Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

96 NOTAE POLITI cn Romanos tunc Remp. perdid isse , quando Graecas literas amplecti coepissent. Idem auctor Senatui fuit, ut tres Oratores, qui nuper Athenis venerant, e vestigid domum remitterentur ἰ quippe verebatur, ne Romana juventus, scientiarum illecta dulcedine, a militiae studio M laboribus abstraheretur. Populum, per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora vertere. J Prudentes Principes nunquam ab uno extremo ad alterum transiliunt: de quo bene hic Amiratus ;melius MalueZgus. Adde quae ego supra dixi ad verba: eadem magistratuum vocabula. Civile rebatur misceri voluptatibus vulgi. Jdixi ad lib. 2. ad verb. prompti aditus, obvia comitas M. . Nihil ausuram plebem, Principibus amotis Jpericulosa sententia: quam exposui , s. ad Verb. proscriptiones civium &c. 8c ad verb. - sortioribus remediis agendum. Gener invisus, inimisi soceri: quaeque apud

-concordes vincula earitatis, incitamenta irarum

Iulius Briganticus. sorore Civilis genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt; invisus avunculo infensusque.

. Nam spes incesserat dissidere hostem J P pulos inter se divisos dissentientesque adoriri successit interdum, s*pe lacessenti nocuit. Cingitanti mihi, quae diversi eventus causae suo

112쪽

AD CORNEL. TACi T. 97rint, succurrit, vocatos ab alterutra disco dium parte prospere movisse, sua sponte alienam in se pugnam derivantes suo sibi, quod dicitur, jumento malum quaesivisses Quippe primo casu & nostris et alterutrius partis a mis sediatis facile est, infirmiores opprimere:& ea odiorum civilium rabies est, ut partium

altera, quae externos vocat, plerumque negle

cta propria salute,nihil quam aemulorum exitium quaerat. Adeo penatum & patriae caritas civium dissidiis concedit, ut everti patriam, sibique alienu jugum accedere homines malint,quam popularibus concedere. Exterorupraeda esse pretoptant,quam cum popularibus quiete agere: & quod suis viribus consequi non possunt, excidio patriae quaerunt; peregrinis gentibus aemulisque non magis ad bellum, quam ad praedam de veluti patriae posses

sionem accitis. Altero vero casu,cum utram-Que partium externus hostem habeata non

idem sperari debet eventus. Imo probabilius cst, descensuros ad consilium , quod unicum ad salutem superest,civilia odia ponendi,conjunctisque viribus eundi in hostem: quem omniu libertati tendere insidias, facile omnes advertunt. Veientes&Hetrusci cum discordes Romanos aggressi essent, victi sunt; Philippus Vicecomes Mediolani Dux s pius Floren

tinorum furoribus imminens, cum ultra vicies centena millia nummum aureorum ςx-

113쪽

38 No et AE POLIT lcαpendisset, nihil omnino profecit. Hispani, a FrancistoGalliaeRege in suis finibus laeessiti, confestim rEbellionem saevissimam animos . que suo Regi infensos posuere. Gui . I .)De Gallis Christophorus Morus homo civili prudentia quam maxime insignis dicere sol bat; illos perpetuo inter se digladiari, seseque

mutuis vulneribus conficere: verum cum

viderint, Hispanos inde occasiones captare, suisque commodis intentos, statim in commune Contra externum hostem conspirare.

Pet. Matth.)Tutius igitur est, dissentiente in- ter se una gente, quiescere ; dum mutua se caede conficiant. Ita miseri patria viris,armis, caeterisque belli nervis exhaurientes tibi pugnabunt 3 nec deinde supervenienti resistere

poterunt. Consilii quoque pars est debiliori parti occulte submittere auxilia , sed quae trahendo in longum bello sussiciant. Quo- mcdo Alcibiades Tissiserni sua sit, ne nimis

enixe Lacedaemonios juvaret. quippe meminrem esse debere, alienam se victoriam , non suam instruere. eatenus bellum sustinendum, ne inopia desereretur. Nam Rege dissentientibus Graecis arbitrum pacis ac belli λre; &quos suis non possit, ipsorum armis victum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet , exsequandasque vires

partium, & inferiores auxilio levandos, Commeatus maligne praebendos, classem regiam

114쪽

AD CORNEL. TACIT. 99 non totam mittendam; ne aut victoriam da ret , aut necessitatem deponendi belli imponeret. Iust. lib. s. his. Xenophon. i. histor. o. Plura ex veteri historia non addo inova unum. Cum Pistorienses intestinis dinsensionibus laborarent, & Florentini modbhuic modo alteri factioni faverent; brevi eo res deducta est, ut Pistorienses pertaesi tot molestiarum sponte se suaque omnia in Fl

rentinorum potestatem traderent. Barbaris, quanto quis audacia promptus,

tanto magis fidus, reb que motis potior habetur J ita lib. s. hist. turbidus miscendis seditionibus, ct plerisque gratus vecordi facundia. de ins eod. lib. atrociora Inguiomerus suadebat) ct laeta barbaris. Proditores etiam iis, quos anteponunt, invisi Iuri J exempla vide apud polyhistores. Gloriae ae libertatis, quam Segestem flagi- tiosae fremitutis, ducem sequerentur. J adi adnotas ad lib. 3. verb. ob magnitudinem aeris &C. Caecinam eum ψo. cohortibus Romanis, di-

'nahendo hosi per Bructeros adflumen Amisiam' misit J Haec est illa nostris moribus tantopere laudata virium hostilium divisio; quam satis apto vocabulo Diversionem appellant: cum, ne una mole bellum ingruat, nos quoque nostris & foederatorum viribus distributis, pluribus locis hostem lacessimus: ei que qui si a nobis

115쪽

NOTAE POLITICAEnbbis bellum intulerat . domi suae negorium facessimus. Quomodo Romani,max linis suis necessitatibus, & extremis, cum ab Hannibale non semel victi essent, dimissis, quibussu immopere indigebant, exercitibus,ducibusque, denique summa aerarii inopia. Zc in italia, &Hispania, & Sicilia dc Graecia uno eodem tempore cum Carthaginensibus bellum gesserunt. Quod sane unicum ipsis ad salutem, superfuit contilium. Demus sane, fingamusque Marcellum, & Scipiones, & ubique Carthaginensibus oppositos milites in Italia contractos: sed tunc, di Sardinia & Sicilia in hostium potestatem concedebant;& ex Hispania Hasdrubali, quo minus fratri auxilio veniret,

nihil obsistebat, dc Philippi Regis minae impunitae erant. Ita augescente vi RomanaHannibalis quoq; arma potentiora fiebant, & fortuna pro Carthagine, Romanis adversa. Consultius igitur fuit Sardiniam 8 Siciliam serva- re S grande momentum, subjectae forent aut hostes: tura auxilia, quibus deficientibusHannibale procul a patria in hostico bella cientem , sine alia vi corruere necesse erat, succidere. Sane nulla vi ex Italia abstrahi potuit Hannibal, nisi cum Scipio, ille qui postea Afri canus usurpatus est, ipsam Africa patriam' quo hostium adortus est. Venetis quoque se lutare fuit idem consilium. Praelio victi erant Genuznsibus, ut Romani a Carthaginensibus

116쪽

bus: Sc hostis urbi imminebat. Excidium ita

depulsum est. Facto cum Bernabove Vicecon ite foedere , Genuenses summa vi domi suae aggresti sunt. Inde Dctum, ut, quae tuis, qui Fotiam Clodiam occupaverant, submittere auxilia parabant Genuentes , domi retinere cogerentur: & civitas in Venetorum potestatem rediret. Sed de his parce dicendum mihi est, ne fortassis Hannibal aliquis me Sene Phormione dementiore sit juvenem vocare possit. Rura dixit Paulus Pariata libro primo disputationum politicarum capitulo sexto. Muadragesimam i stipendium Caecina partasedi aut imperitandi habebat '. secundarum , iambiguarumque rerum sciens , eoque interritusJMiratur Dio Cassius Coccejanus scib. 2.his.) historicus profecto prudentillimus, & immerito aJusto Lipsio in catalogo prudentiae Doctorum in not. ad polit.) praeteritus , quid causae fuerit, quod Pompeius Pliarsalica acie

victus, neque pristinae virtutis, neque multitudinis illorum, qui praelio supererant, memor, neque eo secum perpenso, quod sae. pὶ levissimo momento fortuna illos. quorum amictae res sunt, in integrum restituere soleat, animum desponderit, & omnem omnino a se spem abdicaverit , cum tamen superioribus temporibus summa animi constantia usus bene semper in adversis rebos

sperare consuesset. Causam dixerit, quamquaΕ 3. in

117쪽

NOTAE POLITICAE in alio subjecto Theophylactus Simocata, et, . Dis.) his verbis; αι μεταοολαῖ

rebus ipsas quoque cogitationes & consilia invertunt. Consentit Polybius stib α ) cujus haec sunt verba: multi sunt, qui, quando desu m ma rerum decertaturi sunt, ea tantum ob oculos sibi ponunt,quae ex victoria commoda consecuturi sint, & stavi futuri boni titillatione ratioCinantur,quam jucunde illis bonis usuri sint: casus veri sinistros non considerant, nec quid in omnem eventum fieri debeat, secum an imo volvunt. Inde accidit, ut. multi, cum victi e sient, turpiter se gesserint. Haec Polybius. Et ipse Dion in hanc sententiam concedit. Pompens, inquit,quM mul, tis modis se Caesare superiorε esse persuasum haberet nihil omnino praevidit. Neque enim idoneo loco castra posuit; neque refugiu sibi

si superaretur, paravit: cumque rem CX trahe- .

. re, atque ita victoriam sine proelio obtinere posset nam di singulis diebus copiae ejus augebantur , & rerum necessariarum copia ipsi suppetebat tamen signa contulit. Unde factu est, ut praeter opinionem victus, neque Consilium, neque spem fortunae denuo periclitandae capere potuerit. Idem scribit de Spartanis

redad siti

et, det

rila

118쪽

AD COR NE L. TACIT. IO3 opinionem ab Atheniensibus occupatis , tan- . to in universum metu & stupore perculsos, ut non in commune consulere, non congredicum hoste auderent, quicquid ultra aggrederentur, infaustum inauspicatumque fore, inidoneo in bellis timore, augurantes. Quemadmodum aute improvisi casus dejicere animum solent: ita repentina dc insperata felicitas plerumqtu in insolentiam vertit. Ex quo sequitur,eos qui vari is fortunae casibusjactatita exerciti fant, seeundarum ambiguarumquar um sientes, neque adversis in rebus o- .mnem spem abscere, neque in prosperis quicquam de animi gonstantia remittere. Non potest athleta magnos spiritus ad cert

men adferre, qui nunquam suggillatus est. Ille qui fudit sanguinem suum, cujus dentes Crepuerunt sub pugno, qui supplantatus adversarium toto tulit corpore, nec projecit animum projectus; qui, quoties cecidit, contumacior surrcxit, cum magna spe descendit ad certamen , Senec. . 33 -)Iuvit hosium aviditas, omissa caede praedam sectantium) O quantum decus paratum erat, superioribus annis nostris exercitibus , cum ad Agriam profligatis Turcis etiam Imperatoris Ottomanici capiendi spes erat, nisi militum aviditas praedae praeproperas manus admovisset. Obstitis vincentibus pramum inter Usos oertamen omisso hostespolia confectan- Ε ri

119쪽

io NOTAE POLITICAE .

. i. Sed vano est, exercitum nulla disciplina imbutum, distitutum stipendiis. tenere velle. Forae equin abruttis vinculis vagus cim more territus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde consternatio inrupisse Germanos credentium, ut cuncti ruerent ad portas ctc. JLLdibria mortalium t quae universa quidem Vilae tempora conditionesque, sed bellorum maxime fortunam nobilitant: in quibus una

VOX, aut nutus,aliave vanitas partium succes sus mutavit. Aratus Achaeorum Imperator

cum quibusdam civibus de Cynaetheorum urbe sibi tradenda pactus erat: & convenerat, ut ille insidiis cum exercitu prope urbem lateret nec ante moveret, quam in tumulo, qui ante portam erat, hominem palliatum, circa medium diei, conspiceret. Id signum fora movendi. Venit Aratus, A conscios exspeetat. Ecce autem circa quintam diei horam, civis quidam, cujus oves non procul urbe pascebantur, pastore accessurus urbe egreditur, tumulum que palliatus ascendit, oculis pastorem vestigaturus. Aratus falso ratus signum

sibi dari, propere imo praepropere ad urbem advolat; sed exclusus portis omnique spe,con' fusus abiit. Polyb. io.)Simillimum est casui, qui hac a Tacito refertur, quod scribit Paulus Λmilius in sexto Historiae Franciae. Christi ni Ptqlomaida obsidebant. Sesadinus non pro-

120쪽

AD CORNEL TACIT. Tor

co I a nostrorum exercitu cum suis copiis coi

sederat. Pugnabatur; & ad nostros inclinabat victoria, cu vi quida ex nostris equitibus antesigna res gerens in pedes se excepit, & equus solutus in eastra refugiebat. Sublato a circumstantibus clamore, ut prehensis habenis sisteretur , qui rem ignorabant, de ante lignanis actum rati, cesserunt, & sua fuga reliquam turbarunt aciem. Arnullas Caesar Roma diu frustra obsessam per occasionem leporis forte in urbem. refugientis cepit; Romanis statio. Dibus ludicro hostium insequentiu clamora

atque impetu tanquam vero conterritis. Hoc

Glum deerat, urbi Orbis terrarum vistrici dedecus, ut a lepore capta diceretur. Sigiberi. in Chron. Perusiae olim duae factiones erant in

Oddos& Ballonos divisse ; hi superiores, illi

exules. Sed cum quae civilium dissensionum vicissitudo est) una nocte quorundam conjuratione Oddi in urbem recepti essehi, di in

ipsoru manu esse victoria videretur ἱ una vox eam illis eripuit. Obtinebat illorum temporum mos, ut publicae civitatum viae catenis noctu clauderentur. Praemiserant igitur exu-

les quendam e suis, qui clava ferrea obices claustraque perfringeret. Qt i cum insequentium, seseque mutuo prementium impetum

non ferret,& multitudine pene obrueretur, retrocederent, exclamavit. Vox ista cum ad

proximos initio, inde ad extremum quoquo S s aginem

SEARCH

MENU NAVIGATION