Sunt

K v quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION