Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Mos.vulgo fortuita ad culpam trasientes JBur gundiones solio deturbabant Regem, sub quo fortuna belli titubas te & AEgyptii omnes ca- si ' sus adsignabant rectoribus suis. Ammia. Mameest. ) Mossynoeci, si fortuna coeptis non adspirasset, reges suos totius diei inedia puniebant Pompon. Mela lib. I. cv, eto.) Sed non est prudentis ex eventu et stimare consilia: cum: sepe res sapienter & mature deliberatae sini- stros exitus pessime vero consulta bonum fi- nem sortiantur. Saepe stulta consilia hostium imprudentia correxit, saepe sapienter deliberata inevitabilis fatorum necessitas evertit.

Qui prava consilia ex felici eventu laudant

bona,ob adversam fortunam damnant, ad male censendu homines invitare videntur; inque causa sunt,ut animi consulentibus imminuan- tur, ne in apertu sententiam suam libere promere ausint. Inde sapienter Carthaginenses eum ducum suorum acta recenserent, non e-ν ventum atque casus, sed consiliu spectarunt: cum multos etiam qui pravo consilio feliciter si . rem gesserant, tanqua homines stultos, Rei p. perniciosos cruci affigerent. Sed hic illud notandum venit, consiliorum quoddam genus esse specie temerarium, aut stultum, re autem vera sapienter, id intuitu hostium socordi et aut ignaviae susceptu. Cum enim non omnes homines sapientes sint, sed plures impetu abri-

452쪽

4 O NOTAE POLITICAExiter & occulta fallunt: audere licebit interdum , quod , si in alium susciperetur, imprudens & stultum foret. Cum quidam Ferdinandi Ducis Albani factum quoddam ut temera rium,& inexperto juveno qua veterano duce dignius familiariter reprehendisset: respondit Albanus, non negare se, fuisse anceps & aleae plenum factum: sed fiduciam prosperi successus fibi feci sse hostes rei militaris plane imperitos. Conesau. 6. de conjunct: Lusit. cum Regn: Ca s. Nullo mirante, quod diu egens, ctparto nuper praemio male usus plura ad flagitia accingeretur. J Quod fieri necesse est, .ubi delatores, genus hominum publico exitio repertum tapinnis quidem nunquam satis coercitum per praemia illiciuntur. Delatores qui non castigat, irritat. Domitiani dictum apud Suet. in

s uibus aditus miles see. relatus est hic locus ad lib. I. verb. Granium Marceltam cte. cimpositum inter ipsos J iste Iragoediae ordo explicatus ad libr. I. verb. Granium cte. Veteres ct praegraves adsitit. J retuli ad lib. I. verb. neque imper sese, &lib. 3. verb fato potentiae raro sempiternae. & verb. audire

me memini o c.

Misericordiam erga a jicto notavi ad lib. 3 .

453쪽

AD COR NE L. TACIT. ψ Pobsequii impatientes. J Gravissime Deum offendi, acerbissimis tributorum exactionibus, adeo clarum est, ut nul la egeat demonstratione.

De Eduardo Angliae Rege Polydorus Virgi-

Iius in Historia Anglica refert, cum ingentem auri vim ex tributis redactam ad se aifferri jus sisset, vidi Te malum daemonem foedi Timaspe- cie pecuniis insidentem : eoque spectaculo territum pium Regem praecepisse, suum cui

que reddi. Sed dc contra naturae rationem in humanitate ista, ne quid civius dicam, peccatur. Principatus conditos scimus, ut vi sublata, quae omnia ad potentiores trahebat, ex naturaeta rationis imperio agerentur res humanae. id tem ad naturam magis accedit, quam

ut quisque partis industria sua aut amicorum liberalitate opibus fruatur8Quid rationi civili commodius, quam ut intelligamus, quid nostrum , quidve apud nos fisci sit. Atqui Princeps, qui legitime collatas pecunias, aut ipse per luxum profundit, aut avaris hominibus committit, & inde novas sustinendi militem

rationes cogitare necesse habet, facit, ne sciant cives, quantum ex domesticis opibus Reginquantum sibi jura attribuant. Qui enim id

sciant, cum non hoc suum ac legis quidem arbitrium sit , sed Principis duntaxat unius ;cumque tributo semel exacto adhuc ipsi simpliciter suis bonis non gaudeant, quae aliis sci

licet Regis edictis possunt rursus delibari pT , Porro

454쪽

' Mi MOTAE POLITICAE Porro quae adversus Deum & naturam peccat rapacitas,etiam inter homines non usquequaque felix esse solet: quod historiis, quas deinde afferemus, clarum fiet. Quod enim quidam egestatem civiu dominantis securitatem esse existimant; falluntur illi profecto. Paupertas quippe & egestatis fastidium non abjectos homines facit & injuriarum patientes; sed quia icta ipsorum fides est in.pace, di unica spes

an turbatis rebus, novarum rerum extreme

cupidos : ut nihil sit tam dissicile, tamque anceps, quod illi non audeant. Semper compertum est egentissimu quemque esse audacissimu; & non raro in desperationem abire paupertatem: eam maXime, quae neque teme hiatu, neque aquarum inundatione, neque naufragii damno, neque hominum insidiis, aut denique negotiationum casibus, sed crudeli illorum Principum avaritia contingit, qui non tondendo gregem suum , sed excoriandota deglubendo opulentos se evasuros pastores stolide credunt. Qui hodie nocere non poterunt, fortasse cras poterunt. Tempus, ta mil- Ie nunquam cogitati casus occasiones asserunt, quibus non potens modo inimicus , sed debilis & contemptus,& qui nunquam fortasse juvare potuit, possit in perniciem ultimam nocere. Non tam omnibus fortunis nudari quis poten, ut non ad vindictam ei cubellus remaneat. PriIs necis pa ernae, quam ablati patrimo-

455쪽

LD CORNEL. T A c IT ψέ3 nil obliviscuntur homines. Metus ti terror infirma vincula caritatis sunt; quae ubi removeris, qui timere deserunt, odise incipient. Tacit. in Agric. Non igitur immane latrocinium de atrocissimum hoc furti genus probare nobis possunt, qui politicum praeceptum tradunt; premendos Docientes, & reegnantibus periculosos civium spiritus; adimenda ea,ad quae, si respex rint, superbia & opum conscientia fobsequium excutere possint. &, ut italorum

proverbium est, bona subjectis populissens , ct quasi guttatim insilianda; mala fimul

semel ingerenda. In magnates ea cautio valeat ; illis honores, opesque, ne majora quam par est, concupiscant parce distribuant. Plebes eo nos metu liberat; quae vilis humi serpit, & animo prςdita est nunquam assurgente sublimibus consiliis, & cogitationum magnitudine.

- . Satis es populis fluviusque Ceresque.

Lucan. 1 v. Vulgo una ex Rep. annonae cura. Tac. I v. hist.)Lucan, 3. de Caesare.

rissennon ἰ momenta trahi cte.

Nihil a principe requirit vulgus, quam panemia frumentum in foro. Cererem & Bacchum&Ocii dulcedine innocenti stupiditate colit; di raro in alios, quam qui ad haec numina sua T 6 avaras

456쪽

NOTAE POL Iri caVara3 manus porrexerant, exarsisse legitur ue eaque bona sua pertinacius defendit, aut it recuperatum, quia sola aestimat. Ec horum intuitu omnium aliorum obliviscitur. Romana

plebs sub pessimis & crudelissimis Imperat ribus, & Florentini trucidato per insidias Alexandro Duce nullam status mutationem expetebant. Quippe annonam vilem fuisse satis erat ad amandos istos principes. Hebraeus populus et si in aegypto gravissimam serviret. 1ervitutem,aPharaonis ministris continuis laboribus ita pressus, ut vix respirandi habereti ultatem, in victus tamen Sc rerum necessariarum abundantia facile oblitus est libertatis. Postquam vero stupendis omnipotentis Dei miraculis & Potentia ineffabili velut manu missi Palaestinam versus per loca omni solitudine vasta iter facerent, de initio panis, mox aqua denique carnes deficerent; non semel durissimum servitutis jugum,&ossas AEgyptias

optare sustinuerunt. Romani, quo Gallcens domitos quietos tenerent, non esticacius ullum existimabant remedium, quam Omnes ditescendi praebere eis occasiones. Quae res

tam feliciter illis cessit,ut de populis illis, qui bellicosissimi olim fuerant,Τacitus in ric.)veluti de re, in qua praeter famam nihil dur verit , Gallos quoque olim in beltas foruisse dicat. Ex quo apparet, segnitiem cum otio infitrasse, & opum atque divitiarum , quas coli gerant

457쪽

AD Cola NE L. ΤACIT. rgerant Galli, ingentem vim enervasse illum tam armipotentem olim populum: ut Taciti. tempore pene fabulae simile fuerit, Gallos alia quando bellicosos fui me. Quemadmodu ursi, leones, aliaque morsu Sc unguibus nocentia . animalia deponunt insitam feritatem erga pascentem, parent imperanti, blandiuntur: ita nulla re mansuescunt homines meliore fide, quam si opibus per industriam partis Principis beneficio frui possint. Inde saevitiam an-.nonae incusante plebe Romana Tiberius statuit frumento pretiu, quod emptor penderet, binosque numosse additurum negotiatoribus. in singulos modios. h. annal) Uespasiano.& Aureliano Imperatoribus volupe fuisse dicitur, pascere populum. Et hic quidem, quo, vilior esset annona, librae unciam addidit: ille architecto rationem monstranti, qua praegrandes columnς exiguis impensis &paucoruhominum operis in Capitolium duci possunt; placere quidem sibi inventum, respondit, sed sineret se populum pascere. Quo pertinet sanctissimum cujusdam & pientissimu consilium isame populos urgente,Principem ditioribus tributum indicere debere ad pauperum. sustentationem , eamque pecuniam, MI ea coemptum frumentum postmodum pauperi- bus suo nomine distribuere. Carolus Flandriae Comes Tamardum e gratiosissimis aulicis lendis e fisco eg*ntibus praefecit: ipse cum loculis

458쪽

446 NOTAE POLITICA loculis in vulgus prodibat, circum templa' obambulans, stipemque sua manu mendicis

promens. Dardaniorum, eorumque, qui annonam flagellabant, & clausis horreis frumentum supprimebant, nequitiam compressit, apertis conditoriis, triticoque in egenos

distributo. Qua popularitate adeo carus su ' jectis fuit, ut caesi a sceleratis hominibus co pus pro se quisque tanquam sanctas reliquias

venerarentur, osculaque ferrent; denique aliquid capillorum, barbaeque atque adeo unguium & vestimentorum, domestica religione asservarent, colerentque. P. AEmil. v. de reb. ge s. Frane.)Satis igitur constare arbitror, falli Principes, qui a pecunia ditibus sibi periculum, ab

exhaustis, & excarnificatis securitatem promittunt. Quia tamen pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis di cernunt , plures aliorum eventis docentur : Tacit. . hoc lib.

ego quoque exemplis, quod dictum hactenus, adstruam. Carthaginenses superbe &avariter Africanis imperitabant; mediam fructuum partem auferentes , tributa duplicantes,& solum probantes ministros & praes chos, non qui clementer benigneque populos tractassent, sed qui grandem aerario pecuniam per fas nefasque corrasam intulissent. Quibus rebus factum est, ut pleraeque civitates seditiosa militibus postea accederenti Polyb. s.

459쪽

AD ORNEL. T Aci T. 447 Ob eandem causam ab illis Hispani quoque defecerunt: Pol b. ii. 8c ab Atheniensibus post clademin Sicilia acceptam socii. Thucyd. 8. Etiam Romae suspecto Senatus populique

imperio ob certamina potentium 8c avaritiam magistratuum, fessa Resp. in unius potestatem concessit: Tae. i. annal. Et Gallis avaritia, aliis juncta causis, fatales fecit Siculas Vesperas: s Leon. e retin. m. hisor Flor. de Ludovico Siorgae Mediolani Principatum abstulit. Guiceiard. i. histor.) In Gallis Carolo VI. Rege, rerum venalium vicesima indicta

erat. Id onus urbes detrectabant. Contra regit ministri nitebantur. Cum igitur Parisiis

in foro olitorio femina quaedam nasturtium venum exposuisset, coaetor Regius obulum postulat , muliercula ad astantium virorum auxilium provocat. Concursu facto exactora turba oppressus, obtritusque est. Inermis plebs ad aedes publicas impetu fertur. dejectis foribus arma telaque corripiunt: eXachores, redemptoresque, quoscumque urbem pervagati deprehendere poterant, plumbeis

malleis confecerunt P. nil 9.) Pisani olim a Florentinis, quod omne negotiandi genus ,

ipsis interdiceretur di artes, praeter manua rias, Omnes exercere prohiberentur, desec

runt: nec nisi post multos annos , M immenses Florentinorum sumptus subigi potu

runt. Guicciard. ii. Hispanis Mediolani.

460쪽

occupationem facilem fecit populoru ingens erga Gallicum nomen odium: qui a militibus gravia dc intoleranda perpessi,cum nequeRex ob pecuniae inopiam satis priovi deret, neque

praefecti obsisterent, incredibilis, quo Regem prosequebantur, studii obliti omnia sursum

deorsumque volvi miscerique cupiebant. e nisi Mauroeen. i. hist. Ven ) Eadem tributorum acerbitas Gandavi in Flandria Mauro-cen mist. Ven.) ta absente Carolo Caesare in Hispania Guilaciari i3 periculosissimam seditionem concitavit: & Clementi VII. Pomtifici tantum odiunt fecit , ut cum Borbonius cum hostili exercitu ad urbem contenderet,

Pontilax cives ad conferendas pecunias, . hortaretur ; caeteris abnuentibus Dominicus Maximus Romanorum ditissimus centum aureos nummos mutuo se daturum promitteret. ico. I 8 ) Go ricus Daniae Rex, Goth redum Germani & Itali vocant cum Frisios oppressa libertate, fortunis cunctis ablatis in turpem miseramque fortunam adegisset ;tributum .quoque annuum injunxit: quod maxime fecit, ut servitus illa diuturna non esset. AEditicium, cujus longitudo erat cc L. pedum, duodecim paribus spaciis maceria diremptis distinctum struxit; ad cujus caput

Quaestor, cum tributum pendendum erat,

considere jussus est. Ad finem vero clypeutac cavus ex aere locatus, in quem singuli Fri-

SEARCH

MENU NAVIGATION