De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

118 NARRATIONIS HIST. I LIR.

clericos hinc appellatos credimus, quia Matthias sorte electus en, quem primum per Apostolos legi mus orianatum. cleros enim grace, sors latine vel hareditas dicitur; propterea ergo dicti sunt clerici, quia de forte Domini sunt, vel quia Domini partem habent. Generaliter autem Clerici nun cupam tur omnes qui in Ecclesia Chrim desermiunt, quorum gradus s nomina funt hae et Oniarius , Psalmisa. Lector, Exorcisa, Acolytus, Subdiaconus . Diaconus , Presbter s Episcopus . Nullus

nostris Viduis locus. quarum profecto meminisset Isidorus, si in Clero suissent, cum in Hispaniarum Ec- classe suo tempore eas viguisse constet ex cap. 13. COncitu Toletani IV. Duo Iunt genera Viduarum , s culares, s Sanctimoniales ; Saculares Viduς qua adhuc deponentes nubere Laicalem habitam non deposuerunt. Sanctimoniales sunt qua tam mutato habitu Iaculari sub Religioso cultu in conspectu S cerdotis s Ecclesia apparuerunt. Ne s ad nuptias transierint iuxta Asoriolum non sine damnatiove

erunt ue quia se primum Deo voventes, pontia ca-sitatis propossum abiecerunt. Fuit haec Synodus C lebrata Plas I. vulgaris vero Epochae anno quo Sanctus Isidorus adhuc Hispalensem Ecclesiam regebat. Nomine autem Sanctimonialium nostras Via duas intelligi, ab ipsemet Lupo addiscimus, qui pag. 32. ex canone ra Synodi Carthaginensis quant earu dem titulum fuisse docet ita scribens: Eas Carthaginensis Synodus appellat Sanctimoniales , es hicen tertius titulus. Tertulliani vero locum a quo eltata verba laudatus L pus desumpsit, nempe, Mastimonium postulas asHi copo, Presburis. Diaconis. Viduis, integruna reten pag. a ex lib. de Monogamia cap. 11. Vt sis tur

232쪽

Io, UvITCLEpI Cap. t 3. . Rr stur in Domino nubas secundum legem es Apost lum, qualis es id Matrimonium po lans , quod ab eis a quibus ponulas non licet haberi Est varia lectio, nam editio Pameliana legiti uuod eis a quibus postulas non licet habere ) . Ab Episcoso

Monogams, a meis eris, a Diaconis eiusdem Sacramenti, a Viduis quarum sectam tu recus

si . Et illi plane sic dabunt Viros G Uxores quomodo bucellas e Hoc enim est apud illos i omni potenti te dabis. Et coniungent vos in Ecclesia vi gine unius christi unica oon Uerum ex his haud candide inserri potest, Tertulliani mentem suisse, Viduas ad sigillatricem Matrimonis benedictionem concurrere, es Viros Uxores in Ecclesia cos,un re; Cum lib. de virginibus velandis cap. s. a nobis supracitato expreta asserat, non permitti mulieri in Ecclesia ullius. virilis muneris nedum Sacerdotalis Ubicij fortem sibi mendicare. Coniungere autem vi ros & Uxores in Ecclesia, ac sigillatrici benedictionς firmare. non Viduarum, sed solius Saceristis ossicium

semper fuisse clamant antiqui Canones, & sacra astruunt Pontificum Decreta. Dominicus Macrus Rerum Ecclesiasticarum peritissimus in Hier Lexico, verbo M Nogamus, hunc Tertulliani locum explicat: sivi non habet notitiam Tertullianicorum temporum dissis,

liter sensum praedicti textus percipere posset ; F

mrna enim tunc antequam nubebant consilium s

mormationem petebant ab Episcopo una cum ridi E cclesianicis, Viduisque Diaconissis verius Pre byterissis inquirentes viri conditionem , s hoc dicebatur petere Matrimonium ab Episcopo, a V, is m. magis placeret si aliquo teste comprobarx J quare perperam aliqui hunc locum de nuptim ιι benediatione loqui intellexerunt ; Nam se uι E e a quidem

233쪽

GO NARRATIONIS HET. HAR. quidem improprius esset , non enim Vidua hane

benedictionem dare poterant. Cardinalis vero Baroniux censet, Tertulliani verba intelligi de interventu Viduarum pro maiori Matrimonij celebritate ita scribens ad

annum 37. numero so. Praeterea vero non coram

uno tantum Presbytero Matrimonin1 antipulatare hue olim tractabantur, sed, quod alibi idem Temrustianus ait, scilicet de Monogamia cap. II. caram Episcopo, Presbyteris, Diaconis , intervenientibus etiam in Ecclesia Riduis maiore celebritate. V

rum magis consentaneum arbitror , si dicatur , Tertullianum a Viduis Matrimonia postulari dixisse , ut patriam consuetudinem indicaret, qua nubiles Virgines non solam a parentibus, sed . Viduis quoque ,

sub quarum cura, ac disciplina custodiebantur in Matrimonium peti solebant, ut colligitur ex epistola Ev risti Romani Pontificis, qui anteriori Saeculo 1 Tertutiliano vixit. haec inter alia ad Episcopos Africae scribentis. Ab his qui super Fae minam dominationem habere videntur, ρο a quibus custoditur Uxor Utatur, re a parentibus, s a propinquioribus θω- fetur , s legibus doletur ,-fuo tempore Sacer dotaliter, ut mos es, eum precibus re oblationi bias a Sacerdote benedicatur, & Pannymphis , ut es uetudo docet custodita s sociata se. Qui

mos & consuetudo Matrimonia petendi a custodibus Viduis adhuc Tertulliani tempore viguisse oportet, non tanquam Ecclesiasticus Ritus, quo videlicet Viduarum consensus sive suffragium, quia in Clero essent, uti n cessarium ab Ecclesia requireretur, sed tantii duntaxat, quia nupturas Virgines custodientes, ipsarum ania mos facilias petentibus conciliarent, ac Sponsalia senuli gravitate provide disponerent, ut omnia ad uberi rem fructum concorditer sancteque in Domino fierent3

234쪽

nuod etiam sua aetate servatum indieat sanctus Arnabrosius, lib. de Viduis prope finem. Maritandis immen iunioribus provida, ubi cultus utilior . ubi fructus uberior sit , quarum copulam aptiorem δε nisi gravitate disponit. Cum vero Sponsae uillaticem benedictionem accepturae erant , ipsas Vi duae Presbyterissae ad Ecclesiam comitabantur, & tamquam Paranymphae seu Pronubae Sacerdoti benedicem das offerrebant, ut habetur canone a 3. Concilij Car

thaginensis IV. Sponsus f Sponsa cum benedicendi sunt a Sacerdote , a parentibus suis, vel a Para- nymphis visereantur. Explicat Glossa apud Gratianum dist. 23. Ca. Sponsus . Dicas quod Paraumphi vet sevmpha sunt curiodes puella ei assinentes, es'

docentes qualiter Ie debeant habere. Cur autem solae Viduae Paranymphas seu Pronubas agerent, rationem di serie reddit Isidorus lib. a. de offici js Ecclesiasticis cap. 3 s. Quod vero eisdem Virginibus univisa --hsibentur Pronuba. hoc fit scilicet propter monogmmiam, ' si a Ficij causa , tamen a pisium bo

Caeterum ut huiusce loci obscuritati aliquid lucis pro modulo afferamus notari debet, Tertullianum iam a. Catholica Ecclesia ad Montanicam delapsum , librum de Monogamia adversus Ps hieos scripsisse s ita igno miniae causa Catholicos appellat; idest animales, cuni se solummodo spiritales iactarent Montani idquei in secundarum nuptiarum odium, quas, ut ait Sanctus Pater Augustinus de bono viduitatis, tanquam illici ras maledico dente concidit, quas omnino licitas ostolus sobria mente eoncedit. Quod sine inoris Zelo conceptum satis apparet ex libris ad eandem scriptis, quibus ipsam 1 lacundis nuptijs multis argu mentis dehortari nititur, praecipue initio libri primi ,

235쪽

211 NARRATIONIS HIST. HAER. ubi ita scribit: Prseipio igitur tibi quanta contimmtia, pou excessum nostrum renuncies nuptijs, n,

hil mihi isto nomine costatura, nis quod tibi proderis . Eximia Charitas i Et paulo post. Ne putes propter carnis tus integritatem mul refervandam , de contumelia dolore fuspeetum insinuare iam hinc tibi consilium Viduitatis. Sancta profecto synceritas, ni plerunque cupiditatem, qua quid impensius appetimus , ut sine iuspicione consequamur, urbana , ne dicam callida dissimulatione occuleremus . Qua quidem arte plane usum se prodit Tertullianus . ne scilicet tanta contumelia iteratis ab Uxore coniugijs, a ficeretur. At unde talis contumelia E vivis iam sublato, si inor alteri nupsisset Viam aperit Sanctus Hieronymus 3 q. epistola ad Marcel. ita scribens e Nos secundas nuptias non tam appetimus quam conced

mus , Paulo iubente, ut Vidua adolescentula nubant ; illi, nempe Montani sectatores, in tantum tu tant scelerata coniugia iterata, ut quicunque hoς fecerit Adulter habeatur. Ex hoc igitur orta con tumeliae suspicio, ne scilicet Uxor iterato coniugi haberetur adultera; Hinc ab ipso tanta solicitudo in. dehortanda a secundis nuptijs Uxore adhibita , non castitatis amore seu pudicitiae, sed timore ignomidi quam sibi suoque nomini, Montanica lue tactus, in

rendam putabat. Et quamvis cum ista scriberet non ita palam Montani partes foveret, attamen ipsius hae reses sorbere incaeperat, nam secundas nuptias licet non Omnino tunc damnasse videatur; ipsas tamen confusio

Uem, contumeliam, detestabiles appellat, quas podi Montani sectator aperte factus, L pra, adulteri' sMoechiam libro de Monogamia vocare non timuit νimmo viri, argumentis clarissima Apostoli verba , aliasque Scrietura detorquendo , tales esse proba ς contendit. Hie

236쪽

Hic liber praeter haeresim, qua totus olet; quaedam perderisum ac ironiam continet, & praesertim illa praecitati loci verba , quibus Viduam nubere cupientem alloquitur, nempe id Matrimonium , idest secundum , postulans ab Episcopo Monogamo a Pres Hieris m. t Num in Ecclesia tunc solum Monoga

mi Episcopi & Presbyteri a quibus Matrimonia post

larentur Non etiam coelibes & Virgines fortasse plures. Sed Monogamos tantum nominat , immo AViduas annectendo, quibus nullum virile munus , ut ipsemet latetur, in Ecclesia concessum, ut magis tr rideat Matrimonium postulantem a quibus haud lici tum, Montanico sensu, erat haberi, quia s Monogami, bigamiam profecto permittere nequaquam pote rant. Sequitur : Et illi plane sie dabunt Viros es

Uxores quomodo buccellas P pa melius cum Rhenaeno in notis ad hunc locum numero jσ. per buccellas

Eucharistiam significati existimanti De istis buccellis loquitur , .ut conῆcio, 'uas domum ferendas ab E clesia Minictris accipiebant. Quam quidem coniectu ram venia tanti Uiri approbare haud possum; septi mio enim stequens obscure loqui, & reconditis quibusdam proverbiorum sormulis uti, quod perdiscite clipsius divinare mentem , ut observat eruditissimus Andreas Hoyus Brugensis in epistola ad Pamelium: Nam cum obscuram s reconditam proverbiorum este per Ae Ut universe sententiam non ignorarem, tam in harrido ου minime sermonis genere, culus modi tuus utitur Tertullianus 3 proverbia ex Meaine qua neque hodie inter eruditos frequentanturi neque apud alios Scriptores , interprete e facile es invenire, nisi explorata Tertulliani sententis , Laepiusque iterata lectione etc. Attamen si proprio sensit abundare aliquando liceat, probabiliori coniectu

237쪽

ra dixerim, Tertullianum alludere ad buccellatum quod a Graecis paxamas , a Latinis buccellatum , panem scilicet bis coctum dici scribit Suidas: de quo

pariter Ammianus Marcel. lib. II. Frumentum ad visus diuturnitatem excoctum buccellatum vocant, humeris militum imposuit , Ideoque Buccellarius Exe citus in Oriente ita appellatus, quia panem buccellatum seu bis coctum secum serebat, notat laudatus Macrus in Hier lexico, verbo Tuccellarius . Quo quidem verbo buccellas Septimium veluti proverbio usum opinor, ut tali similitudine Bigamos scommatice deis

notaret , ac per ironiam dixerit r Et illi plane se dabunt Viros Uxores quomodo buccellas y Idest bis Maritos, bis Uxores, quomodo bis coctos panes Θ Et eadem figura prosequens , subdit et Et coniungent vos in Ecclesia Virgine tinius Chrini unica DomD P Et orabis pro Maritis tuis novo re vetere. Si Ecclesia Virgo, Christique unica sponsa , quomodo

vos Bigamos in ipsa coniungent Θ Inde Uiduae quam' alloquitur optione per probrum data, nempe 3 Eligo cui te adulteram prestes, statim mordaciori re ninsione sugillat: Puto ambobus. Ita miser Tertullianus haerest obcaecatus scedissimo convitio secundas nuptias proscindit. Cuius quidem verba prolixiori examine e pensa Lectori obtulimus, ut magis appareat, ex ipsis nullatenus evinci, Terulliani mentem fuisse, Viduas

ad Agillatricem Matrimonis benedictionem concumrere, es Viros s Uxores in Ecclesia coniungere , Sed aliter , per ironiam loquendo, sensisse, ut Bigamos

veluti adulteros huiusce probri insimularet, acriorique stylo secundas nuptias per ignominiam configeret. Alterum ossicium, quod Uir doctissimus Praesisterissis attribuit, prodit pag. 2α ita scribens e Secundum, Derarum Viduarum o iam .es in his Tertullia ni

238쪽

ni merbis: Prosternis in medium ante Viduas , ante Presbyteros . Publus olim paenitentiae exor

dium s primus quasi gradus erat solemnis ac publicus fletus, de quo Doctor i et lib. de Poenitemtia Exomologesis prosternendi & humilificandi hominis disciplina est. Flentes agebant haec ometia, ut sua tandem paenitentia ad operis operatι ωιrIutem, ac ipsi ad reconciliationis gratiam per Sacerdos ales claves admitterentur . Fiebant hac ad cler/ examen atque iudicium. Et hoc in Clero sacra Vidu licet nύhil Ecclesiamca iurisdictionis, habuerunt immen suum locum, atque suffragium .

solemnis iste fletus, quo Poenitentes sacco ac cinere sorodidati peccata publice deplorabant . nomine primi Poenitentiae gradus tempore Tertulliani haud in Ecclesia noscebatur, solum enim post Novatianam haere sim, quae anno a sq. conflato primo in Ecclesia Schiumate, emersit, de Poenitentiae gradibus, sive Poenite tium in varias classes distinctione ab Ecclesiasticis Scriptoribus mentionem seri reperitur, ut erudite Observat Eminentissimus Bona lib. I. Rerum Liturg. Cap. II. numero 3. Observavi Eruditi in Icriptis

Tertulliani, Cypriani, s aliorum Patrum , qui ducemis s quinquaginta annis poni Christiam L

ruerunt , nullam reperiri Poenitentium tu varias

classes disinctionem a seme Episcoporum prudentia commissa tunc fuerit, seve revera possit Novatιanam 8sresim incaperit, quod probabilius exiramo . cum enim ' matiani perperam assererent, uouesse in Ecclesia pote Hatem peccata post Paptismum amittendi, ιn quo, teri e Paciano, eorum hare sis μω erat, non quod simpliciter negarent lapsis poeni tentram : Visum est Patribus modum N orainem Poenitendi certis legibus Gabilire. Harum praecipuas

. . t F f tulit

239쪽

tulit Sanctus Gregorius cognomento Τhauma turgus . ac poenitentium gradus sive classes primus ordinavit , ut ex eius epistola Canonsca videri potest, quam scriptam celebrato Neocaesareat prius Concilio anno 2GI. post Gothorum scilicet aliorumque Barbarorum incursiones, quibus totam Provinciam divexarant , tradit Baronius ad annum χσ3. numero a . Ad emendati

nem complurium dehisorum, qua tunc illius basebarica incursonis occasione perpetrata fuissent, eam epiriolam Icripsit, quam Graeci Canonicam vocant,s in canone ad sextam SInodum apposto inter

alias Canonicas epiriolas annumeratur . Continet undecim poenitentiales Canones , in quorum ultimo

haec leguntur : Fletus isti luctus est extra portam Oratorii , ubi peccatorem stantem oportet fideles imgredientes orare , ut pro se precentur. Auditio es intra portam in loco quem Narthica vocant ιπferula , ubι oportet eum qui peccavit nare poncatechumenos, s illinc egredi; Audiens enim post scripturas s doctrinam efiiciatur, fae precatioue ne dignus censeatur. Subiectio autem seu subriractisen, ut intra tempti portam L ans, cum CatechmmenIs egrediatur. Congregatio seu consistentia est , ut cum Melibus confriat, es cum Catechumenis non egrediatur. Postremo s participatio Sacramentorum. Quatuor hos gradus Graeci appellant Proclausin, Acroasin, Hypoptosin, & Systasn. Ex quibus deducitur, Tertullianum, cum de publico poenitentium fletu sermonem facit, haud posse intelligi, de eo i qui Veluti primo poenitentiae gradu, siquidem de tali ordine poenitendi per gradus, nondum quidpiam a P

tribus stabilitum Ecelesiae innotuerat, sed tantummo do Fletus tunc erat in usu, in quo poenitentes bre -ri vel longiori tempore pro scelerum qualitate man bant

240쪽

bant extra Ecclesiam moes hi, squalidi, ac ad excitamdam misericordiam omni ex parte compositi, ingredientium pietatem implorabant , ut pro ipsis apud Episcopum intercederent ue Poenitentia enim solemnis a solis Episcopis indicebatur, ac pax poenitentibus retidebatur, quod innuit idem Tertullianus lib. de Pud. cap. I 8. Utique s poenitentia ad se clementiam

inυitat, salva ista paenitentia specie post fidem, qua

aut levioribus delictis veniam ab Episcopo consequi poterιt, aut maioribus f irremissibilibus c hic montanizat a Deo Iolo. Nec id Presbyteris licebat nisi in absentia Episcopi cogente necessitate 3 Quod 1

quibusdam temere factum conqueritur Cyprianus tota epistola decima edit. Pamel. Opera vero , quibus in hoc Fletu Poenitentes pro purgandis criminibus interim incumbebant, commemorat idem Cyprianus lib. de Lapsis versus finem; & Tertullianus de Poenit. cap. s. Orare scilicet impensius & rogare, diem Iuctu transigere, vigilijs ac fletibus noctes ducere, corpus sordis bus obscurare, animum moeroribus deijcere , illa quae peccavit tristi tractatione mutare, ingemiscere, lachry mari, & mugire dies noctesque ad Dominum Deum suum. Quibus iuxta praescriptum tempus plene per actis, ad reconciliationis gratiam, sacramque Synaxin 'admittebantur. Nullum porro hac in re iudicium, nubium examen fieri per Clerum consueverat, quoniam haec Episcoporum duntaxat authoritati ac potestati debebam tur; ita Cyprianus in epist. synodica num. apud pamel. quadragesima quarta ad S. Cornelium Papam: Placuir.

nobis Sancto Spiritu suggerente. s Domino per visiones multas oe maniferitas admonente , quia ho-riis nobis imminere prsnunciatur, s ostenditur , colligere intra cantra milites Christi, & examinatis singulorum causis pacem lapsis dare. Ad quam

SEARCH

MENU NAVIGATION