De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

& inexpagnabilibus adductis Sanctorum evidenti js in tumctis subsequentibus articulis doctrina patefieret veritatis. Qualia vero erant semina venenata, quae inimicus h mo in agro Dominico proposuit radicasse, in subseque tibus articulis continetur. Vuibus recitatis ita sequitur. Istos igitur premitas triginta articulos de congregato Concilio tam Doctorum sacrae Paginae quam alio, rum prudentum Virorum , prout quidam expresse ponuntur, & alij modificantur, damnamus , & reprobamus , & tanquam erroneos iudicamus . Et si quis in laturum sententiam praemissorum articulorum, vel doctrinam in hac parte defendere, vel approbare praesumpserit in scholis vel alibi publice vel occulte, tamquam falsarum opinionum, & novarum superstitionum sectator ab omnibus evitetur et & praecipimus tam in actibus scholasticis, quam in alijs, eosdem articulos ab omnibus euitari sub interminatione anathematis, quod

poterunt formidare non immerito ex certa scientia comtrarium iacientes. Vobis igitur committimus & ma

damus quatenus praemissa omnia & singula sic per nos sitisse acta, & gesta in Universtate praedicta modo dobito publicetis, inhibentes palam & publice omnibus& singulis, quibus videretis ini endis, ne quis articulorum praediliorum sententiam vel doctrinam defendere, vel approbare praesumat in scholis ti alibi publice

vel occulte sub poena excommunicationis maioris in contravenientes, mora, dolo, & culpa eorum in ea par te praecedentibus, trina & canonica monitione praemi sa per vos canonicὰ fulminandae. - Dat. apud Lam-bith quinto idus Novembris anno Domini 13 σ8. &nostrae translationis tertio.

Evulgato per Cancellarium decreto, Witclesus dubitans, ne absente Lanchastrio, in ipsum talium errorum Auctorem veluti praecipuum aliquid ageretur, intra silem

42쪽

tii latebras se occuluit, quod idem eius sectionis adisdicti pariter facientes rabidae illae contentiones, quibus in propugnandis dictis erroribus Universitas foedabatur, sensim conticuere , ita quod aditum ad haeresim duo dum in Micleso patefactum, illo Archiepiscopi interis dicto penitus interclusum putaretur; sed Lanchastrio in Angliam reverso, rupto silentio maiori quam antea impetu emersere. Nova haec inter dissidia IVitcles spe metuque fluctuans, ut Lanchastrij animum, an in sui patrocinio adhuc persisteret, e fronte perspiceret , Londinum e vestigio, ipsum invisendum, se contulit , cui denarratis quq ab Archiepiscopo Lambithi, simulque per Cancellarium in Universitate acta fuerunt, suggessi : Nulla alia via incaeptum opus ad optatum finem melias perduci posse , nisi depressa prius Episcoporum potentia, quod sibi perfacilὰ videbatur, si Patri suaderet , Ecclesiasticos quoscunque a Regni neginti js & Oisc ijs repellendos, Romani Pontificis nimiam in Anglicano Regno authoritatem minuendam; magno detrimento esse Reipublicae, Curiam Romanam ab Episcopalibus, Abiaths, Praesecturis singulis annis ingentes

pecunias extorquere ; subditos bellorum miserijs la guescere. Ecclesiastieos impingvari. Sorbuit haec libenti. animo Lanchastrius, susceptoque consilio, omnia se purtune facturum promisit, ipsumque cum bona gratiae dimisit. Oxonium sine mora reversus, cuncta quae Cum Lanchastrio egerat sociis aperuit simulque signita cavit, ipsum ad eorum defensionem quacunque occasione paratissimum reperisse . Collatis itaque consili, visum est Uitcleso, alia, quam antea, via, hac in re sibi progrediendum , etenim ommissis contumeliis a

que iurgijs, ab Episcopis reliquoque Clem pruscindendis, in ipsam met Ecclesiam reflexo impetu, ad eiuL

43쪽

saetamenta siquidem omnia non solum ex cathedra, sed interdum e suggestu detonans oppugnare caepit: Nuliniam.afforebat , lare Baptismi visibilis necessitatem quia quantum ad fidem Scriptura Dan 3. rusi qua renatus fuerit ex aqua & Spiritu Sancto M. probabiliter potes dici, quod Christus loquitur de aqua qua

fluxit ex suo latere. De Sacramento Confirmationis ita loquebatur. Non video quod generaliter sit hoc Sacramentum de necessitate salutis fidelium , nec uuod pratendenter se confirmare pueros regulariterloc confirment; nec quod hoc Sacramentum sit Decialiter Episcopis Caesari s reservatum; G ulteriusmidetur mihi , quod Joret plus religiosum s con-hormius modo loquendi scriptura negare . quod nostri Episcopi dant Spiritum Sanctum , vel confriment ulterius Sancti Spiritus dationem. De Sacramento Eucharistiae: Si idololatra Iuut quicunque a rant creaturam non Deum tanquam Deum , patet , quod tam de Ciero quam de populo multi Iunt idololatra, quoniam multi credunt , adorant ristiam qua de facto est panis in natura s Corpus Christi in figura: scut Chrsus en simul Deus es homo, sic hae Hostia est simul Corpus Chris nes verus panis in natura; vel quod Hem sonat , en verus panis naturaliter, s Corpus figuraliter, quia eri Corpus Domini ad minimum in Aura ,s verus panis in natura . De Sacramento Poemintentiat e Legitur Apoctolum Paulum . s .cater os Apostolos multa millia populi convertisse , s non recolo aliquem conversum inud noωum Sacramem tum a Sacerdote aliquo accepisse; nec Christus nec Baptista nec aliquis Apostolus ista Sacramentati Poenitentia usus fuit. De Sacramento extremat Vmctionis i Si tria corporalis τnctio Ioret Sacramen

tum Diqiligoo by Coosli

44쪽

eius promulgationem, es exequilonem debitam noutacerent: ista videtur nimis levis fundatio Sacra.

menti cum fidelis possit Iatis probabiliter dicere . tiod triti Sanctus Apostolus nempe Iacobus non specificat infirmitatem finalem , sed consolationem

jaciendam a Presbura dum aliquis lilirmatur ;s quia per viam natura oleum abundans in illis partibus valet ad Corporis Lamiarem . ideo talam meminit unctionem. De Sacramento ordinis : Via tur mihi vanum , nimis discute e , quando in soli bapticasantur, ordinabantur Sacerdotes, vel Smcramenta alia mιnistraverant , sme receperant: scivis

enim Cis Ius , quod infideles chrisiani signa quaremus, ad Saeramenta sensibilia. dimissa re Sacramenti niamis attenderent, ideo de miniserio Sacramentorum huiusmodi fecit modicam mentionem 3 sed ut ego

credo, insensibiliter sine Sacramento sensibili tanquam primus Magiser ordinavit suos Apostolos cerdotes: Hinc supponitur , quod Episcopi insitu endo Presburos, s fingenao quod . dant eis Spiritum Sanctum. non dicunt in hoc veritatem Evam gelicam . De Sacramento tandem Matrimonij . Ver

tas quidem mihi midetur, quod assistente consen- Iu coniugum, re Domino approbante, subaudio quocunque signo sensibili foret fatis 3 ideo ex conficiemm s instinctus Domini in bene vimentibus in comtra Iu huiusmodi rectissime regularet. Qualis rem ιa foret, idem Matrimonium bis completum Θ μι- mo in contractu coniugum per se facto, re fecun-uo in Iolemni ritu ad oseium EcclesiM a Saceia te per verba nugatoria re salia communiter ceωbrato , si per merba Ee praesenti fit Matrimonium, tunc Aequitur on ς--in adiecto, cum vox

B quando

45쪽

3 NARRATIONIS HIST. AHR. quando desinit esse, non es, verba ista de prasenti nonfaciunt Matrimonium, nec funt sibi composibilia.

Quae intemeranda mysteria non contentus ore tam imis

pio profanasse , iniquiori quoque stylo configere est ausus; Librum edidit hoc titulo inscriptum Trialogus

opus blasphemis plenum, omnique haeresum genere fartum , quod discipuli ac sequaces veram veluti fidei regulam iactantes, Oxoniensem plebem maiori ex parte depravarunt, eoque confidentias, quod id temporis Langhamius ab Urbano V. ad purpuram euocatus, cum Archiepiscopatu se abdicasset, Zelantissimi Praesulis.minas haud ampIius reverebantur. Interea Lanchastrius, ut Mitcleis promissa expeditius ab Eduaeso impetraret. Aliciae Persiae pulcherrimae s munae , quam Rex impotenti amore deperibat , operam interposuit, magna pollicitus, si Eduardo persuaderet, ut Episcopos a Regni secretioribus consili, , publicisque rebus rerendis omnino amoveretr Alicia ut Principem tali Maeficio sibi devinciret, omnem artem se adhi-hituram promisit. Rex igitur huius sceminae illecebris allectus, fili ue ex altera parte precibus, Regium AEraistium continuis bellis exhaustum deplorantis, comm . tus, indictis hoc anno a 3 I. apud Me monasterium Comiti, sanciri iussit, ut maioribus minoribusque S cerdotijs taxatis, quinquaginta marcarum millia ab universo Ciero persolverenture insuper praecipua Regni

munia, nempe Cancellarib, Τhesaurarij, & Clerici de paruo Sigillo , abrogatis Episcopis , Laicis quia husdam Mitcleso faventibus collata fuere . Ita depresissa Cleri dignitas, Regiaque potestate Episcoporum a thoritas destituta, ambo clanguebant, simulque ne suo iure in NitcIesum uterentur Principis potentia imp diebantur. L contra Witclesiis Avis favore' sultus non minus in destruenda auita & ab Apostolis derivata R,

46쪽

gibne, quam in nova proprioque cerebro ludenda sua perstitione nullo impediente haereses haeresibus cumulaabat . Quia vero in dictis Comitus nihil in summum Pontificem, quod in primis percupiverat, ac Lanch strio insinuaverat, actum fuerat, indignatus, alterum librum composuit, quem sub hoc titulo Tractatus de Sermone Domini in monte, publicavit in varia eapita summo Pontifici contumeliosissima digestumr in ter alia , quae homo blasphemus afferebat, ista legebantur Τractatu a. eiusdem libri cap. 17. Genus humanum specialiter in Europa profundatur in ista

haeresi nimis caca, quia Fanet totam militantem Helisiam duci per regimen Antichrist. Et cap. 19.

uod Papa sit patulus Antichristus s non solium illa simplex persona , qua plus stabilis plures leges contraria' legi Christ, sed multitudo Paparum a

tempore dotationis Ecclesia, Cardinalium, Epis porum , s eorum Complicum aliorum ; ista euenim Antichrisi persona composita mon Iruosa. Et cap. 3α Papa es ille Antichri Ius qui in Scriptura exprimitur, cum sit sperialis procurator Diab

si procurans per mendacia perditionem anima con

tra Chrictum, s fio est se paratas Antichrinus.

Et cap. 3 7. Videtur multis euidens.quod quidquid papa fecerit tanquam Papa quaerisnoriam Gam, s lucrum proprium, quomodo ergo in hoc Aequitur Dominum uiam Chriuum Z nam coronando Casarem, conferen do Episcopatus s alias dignitates, concedendo privia legia , s alias indulgentias videtur omniquaque adglortam mundanam lucrum proprium a Pirare.

Papa Cardinales fuerunt non ordinati a D mino, sed per Diabolum introducti. His alijsque huiusmodi maledictis, veluti surialibus stumulis, factum est, ut subsequentibus Comitiis, anni B a stilicet

47쪽

NARRATIONIS HIST. R

scilicet r3 3, Lanchastrio, cuius factio maximὸ prae valebat , cooperante, ipsoque met Rege Niciae impulsu connivente statum fuerit: Ne quis imposterum Amsicana sacerdotia impetraret a Romano Pontifice , aut causas nisi per appellationem ad eum deferret, poena in transgressores constituta, ut bona amitterent , & pe petuis carceribus manciparentur : Ne pontifex in dispositione Ecclesiarum anglicanarum potestatis quidquam haberet . aut exerceret i Ne promisionem seis

di positionem beneficiorum Ecclesiasticorum in Anglia maeantium sibi usurparet Ieu reservaret e Nea sustravis Capitularium electos Episcopos iu esse

quenda dignitate impediret: Ne Metropolitanis sus confirmandi electos Episcopos violaret, aut a Iudsibi tribueret. .

Gregorius XI. . id temporis summus Pontifex cum de sist civisset, Eduardo magnopere conquestus est , talia contra Apostolicae sedissprivilegia a Regni ordinibus la ta lege sanciri permisisse, eum nil aliud id esset quarii Ecclesiam dividere , Religionem perturbate , ac Summo Ponti sici obedientiam exinanire; plopterea ipsunt Paterno affectu adhoreari, ut illam quamprimum a togatam vellet. Quibus Gregorii monitis hoc unum datum responsum t Omnia ρlenum decremisse Conc,

tium s comprobas: Ragem, ne Regni leges viri rentur , talia decreta infringere non posse . Hac turbatis rebus inter Pontificem & Edualdum, factum

est . ut omne ius quo in Anglia Pontifex potiebatur, habere desiveriti sacrorumque Noventuum Decimas imperandi potestatera pariter amiserit. Interim cum Witcleius horum Comitiorum exitu vidi set, Regem, maioremque Procerum panem ad Pon

tificis authoritatem deprimendam Lanchastiij suasu istam Miles praebuisse, liberiori eo tu ad eandem a

48쪽

popularium cordibus totoque prorsus Regno eliminari dam se accinxit t Equidem Oxonio discedens, priusque sectatiorum fidelioribus demandata vice, Luthereor th, cuius Ecclesiae Rector erat, profectus est, ubi ob nominis famam, doctrinaeque opinionem ingenti ga

dici a conterraneis exceptus, statim suggestum conscendit, factoque populi concurtu, causam inopinati adventus hanc unam iuisse significavit, nempe, ut ipsos, quo tum prae caeteris animarum saluti, ut bonus Pastor , eonsulere tenebatur, errorum tenebris, quibus Diabo ius per tot saecula, & adhuc illaqueatos detinebat, er etet e Religionem in qua nati erant, Pontificum , ac Episcoporum fastu ia ambitione corruptam, ad Wram Christi humilitatem se redacturum venisse; ideo laeto essent animo, Deumque suis precibus eaeagita rent ut tam perutile opus sua gratia perficeret .

Gens illa rudis & ut plurimum agrestis sui Mitcles dictis facile decepta, novum veluti Apostolum ac Prinphetam venerabantur . Hinc per vicinia aliaque loca ubique concionando discurrens , pravisque Inte raelamentis scripturas sanctas exponendo, duorum annorum spatio, quos in hac provincia consumpsit, totam Leis cestriam, partemque Lincolnis haereseos toxicci infecit. Episcopi tanta animarum strage permoti, integrasque Provincias haeresi iam labefactatas inspicientes , ne uuterius proserperet, Regi impensita supplicarunt, ut cor ruenti Religioni pietate saltem excitatus succurreret, ac insultantem haeresim Regia authoritate coerceret, qui bus fortasse annitisset, ni Lanehastrius obstitisset, & Αlicia uritclesum divinitta missum crebrias insusurrando

blandis precibes pervertissee, quod profecto haud dissicile fuit, eo quod Eduardus iam senio consectus, ac

Principis Malliae dilectissimi filij obitu , qui id temporis acciderat, moerate tactus mentis infirmitate labo

49쪽

1s NARRATIONIS HIST. ΗΑR.

rare incaeperat, nec ullius cuiuspiam quam Sagacissumae taminae dii his libentius aquiescebat, ipsi enim li animum suum flectere quocunque vellet permiserat, ita quod maiora etiam Regni negotia ipsius ac Lanchastri j arbitratu omnimodό gererentur; Quem tamentaminae dominatum Regiam Maiestatem, ac ordinum dignitatem nimis dedecorantem Procerum quampi rimi pertaesi, communicatis cum Episcopis consilijs , unanimi consensu Lanchastrium & Aliciam deturbandos

stabilierunt, quod in Comitijs, qus iam Eduardus pro

imponendo tributo currente hoc anno I 37s. indixerat, talici exitu perfecerunt; etenim numero diminuta Lamchastrij factione, maiori suffiagiorum parte electi suere quidam Episcopi & Magnates, qui Eduaeso ob memtis imbecillitatem in regenda Republica minus idoneo suis consili, assisterent . Displicuit Eduardo inopinata Procerum deliberatio , quam tamen , ne Partamenti placitis refragari videretur, Regio assensu licet invitus approbavit. Interim vero novi Consiliari j paulatim ipsi ac leniter suadendo, id pro Regia dignitate bonoque Reipublicae factum, per summam dexteritatem obtianuerunt, ut etiam 4n colabentis Religionis remedium missam faceret Aliciam, & Lanchastrium a publicis no tib rem veret. Hoc modo semotis a Rege MitclefiProtectoribus, ipsum quoque lacili negotio una cum haeresi oppressum iri certissime putabatur; Verum Kduarudus non multo post facti poenitens, pristinae authoritati, Regnique administrationi Lanchastrium restituit, ac suam Aliciam inextinctae libidinis senex redire iussit, quae in vindictam illatae sibi offensae, ne quidquam ab Episcopis in mitclesum ageretur interposita Regis auis thoritate impedivit, eoque processit frontola tamina temeritas; ut non modo sunt verba Harpstadij Saeer

50쪽

Io: UvI LEA Cap. 3. Is cognoscentibus se petulanter ingereret oe simul ast

deret, s ea qua concedi aqui ac boni ratio non pariebatur 1 ortune square auderet. Quae tamen insolens petulantia Deo prouidente haud diu. tuma fuit, nam Eduardus lethali morbo correptus undecimo cal. Iulij an. a 377. ultimum diem obijt , &quod dolendum, nulla exomologesi expiatus, equidem pro Consessario suam Aliciam sibi semper assidentem volebat, quae animae salute posthabita camis solatia, Moblectamenta assidue suggerebat, donec animam exhalaturus, ab eius manibus detractis anulis in extremis laborantem reliquit . Ita Epicureorum more, quam

Christiani hominis vitam finivit Eduardus Rex alias prudentissimus, rerumque gestarum gloria posteris tque suspiciendus , nisi ultima senectute foedis Aliciae Persiae amoribus, turpique Mitclefi patrocinio nominis famam

deturpasset.

Polydorus Uergilius in sua Anglica historia haee inter alia in Edrardi morte reserar Simulque amabat, ac amplificabat, qui probitate, mode nia. atque tata in ucentia adios antecederente & infra e tit ille de alte. ra vita frequentius cogitationem susceperit, in ramque Divinam multo sudiosissime incubuerit . Quae an vera sint ex hucusque dictis Lectoris iudicio subibcimus, ne dicamus, in Anglia scribentem adulationis velamiae veritatem obumbraee.

SEARCH

MENU NAVIGATION