장음표시 사용
71쪽
illa apud Ciceronem; de legib.) Est Senatori necessarium, no sie Rempublicam, idque late patet, quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios Res p. habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque conditione sit, lege, scedere dcc. Apud Thebas AEgyptias structis molibus legebantur indicta gentibus tributa, pondus argenti & auri, numerus armorum equitumque & dona templis,ebur atque odores, quasque copias frumenti ecomnium utensilium quaeque natio penderet. Tacit. 2. Annal.) Assuerus Persarum Rex negotiorum regni diaria legisse scribitur. EF
ter. 6. Amurathes Turcarum Imperator mnium imperii negotiorum memorias scriptas habebatὶ tributorum, vectigalium , On rum, regnorum, virium; quas mensae ad id destinatae in arcano cubiculo impositas perpetuo volutabat. Lazarus Superantius in Ottο-mano) Has regni vires, hos nervos ita descriptos, soli Regi, & qui ei ab arcanis consit iis
sunt, notos esse convenit. Vulgus Scholasticorum tripertito illo Thesauri politici opere, ec aliis quibusdam schedis hinc inde a falsariis quibusdam divenditis, omnem politicam sapientiam contineri putat. Plura quidem ibi
tradita Reip. gerendae praecepta contemnenda non sunt: sςd opes publicas, tributa, V ctigalia, arma, vires, onera, aut,ut ipsi vocant expensas, certo pondere, numero, mensura, definir
72쪽
A D COR N EL. TACI T s.7 definire ineptae praesumptionis est. Ut enim taceam , quod, ut diaei, solis Principibus nota sunt , etiam mutantur perpetuo, augentur, minuuntur, ista, de quibus loquimur, regnorum munimenta. Pace , bellis, pestilentia modo omnium bonorum afluentia, modo vastitas inducitur. Ut stultissimi hominis sit, ex praeteritorum temporum observatione de hodierna regnorum conditione judicare. Im- ipius Hetruscus de Germanica A Gallica Rep. singulares libellos scripsit , mendacissimos falsissimosque si ad haec tempora exigas. Sed credo non horrentiae a sui aevi conditione seripsisse. addideratque eonsilium , coercendi intra terminos imperii incertum metu, an per invidiam. J crediderim ego, metu potius fecisse. Acceperat in Germania cladem Varianam: belli ambigua expertus erat; longa pace Urbs, Italia , Provinciae respirabant: exteri Reges amici sociique Populi Romani appellabantur. Quo rerum statu firmando novo Principatui pax opus erat, non nova bella. Caetera, quae de coercenda inter terminoso imperio .
rum magnitudine dici possunt, at ibi disserui
Pridem iἡvifur, tanouam ducta in matrimonium Vipsania M. e grinae filia, quae quondam Diberii Vxor fuerat , plusquam eivilia agita
rer. J Iavist Principibus fuere semper, qui
73쪽
NOTAE POLITICAE ex regio sanguine ductis uxoribus regio sestigio imminere visi sunt &, quod plus est, etiageneros suos odio habuisse quidam leguntur. Saules Hebraeorum Rex promissas Davidi sibilet nuptias cum protelare amplius non posset. ex eo timere generum coepit. I. Regum i8. Cum Batsabaea Salomonis Regis Mater alteri filiorum Adoniae Abisacen, quae patris olim senectute foverat, in matrimonium petiisset, Salomon, quare postulas respondit Abisacenppeteta regnum. 3. Regum 2.) Tiberius Agrippinam maritum petentem rπulit; non ignarus quantum ex Republica peteretur. dic. Annal Et idem Tiberius Seiano Liviam Drusi olim uxorem negavit. Falleris, inquit ille, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, & Liviam, quae Cajo Caesari, mox Drusis nupta fuerat ea mente acturam, ut cum taquite Romano senescat. Trist. . Annal) Vitellius metu & odio Dolabellam, quod Petr niam uxorem ejus in matrimonium accepisset, Interamnae interfici jussit. dieit z. H-sior. ) Philippus Vicecomes filiam Francisco S retiae toties promissam, non nisi vi coactus collocavit. Bund. histor. ab inclinat, Rom. p. decade 3. lib. . ct s. D. Bapt. Pigna. lib. 6.-7 histor. Atest.) Carolus Audax Burgundiae Dux cum modo Calabriae Duci, m do Allobrogum Principi, modo Maximili no Austriae Duci, modo aliis, spem nuptia
74쪽
AD CORNEL. TAcar. syrum filiae suae faceret, nulli tamen usque dum vixit eam despondere voluit. Philinus Cominem 3. de vita Ludovici ii.) Infinitis aliis
exemplis in historia passim obviis superse
Possionisque Asinii Patris ferociam retineret.JAntonius Contius, si Albericus Gentilis siui s. Cod. de leg. DI Maies.)ex Ioanne Andrea referunt, juste vereri Principem proditionem& scelus eorum, quorum parentes sibi vel
praedecessoribus hostes fuerunt. Exempla n tantur haec. Bruti Regum exactoris progenies Post quingentos annos in necem Laesaris novi
Regis conjuravit. De tribus Corneliis, Sulla, Cinna, Lentulo notum est ex Salustio. Jam 8c Sp. Cassius, ta L. Cassius, C. Cassius Cha rea, & Avidius Cassius hic sunt: quorum pri- mus damnatus hoc crimine poeaas luit: Liamius) secundus in principibus conjurationis Catilinariae fuit, Salust. in Catilina ) tertiu* auctor coniurationis in Caelarem : Sueton in Iulio cap. 8o.) quartus princeps consilio 8c manu in necem Caligulae: Sueton. Dio lib.) quintus denique dammatus conjurationis in Marcum. xiphilinus lib. 7 i. Divitem, promptum , artibus egregiis , Opari fama publice. spectabat. ) Apud Tyrannos , nobilitas , opes, omissi gestique honores pro crimine sunt. eis. i. hi ior. Sed de boni Principes nimum eminentes viro& C 6 suspei
75쪽
6o NOTA POL IriCAE suspectos habent , qua de re, & in eam rem diis aptiori loco fulissim e differo. Dixerat capacem , sed aspernantem : J α hoc elogium ipsi salutem attulit. Sub Principibus , Tiberii similibus inertia pro sapientia est. Ex nulla re major securit , quam in - ertia. Tacit. in arte.) Dicam alibi. . Maurum, cui implacabilius irascebatur,silentio transmisit. J fulmina nubium densitatem
dissicilius eluctantia violentius cadunt. Musique curatissimis precibus protegeretur. ICelsae in aulis potestates, videntes incitationem Principum ad multorum augeri discrimina, maturitate &consilio iras mollire debent , non adversando jurgandoque cum parum congruit, ad rabiem evibrare eas. Quemadmodum Galli Caesaris uxor , Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis assidue., hurnani cruoris avida, nihil mitiusquam maritus, stridebat in exitium multorum praeceps: cum eum potius lenitate sceminea ad veritatis humanitatisque viam re
ducere utilia suadendo deberet; ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius Imperatoris legimus conjugem. Marcellinus lib. i . histor. )Neque populus a emptum jus questus est, nisi inani rumore: simile est, quod supra dixit Tacitus: mortuo Augusto paucos bona libe
tatis disseruisse: di alibi , Menniunt
76쪽
AD CORNEL. TACr T. 6sseditiosos milites in hybernet reduxi sie, turbi-Zos , ct nihil ausos. Ita fere semper, ubi capiata ducesque desunt. Nullum ex inani questure murmure vulgi periculum est. Nihil unquam agere, nihil edicere, aut statuere Reges Poterunt, quod quidam ex populo non improbent & carpant ό sed inani rumore Intermiserat silit a mimia. militares seditiones plerumque ex otio, abundantia,& soli
torum munerum intermissione oriuntur.
Polybius lib. I . cujus exemplum hic est in Pannonicis legionibus: quas seditio incessit, nullis novis causis , nisi quod vacabant aures peDsimorum hominum sermonibus, ct mutatuπPrinceps licentiam turbarum, se ex rimili belu pem praemiorum ostendebat: Inde miles lux um & otium cupere, disciplinam & laborem aspernari. Continuo igitur labore subigendi iunt milites; etiam in ipso otio. Otii vitia negotio discutiuntur. Quo intuitu vallum , fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus adversus otium castrorum excogitata Tacitus ait. infra hoe libro.)Procax lingua. J cujus farinae homines alibi Tacitus prave facundos appellat: seditionum fomenta, imo causae. Ut non sine ratione rerum potentes odio habeant illos, qui verborum potentes ic in vulgus gratiosi habentur.' Nis novum O nutantem adhue Principem
pricib- , vel armis adirent. Plerumque
77쪽
61 NOTAE POLITI c AEnovi Domini importunis postulationibus obruuntur, & parum in tempore incipientes eorum curae onerantur. Sed prudentes Principes in illo regnandi exordio, & fortunae dementamento nihil concedent, cujus eos post poenitere possit. Congratulationis illa tempora sunt, non negotiorum. En vero militiam istom gravem, infra Bussam: denis in diem assibus animam ct eompus aestimari. hinc vestem, arma, tentoria , hine saevitiam Centurionum , ct vacationes munerum redimi. at hercule verbera, ct mulnera , duram hyemem, exercitu Hiates, bestum atrox, aut serilem pacem, sempiterna. Iliae querelae haut vanae justius a nostris militibus usurpari possent. Veteres certa stipendia, praedae partem, munera ducum, Imperatorum donativa habebant ue nostri post languinem fusum, post truncos artus, cum non egenae tantum vitae subsidium, sed & praemia Qrtitudinis suae invidenda meriti essent, stipem ostiatim petentes conspiciuntur.. Lachrym bile&miserandum hodiernae militiae dehonestamentuml infelix documentum ingrati. tudinis Principum i Et nihilominus ubi primum strepit tympanum, concurrunt miselli, ignoti inter se ignorantesque; purgamenta urbium starum, gulosi, maximi mulierum moechi, laboru fugientes; nomina sua in militiam profitentur; non sane quod alios prςda
78쪽
AD CORNEL. TACIT. onustos domum reduces viderint , quippe maxima pars aut in illo carnis humanae macello caeditur, aut nudo corpore, detritis tegminibus, & gladio in scipionem mutato redit in sed sive fatali vecordia, sive ignavia eunt; non in hostem , sed hospitibus tantum metuendi Tacit. 3. histor. ec in rusti corum . gallinaria egregiam pugnam edituri. Peteretque militibus missionem ab sexdecim
annis. caetera mandaturos ubi prima provenis
feni.) Prudenter in hoc quidem militum vulgus. Inconsulti hominis plura simul pstere. Praeterquam enim qudd qui rogatur, offendi potest, in ejus quoque arbitrio erit, ex multiplicibus precibus, negatis, quae profutura, leviora concedere. Bocc. 2. c. 8 I. e Ad terrorem caeterorum adpei τerberibusJquae remedia sint in rebelliones, alibi tradidi. Trisissima quaeque maxime occultantem JNecessaria cladium & rerum adversarum di simulatio est. Solet enim vulgus improsperis aeque ac prosperis immodicum, spe, metu turbari; principi, magistratibus casus, etiam qui nulla humana ope provideri potuerunt , adscribere: tributa, bellorum nervos,recusare. Qilae ut vitentur, & recentibus consiliis lapsa restaurentur, necessarium est,supprimere atrocia. De Galliae quibusdam civitatibus
Caesar testatur 6. de bess. Gall. habere legi-
79쪽
πειτα POLITICAEbus sancitum si quis quid de Rep. a finitimis
rumore aut fama acceperit, ut ad magistratu deferat, neve cum alio communiceliquod sς-pe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri, & ad facinus impelli, & de summis rebus consilium capere cognitum sit. Magi stratus,quae visa sunt,occultant,quaeque ex usu audicaverint multitudine produnt. Alexander quoque Magnus dicitur accepta clade mortem denunciasse his qui acta vulgassent. Curi. 7.) Et Scipio ab Syphace legatos, frustra auxilium a suo Rege expectari nunciantes, eadem laetitia excepit & dimisit, ac si optata nunciassent; ita ut milites in propinquo auxilia esse, & legatos reverti, ut maturarent, arbitrarentur. Lim.) A liud exemplum suppressi de infelici Africana pugnata nece Sebastiani Rcgis nuncii extat apud Conestaggium in historia belli Lusitanici lib. 2. Ita tamen mala dissimulanda sunt,
ut interim remedia malorum quaerantur. S cus si fiat taciturnitas malorum nutrimentum erit: ut eam vocat castissimus amorum
scriptor. Heliodor. AEthiopio. Quemadmodum Vitellius, fractis ad Cremonam su is partibus nuncios cladis occultans, stulta dissimulatione remedia potius malorum, quam mala distulit. Consultanti vires supererant, spesque: sed e contrario laeta omnia fingens,
falsis ingravescebat. Tac. 3 hisor.
80쪽
Addendu hic est illorum Principum consilium, qui literas hostium . quibus militum civiumve fides ad scelus solicitabatur,supprimere tutius judicarunt. Sapienter omnino dEtsi enim satis benevolentiae & fidei suorum confidat Princeps tamen non sunt imbuendae aures promissionibus, & corruptionibus. P tet vel unius insidiis vita; nihil nefas avaritiae est. Quod si vero plurib. innotuerit proditionis merces, in parte consilii erit Eumenis Regis factum. Epistolae sparta erant totis castris, quibus, qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent , maxima praemia definiebantur. Eumenes vocatis ad concionem militibus Primo gratias egit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii fidei sacramento anteponeret, deinde callide subnectit, conmctas has a se literas ad experiendos suorum animos. Hoc facto, di in praesens dubios fidei. deterruit, & in futurum providos, ut, si quid tale accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed a duce tentari arbitrarentur. Iusin. I. Nullis certis mandaris J Uarii adeo,& ince
ii rerum eventus sunt, ut plerumque pravis
successibus maximaru rerum momenta Ve
tantur, quς nullis humanet prudentiae ratiocinationibus ante videri queunt. Ut inde satiussit,ministros Prinei pum nullis certis mandatis ex re capturos con filium ad negotia dimitti. Quod in bello, ducibusque maxime Opus