Io. Baptistae Barbetti Salutiarum ciuis Excursio de triplici causarum genere, ex Aristotelis, Ciceronis, & Quintiliani doctrina. Adiectis in fine selectis sententijs, ex Isocratis orationibus de regno administrando. Ad serenissimum Philipp. Emanuelem

발행: 1601년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DE REGNO ADMINISTRA

DO, EX ISOCRATIS ORATIO.

NI BVs SELECTAE SENTENTIAE uae res idiotas in gicis contineant. R 3 v A T O s homines permulta sunt,quae erudiunt, &in primis vita expers deliciarum, di quotidiana de parando victu , quasi dimicandi necessitas. Deinde leges,quibus in suis quique ciuitatibus parere Coguntur. Praeterea libertas illa quoque magnam vim habet,qua palam licet &amicis reprehendere, & inimicis exagitare delicta mutua a Reger nemo monet

Rincipibus autem nihil eiusmodi cotingit, sed quos omnium maxime institui conueniebat,hi mox suscepto principatu sine ullis monitoribus aetatem exigunt. Perpaucis enim ad eos patet aditus: qui vero iamiliariter cum eis ruunt, ad gratiam,& dicunt,& faciunt omnia. Vtrum

162쪽

Vtrum vita priuata regia dignitati praeneι.

ΡRincipes cum in sita potestate habeant, dc

amplissimam pecunia,& maxima negotia. propterea quod hisce cophs, & occasionibus abutuntur, effecere, ut multi dubitent, utrum priuatorum hominum mediocritas,&moderaatio, vitae potentum sit praeserenda. Nam cum honores eorum & diuitias, & imperia intuentur, Omnes eos dijs similes esse censent, qui solirerum potiuntur: cum veto in memoriam sibi reuocant metus,& pericula,& Ordine recensentes inueniunt, alios esse interemptos,a quibus minime oportebat,alios in suos colunctissimos delinquere coactos,alijs horum utrumque usu venisse, rursus mutata sententia statuunt,praestare quocumque modo vivere, quam cum tali

bus calamitatibus uniuersae Asiae dominari . Regni admisistratiosummamprudentiam requirit.

Ε si autem huius inaequalitatis, & perturb*

tionis causa haec, quod regnum tamquam sacerdotium cuiuslibet hominis esse putant, quod summu est rerum immanarum omnium a maximamq. prudentiam postulat.

Rerum Urium considerandum/ :ARbitror equidem constare inter omnes νconuenirc eis, ut ciuitatem & calami cibus

163쪽

tibus liberent, & elus res secundas tueantur, Me parua magnam essiciant. Nam caetera, quae

quotidie incidunt, horum causa fieri, di ad haec restat debent . Regem prudentia decet antecellere . IIlud autem perspicuum est, oportere eos, in quibus haec facultas esse debeat,& qui hisce

de rebus deliberaturi sint, non socordiae igri uiaeq. esse deditos, sed dare operam,ut sint alijs longe prudentiores. Extra controuersia enim est, quemadmodum animos suos excoluerint, talia eos regna habituros esse. Quare nulli pugilli tam opus est corpus exercere , quum regI-bus animum, & ingenium. Nam celebres conuentus omnes, nullam partem constituunt eorum praemiorum, pro quibus vos quotidie decertatis .

Diligentia ingenia excoluntur .HAec igitur considerantem te, elaborare decet, ut quantum honoribus 'alijs antecellis , tantum etiam virtutibus eos superes: neque putes,curam, & studium in alijs prodesse rebus, ad augendam autem virtutem & prudetiam, nihil habere virium : neque tantae infelicitatis condemnes homines, ut cu arteS quaidam ad cicurandas bestias , & animos 1llarum urciles cxcolendos inuenerimus , apii nobis

164쪽

ipsis nihil ad virtutem adserre adiumenti que

mus .Hoc potius tibi persuadeas,institutione,&cura cum primis posse animum nostrum adi uari. multa legere, audire decet. Proinde cum ad prudentissimos eorum, qui adsunt,te adiungito, tum exterCrum quoscumque poteris accessito, tum neque celebrium Poetarum, neque Sophistarum quemq. incognitum praetermittito, sed & illorum auditor esto, S horum discipulus, ac ita te para, Vt minorusis Iudex, maiorum aemulator. Nam per has exercitationes celerrime talis fes, qualem esse Cportere nos conscituimus cum, qui recte sit regno praefuturus, & Vrbem ita ut decet administraturuS . Praestantior imperare debet inferioribus. Sic vero ipse te maxime cohortabere,si abserdum esse duxeris,deteriores imperare praestantioribus , & stolidiores dare mandata prudentioribus. Nam quo vehementius aliorum inscitiam despicies,eo diligentius ingenium tuum

Praecepta generalia. Hominum, & ciuitatis Principem amantem esse decet: nec enim feri potest, ut vel equis Vel canibus, vel viris, vel vlli denique rei quis qua recte praesit, nisi delecitetur ijs,quorum curam habere debet.

165쪽

Qua motiratione tractindiu populas. Multitudo commendata tibi sit, in eoque inprimis tibi elaborandum putes, ut imperio tuo ciues delectentur. Notum enim est, & oligarchias eas,& cstera imperia eo diuturniora esse, quo diligentius multitudinem coluerint. Si autem bene imperabis, si neque vulgi petulantiae starnos laxes , neque alios populo insultare patiaris i sed in id operam dederis, ut honores,&magistratus ad optimos quosque deserantur, caeteri tuti sint ab omni iniuria. Haec enim et meta prima,& maxima sunt felicis Reipublicς. Mala innituta abroganda. Mandata & instituta vitios a loco moue, ac muta,maxim q. da operam, ut optimorum sis inuentor: sed si id fieri nequit, ea imitare,quae apud alios probanda sunt. Leges quales esse debeant. Leges quaere in uniuersum aequas, & utiles,& inter se consentientes: & praeter haec, taleS , quae controuersias quampaucissimas pariant, di compositiones quam fieri potest celerrimas inter ciues efficiant. Haec eni in inesse oportet omnia legibus bene constitutiς. Laboribus praemia, calumniis supplicia constituenda, Regum sententia sint immutabiles. Negotiationibus primia, controuersiis mulctas proponito : ut & has fugiant,& illas per

sequantur. De controuersijs eorum ne senten .

tias seras ad gratiam, neque inter se cotrarias, sed de ijsdem quide semper eadem decernito.

Nam s

166쪽

Vrbis administratio. Sic Vrbem administra,vt paternam domunctum splenaido Regeq. digno apparatu,tum Ο dine accurator quo simul, & gloria florere, dc sumptum tolerare possis. Magnificentia. Ostenta magnificetiam, nulla re magni siumptus statim q. peritura: sed tum ijs rebus, quas iam diximus, tum elegantia posshssionum,tum beneficentia in amicos. Nam quae hoc modo insumpseris, ea & tibi manctat, & posteris tuis plures commoditates allatura sunt, quam pe cuniae prolusioneS.

Religio, Religionem eam terua, quam a maioribus accepisti: sed id pulcherrimum sacrificium , dccultum esse maximum existima, si ipse te quam optimum, & iustillimum praebeas. Maior enim spes est, Deos immortales talium vota auditu ros, quam eorum, qui multas victimas proste

nunt.

Honos . fatellitium Primos honores coniunctissimis, verissimos beneuolentissimis defer. Custodiam corporis esse puta tutissimam,tum amicorum Virtutem. tum ciuium beneuolentiam, tum tuam pruden tiam . Haec enim sunt per quae imperium facillime, & paretur, & conseruetur .

167쪽

, Patrimonia priuatoru ita curabis, ut & prodigos tua consumere, & rei amplificandae intentos tuas opes augere existimes. Bona enim irrurbe, habitantium omnia, ad familiam pertinent Regum bene imperantium .

Veracitas.

Veritati tantum honoris omni tempore d fer, ut tuis verbis maior sit fides, quam alioruiuriurando. Hospitalitas. Cum omnibus hospitibus urbe effice tutam ,& arquam in contractibus: tum eos aduenas maximi facito, non qui munera tibi aduehunt, sed eos, quia te accipienda putant. Ιjs enim honorem si habueris, a caeteris magis laudaberiS . Liberalitas. Clementia. Exime ciuibus formidinem, neque terribilis esse velis nihil delinquentibus. Nam quo tu cos in te esse animo consuefeceris, eodem &ipse in eos eris . Ira, simulatio.

Nihil per iracundiam agito:sed iracundiam,

cum tempus postulat, simulato.

Lacrimonia.

Acrimoniam tuam proba indagatione reruomnium, quae geruntur: Clementiam, mitiga tione suppliciorum .

168쪽

Auctoritas. Belli, στatis nudium. Auctoritatem imperij tuere, non saeuitia pγrrarum,sed excellenti sapientia: ut te suae saluti omnes melius, quam semetipsisS consulere aue bitrentur. Bellicosus esto scientia rei milit ris , & apparatu pacificus, nihil praeter ius, &aequuna vendicando. Vicinia. Erga ciuitates imbecilliores talem te praebciquales in te potentiores esse velis. Controuersa.di, Noli de rebus quibusvis contendere, sed de illis dumtaxat, quarum victoria tibi profuim

Victoria. Contemnendos existima,non eos,qui utiliter succumbunt, sed qui cum damno suo vincunt: Magnanimitas. IMagnanimoS puta, non eos, qui maiora se-

scipiunt, quam sustinere possint, sed qui & mediocria expetunt, & quae aggrediuntur,perficere possimi.

Imitatio. Beatitudo.

Aemulare, non eos, qui latissime imperium Propagarunt, sed qui id,quod habent, rectissime gesserunt: teq. ab omni parte beatum fora Puta, non si omnibus hominibus cum terrori bus, & periculis imperites, sed si talis sis, qua lem esse decet , R si tali rerum tuarum statu squalis nunc est, modiocria cupias, &laorum

169쪽

- Amicos para,non quoslibet, sed eos qui lux natura digni sunt: neque cum quibus iucundi L sime tempus conteras, sed quorum opera urbe

melius gubernes . υ Familiaritates.

Diligenter eos proba quibus familiariter uteris; atque illud stilo, quod omnes ij, qui

mauconsuetudine non utuntur, e sodalium te moribus aestimabunt.. Ministri. ivas res, quae per te non geruntur, sic aliis manda, ut quicquid illi egerint, tibi acceptum

reserendum esse puteS. . fFideles . ' Fideles existima, non eos, qui quicquid dixeris, aut feceris , laudant: sed qui etiam eri ta, & delicta reprehendunt Libertas admonendi. - Potestatem da prudentibus libere dicendi sententias, ut si quibus de rebus dubitas, pra

sto sint, qui illas una tecum examinent. Alsentatores . Semnonum obseruatio.

th Diiudica inter eos, qui arte astentantur . &' qui ex beneuolentia te colunt, ne improbi me liore conditione sint, quam boni viri . Audi quid de se mutuo dicant: &cognostere stude quales, & quinam sint, non minus eos, qui dia sunt, quam de quibus dicunt. I

170쪽

calumnia. Iisdem stipplicijs affice calumniatores, quia bus delinquenteS. Sibi imperare. Impera tibi ipsi non minus, quam & caeteris: idque maxime regium puta, si nulli voluptati seruias, sed cupiditates magis in potestate habeas, quam ciues tuos. Familiaritas. Nullam familiaritatem temere, aut incogia tanter contrahe: sed ijs gaudere congressibus assuesce , qui te S sapientia augeant, di virtutis apud alios opinione.

Virtus.

De iis rebus tibi placere noli, quae a malis etiam perfici possitnt, sed virtutem laudi tibi ducito, cuius nulla pars improbis contingere potest. Verisiimi bonores. Verissimos honores eos esse puta, non qui palam ex metu tibi habetur,sed si ipsi inter sese prudentiam tuam plus, quam fortunam admisrentur.

Ineptia tegenda. Si sorte ita ceciderit,ut re aliqua leuiore gaudeas,dissimula,sed rerum maximarum studium

ostenta .

Rexsit exempla ciuibus. Ne alios decere putes vivere modeste,Reges petulanter; sed tua temperantia fac alijs exciri. Plo sit: nec ignores totius ciuitatis mores ad K exem-

SEARCH

MENU NAVIGATION