Io. Baptistae Barbetti Salutiarum ciuis Excursio de triplici causarum genere, ex Aristotelis, Ciceronis, & Quintiliani doctrina. Adiectis in fine selectis sententijs, ex Isocratis orationibus de regno administrando. Ad serenissimum Philipp. Emanuelem

발행: 1601년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

piam se adeuntem percutiat. Casu, ut si ignem serens, domum incendat, vel iaciens serrum in scopum, praetereuntem hominem interficiat equar omnia aliquam facti defensionem habere possint. Verum si nulla facti ratio afferri potest, nisi animi motus & perturbatio, nec a poenae eximi, nisi peculiari Principis fauore, debet deprecari,& petere,ut sibi misereatur, id quod facillime consequetur, potissimum apud Principem, si de Repub. benemeritus fuerit: Cicerolligario: Ignoscite, Iudices,errauit, lapsus est, non putauit: paulo post:ego ad paretem loquo' erraui, temere feci, pqnitet,ad clementiam tua confugio, delicti veniam peto, ut ignoscas oro, hac deprecatione passim praecelsae indolis ad Iescentes, in aliquod lapsi delictum,utuntur, ad

Parentum, aut institutorum suorum clementia Confugientes. In omni causarum genere, hi tres status,siue constitutiones inesse possunt.

De Accusatore.

Ccusatori in omni coniectura duo sunt consideranda, causa scilicet, & euentuS: nam, ut ait Cicero,nemo sine spe,atque emol mento conatur ad maleficium. Causa est ratio ipsa, qua aliquid efficitur: euentus vero est id, quod a causa effectium est, & quemadmodum in suasione omnia ad utilitatem, tamquam ad fine reseruntur, ita etiam in coniςcturali causa

132쪽

. iis

ponunt . Quare aceutator, reosactum negante, primo debet ostendere, id sibi utile fuisse, dein de probare,id ab eo fieri potuisse;utilitas enim& facultas ad patrandum maleficium homines. impellunt: altera, 't causa efficiens, scilicet facultas ; altera vero,ut finiS, qui animu mouere selet,scilicet utilitas,qua maxima pars hominii ducitur. & ideo,cum aliquem accusabit, colli

genda sibi erunt argumenta, quibus uod factsi esse dicit,utile illi fuisse, & ab co effici potuisse demonstret. Causa, luς in coniecturis spectaturi duplex est,nempe impulsio, quae δst quidam 1mpetus ab aliqua animi perturbatione proue. niens, ut ab amore, iracundia, aegritudine; &ratiocinatio, quae est excogitatio aliquid faciendi, & non faciendi. Perturbationes animi,qupin omni humana actione dominatur, huc atque illuc animum impellentes, duae sunt, scilicet,

spes bonorum, & metus malorum. haS pertur bationes accusator amplificabit, cum ab his omnibus utilitatis coniectura moueatur: nam bona acquirere, & mala deuitare, utile est, ut

Cicero pro Milone contra Clodium docet,magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates sitisse, quas pluribus verbis amplificat, tuna metum auget,dum dicit Clodium

timuisse me Cosule Milone publico iudicio con

demnaretur, & praetura priuaretur. Deinde videbit accusator, ut facilius confirmetur coniectura, an in reo caedis accusato praecesserint, aut ira tacens, aut odium Vetus,

133쪽

put ulciscendi sudium , aut dolor iniuriae .

quoniam si inimicitias,vel recentes,vel inuete ratas, quae saepe efficiunt, ut homines in eorum quos oderunt necem conspirent , obsicere poterit, facile compos voti erit: Cicero pro

Milone haec in Clodio fuisse ostendit, inquiens. At valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, secit ultor patriae, punitor doloris sui, c. quid vultis amplius λPraeterea diligenter animaduertet, suerit net reus ambitiosus,gloriae cupiduS,aut Rarus;hες enim homines maxime ad inserendas iniurias cogunt, dominandi enim cupiditate,& libidine Cςsarem coniurasse serunt, ut Cicero lib. I. de officijs docet. Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat obliuio, cum i imperiorum, honorum, glorique cupiditatem inciderint, & pro Milone in hoc vehementer oecupatur,ut ostendata Clodio factas insidias, quod, Milone interfecto, se regnaturii speraret, Debet etiam accusator videre,an is,quem accuset, timuerit, ne sibi a reo aliquod inferretur incommodum,& an rei familiaris inopia laboraret, in summasq. esset adductus angustias . timor enim periculi ad inserendam iniuriam.

Di familiaris angustia,& ςs alienum, ad turplatudinem impellunt, & propterea Cicero ir Catilin. ostendix eum fre, lieno pressum, α rei familiaris inopia laborantem in patriam

.QTum si poterit ostendetiretim esse audacem,

134쪽

di leuem, & erudelem,& imperentem, hoc est. sta effraenatas, & indomitas habuisse cupidit res, ut vix a maleficijs se continere potuerit. Denique causarum euentus diligenter conside, rabit, neque enim hic loquimur de euentibus' necessarijs, quorum cognitio ad Philosophum naturalem spectat, sed de his , qui ab utilitatis spe,. & a facultate nascuntur. quorum alij sunt Qrtuiti, alij vero voluntarij, quos Cicero dicit esse consequentia quaedam signa praeteriti,& quasi vestigia facti. Dicuntur autem coninsequentia, non quia post factum semper eue niant , sed quia sunt facto adiuncta: nam selene

ipsa euenta maximam suspicionem mouer , quia videntur tacita quaedam testimonia, ut P. Sylla Catilinae filii amicus, cum eo frequenter versabatur, eo familiariter utebatur, & ideo

tamquam coniurationis conscius accusatus est.

Atq;illud animaduertet in probationibus ignaesse longe grauiora,quam causaS, quoniam Cain se multis communes esse possunt, signa vero

eos ipsos attingunt, qui arguuntur, & grauius aduersarium urgent. Nam si quis Petrum ac cusaret, quod Alexandrum interfecerit, & has causas adduceret, quod pauper esset,quod aua rus, quod intersecti inimicissimus,quod summa suscipiendi maleficii facultatem habuerit, cum haec Petro cum multis alijs sint communia, pomterit quidem aliquam eiscere suspicionem, sed non firmiter probare. Verum si post Alexandri mortem ostendet Petrum cum hostibus Ale-

135쪽

1 rs xandri comaenisse, illius bon, Invasisse, &dilapidasse, grauius illum urgebit, & ubi causas de eueta collegerit,& testes, si op' erit, fide dignos

probatisq. moribus adduxerit, multisq. fuerit argumentis vis, tunc dicet,non esse expectan dum,ut reus fateatur, cum argumenta sint omni

luce clariora a

Signa vero haec erunt, ut si tesum cius, qui accusatur, inuetum fuerit in corpore intersecti, aut in loco ubi interfectus fuit,deinde vestigiii, sanguis effusus, vestes cruore madentes, si aliquid ab eo deprehensum, aut ereptum & ablatum fuerit , quem intersecisse dicet : it: Palamedes iniquo iudicio condemnatus suit,

quod in eius tabernaculo repertae suerint pecuniae,quas dicebat Vlysses eum a Priamo ac cepisse, ut Graecos proderet. ita praedones , &sures sepe solent argui, cum apud eos res furto sublatae inueniuntur. Tum si non constiterit in una semen tia, sed inconstanter loquutus sue rit, aut haesitauerit, aut titubaverit, aut cum aliquo siccario, seu latrone visus fuerit, unde ficti suspicio exoriatur . Multum etiam circu stantiae coniecturain adiuuant; ut, an eiusmodi persona sit, quae tale facinus aggrediatur, an rcm perficere sperauerit, qua causa motus id lacerit, quo auxilio,& quomodo fecisse dicatur, quo tempore, quo loco; plurimi enim interest, si, qui arguitur,paulo ante visus in eo loco fuerit, ubi facinus cominissum est . . ISigna etiam conscientiae sunt, pallor, & tre

136쪽

s I rmor in eo, qui arguitur. Sed longe omnium' firmi stimum signum, si scripta fuerint inuenta, vel obsignationes sigillorum, vel deposita; haec enim sunt huiusmodi, quae sere negari non ponsent. hac ratione condemnati fuere Vitellij, ω Bruti filij , quod eorum litterae ad Tarquinium Superbum in legatorum manibus deprehensae sunt; ita Lentulus coniurationiS particeps pro hatus est, quod eius sigillo obsignatae litterae,

fuerint in Senatu prolatae. H .

. Signa, aut sunt in ipsa re, vel ante factum, vel post factum. In ipsa re notabuntur sisna:vt, si quis, hostis alicuius interficiendi gratia, cum selestis hominibus, eum itineri se eommissum inuadat. l te factum,ut si dicat alicus,hostem breui periturum , ut de Milone dixerat Clodius post factum, si interfector securus ad urbe redeat, insidias structas simulandi gratia . quod si nulla in reo facti vestigia reperie , causas , &sacultates amplificabit,de quibus supra dictura

Ceillator non aliter atque miles strenuus hostem inuadens, primo; quod priuS a reo commissum est, explicabit, deinde omnia, quaesiint eiusdem generis crimina, in unum locum conijciet,. testimonijs corroborabit, unuquodq; amplificabit , &in singulis criminibus augen

bitur

137쪽

latur; tum indictant animos in reum imitabit . partim in media oratione per digressionem x partim in extrema parte , cum perorationem adhibebit; hunc enim ordinem Cicero Orato rum Princeps in accusatione Verris sequutus est; primo enim explicauit, quid in quaestura turpitergesserit, deinde quid in legatione, tum quid in pratura bana .i Denique quid in pra tura Siciliensi Matque hoc ordine , quae prius a Verre nefarie gesta suerunt, exposuit, di postre foro loco grauissima atque atrocissima crimina, vi acrius Iudices in vertem inflammarentur ι exposuit: quod etiam fieri solet peccatorurn maggeratione , Ut Cicero .contra Verrem in peroratione praestitit: Si eius somnia sunt inan dita, & singularia facinora, sceleris, audaciae; perfidiae, libidinis,auaritiae,crudelitatis,dignos exitus eiusmodi vita, atque factis, vestroi

De Defensore. ' . MDEsenseris partes, erunt, aece toris locos infirmare,ac primo, ostendere,nullas suis. se causas maleficij suscipiendi t. quod si aliquae causae fuerint, ostendet defensorinon tantas fuisse, quantas ait accusator. Praeterea diceta n non ijs esse moribus, ut tale flagitimi commitatat,id quod Cicero in ijs,quos sibi essendendos

susceperat, copiose prosequutus est: nam pro Roscio non solum causam ab Erucisadductam.

138쪽

ta, 'g tibii Moneam, qui Roscium ad parrici diu impellere potuisset indicauit,& quod Patri

Roscius non placeret, quoniam, eum in praedia rustica relegarat, irridet et sed euha, vitam ab omni cupiditate disiunctam, & cum ossicio c6. iunctam egisse, ostendit. Denique dioet,nuli animi motus in reo fuiste, aut si qui sierunt,n5 tam fuisse impotentes, & es natos,ut eum ad scelus impellerent. Hoc pro Milone Cicero diligenter facit, cum ait,nullinar odium,nullam iram, nullam ulciscendi fuisse in Milone libidiunem, quae omnia docet in Clodio fuisseis. Et quoniam efficiendi facultas potissimum in vi libus, animo, copiis, opibus, circumstantijs spectatur , si haec abfuiste, aut non opportunata uisse demonstrare poterit, omnia coniecturae argumenta facile subuertet. Vnde Cicero pro Roscio multis rationibus probat,illi neque animum, neque facultatem patris occidedi fuisset& pro M. Celio, accusatoris argumenta hoe modo subuertit: Postum etiam illa, & csterora patronorum, & mea coniuetudineiab accusat re perquirere, ubi sit congressus cum seruis L. Lucij C lius, qui eius fuerit aditus r si per se, qua temeritate; si per aliun per quemῖ possum omnes latebras suspicionum peragrare dicedo.

Non cause,non locus,non facultas,non consciu

Non perficiendi, non occultandi malaficij spes, no ratio ulla, non vestigium maximi facinoriὲ reperietur Adiunget etiam communem illam defensionem, neminem scilicet.esse ita mentiu

139쪽

impotem, ut alieno tempore, non idoneo Ioco, multis conscijs,quorum fidem suspecta rubeat aliquod maleficium suscipiat. Signaμum pQn

semper necessario consequantur acile repelle re poterit, ut Cicero pro Celio docet, familiaritatuna, uRmmbuit M, Celius cum Latiirna, non habere crimen coniurationisi; quoniam etiam alij multi boni viri Catiline familiarex

fuerunt, neque tamen cum eo coniurarunt.

Ostedet quoque flari pos*e, ut reus expalluerita. aut indicendo titubaverit quandoqui epotest . quis, etiam innocens, in conspectu Iudicis expallescere, & inconst*nter loqui, non propicrmalam conscientiam,std propicr incontiatiam

iudiciorum . . .m ea De Collocatione Desensum ......

DEsenser totum exordium in eo consimet, ut audicem ab accusatore crinumbuS e asperatum mitiget, & eius hineuolanti in sibi conciliet, deinde crimina, vel fusa esse ostedet, vel prorsus diluet, vel imminuet,& defendendo obscurabit, & si neutrum fieri potest,digrςssi nibus utetur, quibus ad alias res animi iudica abstrahantur. In perorationibus misericordiam mouebit, ut reo facilius commoti nudipes inrMulgeant. Beneuolentiam conciliabit, pri commemorandis rei virtutibus, ut si vir serti esse dicatur, si amans patrihut Cicero pro Misione: Etsi vereor Iudices, ne turpe sit,pru serris simo viro dicere incipientem timere,&c. Iden

140쪽

vt pro Archia Poeta: Si quid est in me ingeni, iudices, Quod sentio quam sit exiguum, dic. Tandem ab ipsis aduersarijs, ut pro A. C cinaritim aduersarium criminari incipit. Si na rationcs proderunt, illis uti poterit; sin offen- cnt,prqtermitter .

DE OFFICIO, ET MATERIA

Um Ffictu, ut tacitus multiplices nominis I svsiis,variam.acceptiones prqterea, est quisque No suscepti muneris ra

tione efficere debet,ut medici officiu est apposite curare ad sanandum,nihilue eoru pr termittere, quq morbum depellere possunt. Ossicium Oratoris est, non persuadere dictione, t aliqui inter ossicium, & finem non omnino distinguetes perperam existimarunt, sed ea diligenter excogitare, & in medium afferre, quq int ad persuadendum accommodata, vel, ut Cicero I. de inuentione ait, dicere apposite ad persuasonem. Nam sepissime usii euenit, ut artifex munere suo perfungatur, pr scriptumq. finem

non asSequatur, ut medicus,cuius opera in finitatem est intenta, ex arte ςurat, Verum cum

interdum eum suscipiat lanandum infirmum, cuius dissicillimum , & grauissimum morbum nulla potest medicina )epellere, propositum sibi finem non assequitur, nec ipsa natura, qua

SEARCH

MENU NAVIGATION