Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

AD CORNEL. TACIT. o9iebus in servi ret, tanqua hostes hactenus persecutus sit. Proinde eum non posse tuid restituere, quae in Lenens ditione possideat, ut C

rafs tradantur: quae eadem tamen semper restituere paratus sit, modo ea in Philippi potestate permaneant. Quod si vero certum sit Ro giaem Senensem a se abdicare, non posse sine maxima injuria in alium, quam Cosmum transferri. Petere igitur eum , ut quando res suae non amplius ferant, ut diutins in incerto dubii eventus salo fluctuet. quid suae voluntatis sit, Philippus definiat. Eode tempore, quo Cosr us Toletanum ad Regem miserat, Romet famam spargi curat, quasi perpetuis Hispanorum delusionibus irritatus Galliae Regis amicitiam expeteret .Philippus igitur, qui rem serio agi crederet, rebus suis in Italia, quibus

seu evertendis seu fulciendis magnum momentum Cosmus asserebat timere coepit. N utabant enim tum temporis res Hispanorum

in Italia, hinc Bris eo duce Galliae Regis in subalpina regione progressius indies faciente, hinc Guisio in regnum motibus obnoxium irrumpente. Asseniit igitur, ut Cosmus suo be neficio Senensem ditionem possideret. Ioh. Bapi Cin. 6. de vita CO Iisdein artibus phst

Franciscus Cosmi F. Joannam Austriam uxo- 'rem adeptus est. Cum enim eandem praeter Franciscum etiam Joannes Sigismundus

422쪽

4ro NOTAE POLITICAE

Rex ambirent: Franciscus primo beneficiis

Caesarem Ioannae patrem demerendum ratus,

pecuniam & auxilia in belluli1 Turcicum promisit, tum rumorem sparsit, quasi Galliae Rex de sorore sibi in uxorem danda Ipem fecisset. Carisiar ergo, qui ejus ope in bello uti coniti. tuisset, posthabitis aliis Ioannam ei matrimonio junxit. Thuan. 31'. Nee alivdgli centis discordiae remedium , quams umus alterve maxime prompti subverterentur. J v. quae notavi ad lib. I. Verb. Miurs quidem, qui fecere laudatas. 8c ad hunc lib. Verb m eroque ct robore cte. Immodice jacrantis sec. Late haec explicavi ad lib. 3 . verb. fato potentiae raro sempi

Beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolmiptio; ubi multum antevenere, pro graria edium red itur. J Senecae eadem sententia eX-tat, epistola decima nona: quidam , quo plus debent, magis oderunt. leve aes alienum debitorem facit ; grave inimicum. Eti Epist. 82. eo perductus est furor, ut perniciosissima res sit, beneficia in aliquem magna conferre. nam quia putat turpe non reddere, non vult esse cui reddat, nullum est odium peri' niciosius, quam beneficii violati pudere. Et lib. 2. de benes et Tutius est, quosdam offendere, quam demeruisse, argumentum nihil debentium odio quaeritur. Dixi ego plu-

423쪽

AD CORNEL. et ACIT.ra ad lib 3. verb. fato potentiae sec. Dubitare cogor, fato se sorte nascendi, ut cae-ςera, ita Principum inclinatio in fos, ofensio In illas; an sit aliquid in nostris : liceatque inter a- bruptam contumaciam , ct deforme obsequium pergere iter ambitione 9 periculis vacuum. J A libi Tacitus sine dubitarione ait, posse etiam sub malis Principibus magnos viros esse: Obsequiumque ac modestiam , si industria D vi gor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum Rei p. usum ambitiosa morte inclaruerunt Tacit in Agric.) Α- lius fortunae tribuit ad gratiam Principis quosdam provehere; plerumque autem prudentiae esse in ea felicitate positos posse servare nam ut fortuna sua sponte non paucos Principibus conciliat: ita multos artificio & calliditate destitutos de tanto fastigio excidere. Ego arbitror, aulicum non tantum suis consiliis, suaeque prudentiae tribuere debere, ut nihil sibi invium putet; nec vicissim ita negligentem esse, ut omnia sorti Credat. Coῆitet aulam n vigationem esse, in qua etsi industria & ars

nautica plurimum valet,lamen interdum tam in sina tempestas maria exercet, ut omne nautarum consilium pervertat, artemque iis omnem eripiat. Saepe tranquillo mari. --- cum pluvium detergit cautibus

sirum C mothoe, O pectit virides in rupe capituri s et habi

424쪽

4ix No τὰg POLITI CN.habilis D in tempestates comparata navis, quaeque saepe maris saevitiam pertulerat, quodam infortunio mergituri saepe etiam lacera, tum navigium.

nec saevi patiens boreae, cum turbidus ille Stridet, ct alternis medium sese obruit undis vel media hyeme evasit in tutum. In animo revolvente iras , etiamsi impetus offensionis languerat , memoria valebat 4 dixi ad lib. 3. verb. sibi tamen adversus eum sec. Iusa principis magis , quam incerta belli metuens. J Miniitrum Principis ; negotia , non ut ipse melius putat, sed ut jussit Princeps, expedire aequum est. Una actionum suarum cynosura esse debet, domini voluntas. Vix igitur ex fidelis ministri ossicio egit Vastius, ad quem cumVincentius Fidelis aSenatusVeneti secretis accessisset, ut an quae de apparatu Hias panorum inTurci cum bellum spargebantur, vera essent expiscaretur ἴ ille se, deposita ministri Caesarei persona, Venetis suadere dixit, ut rebus suis prospiciant, nihil enim, quod in

tanti belli ulus necessarium esset, provisum. - . Mauroeen. 4. histor. Interdum tamen, ubi Principum justa parum honesta erunt,potius erit honestum, quam voluntatem Principis respicere. Quemadmodum Papinianus fratricidium Caracallae excusare noluit. An

425쪽

AD CORNEL. TAzi T. iptonius Cardinalis Pratensis foederi a Franei ico I. Gallimum Rege cum Turcis inito , 8c Murcurinus Cattinara transactionicum Francisco Rege , jubente Carolo Cae

sare, subscribere recusarunt.

Negatus honor gloriam intexit J notavi ad finem lib. 3. Exprobraverat , suum tantum studium cte. J v. quae dixi ad lib. 3. verb. fato potentiae θαDelatores,genus hominum cte. J quae lati scripsi ad lib. i. verb. Granium Marce

iam ctc. Princeps proferendi imperii incuriosus rat. J Non ignavia credo, sed consilio, Mquia Augustus Imp. breviario, quod sua

manu scriptum Tiberio reliquerat, Consilium addiderat , coercendi intra terminos imperii. Tac. i. annal. v. Thom. Demst her. lib. 2. apparat. ad his. Seotie.) Ego ad lib. I. exposui causam , quae Augustum ad hoc consilium movere potuit. Et g

neraliter verum est , magnorum imperiorum non semper optandam esse conditionem. Sunt , quae mediocris potentiae regna magis commendent. Primum Lenim superba illa imperii moles plerumque vanam sui confidentiam assert, dc inde securitatem hostiumque contemptum; certissime futurae ruinae signa , imo S 3 cau-

426쪽

causas. Qtri non magis sperandi , quam ti- α mendi causas habent, acriter rebus suis in- vigilant; qui magnitudinis sola opinione 4 tutos te arbitrantum per ocium & ignaviam di hebescunt. Ε ce i Darius tanti imperii 4 Rex Aleaeandrum puerum vocabat; & - leti ruta illum castigari volebat , ipse deinde , ei II ab hoc puero regno exutus. Deinde m a- dignam potentiam odium te invidia vicino - 'irum comitatur. Etiam disjuncti inter se ite coeunt, capessuntque consilia, quibus suis hi rebus formidabilem. fortunam evertant di Carolus V. post tot victorias, post, ut ipserebatur, victam & exutam omnipotentia in

Germaniam, pi ures sibi hostes concitavit. Hispaniae Regum hodie adeb suspecta omnibus magnitudo est, ut, ubi primum ab d illis scribi miles coeperit, omnes sibi strui t instidias arbitrentur. Nam potentia Regis, d. genti innata ambitio, & affectati orbia ν terrarum imperii opinio etiam inania cre- dibilia faciunt. Inde foedera, inde mutuae hpro tugnda communi salute conventiones I i

ta plura in arcano, quam publice pacta. Lutiae res omnia Hispanis dissicilia facit. χ Adeoque prudentium judicio summum iii nunc est ubi consistit Hispana potentia, ec hmonarchie illius velut solstitium. Sed nunc ilhaec transmitto ; plura dicturus ad librum 6. Redeo ad magna imperia, quae plerum

427쪽

AD COR NE L TACix. irque mole quoque sua laborant, ingentibus spaciis terrarum, L populorum variu-tate diffusa. Cum enim ad civium salu III. tem imperium attendere debeat: quomodo unius ingenium tot gentium incolumitatem tueri poterit 3 Nimirum , dicet aliquis, amici Principum sunt, iaquos partem curarum transferant domi . ni, qui longius remotorum populorum

saluti invigilent. Bene id quidem , si illi

tales non suas potius cupiditates, suam auri argentique sitim extinguere vellent; quam aut Principis famam , aut gen tium bonum curare. Vos inihi telles , Neapolis ta Mediolanum. Proreges, Praesidesque vestri non sibi apud vos regnum minus in ampliori Hispanico constituunt λ non tradimini illis in certissimam servitutem y non tributis &vectigalibus exhaurimini quam tavissimae Z

mes Fontanus Mediolanensibus militem immisit: in quem alendum sola urbs

singulis diebus septe in millia Philip

picorum solveba . Cumque ea de re cives ad Regem conquestum misissent, obtinuissentque ad Fontanum de dimittendo milite mandatum ; ille nihil motus, absentes non intelligere praesentium rerum statum , respGDd it. Haec audent ii' i

428쪽

homines pene in oculis suis Regis: quid non faciant Praefecti apud Indos, novique Orbis incolas ; qui Regem suum ,

cum videre nunquam possint, credere tantum c aguntur. In orbe terrarum pene alio, in potestate tam libera, ingente servituti assueta quale ipsorum imperium esse putamus λ maxime quia certisi sima cum impunitate peccant ; non secuturis e provincia, qui eos repetundarum arguant. H.drianus igitur ut malis occv Ieret, quae ex Imperatoris absentia in provinciis nascuntur, omne vitae di imperii

sui tempus in perpetuis peregrinationibus consumpsit: restrinxitque imperium in

Oriente, Euphratem pro limite constituens, & in libertatem ulteriores omnes populos remittens Sed nullus Principum est, qui relicta regia tua, cum Hadriano perpetui itir eris laborem.&Scythicas par IV. ti pruinas velit. Alius magni imperii defectus est, quod cu de majoribus negotiis ad Principem referri necesse sit 3 non nisi post longii tempus nuncii cum responsis redire possint, &ita exclytantibus terrarum Dariis con silia post res a ferantur. scit. 3 .his.) Optandum igitur esset, Camelos imitarentur Principes: quos sunt Onera reCepturos sponte in genua subsidere, nec exsurgere priusquam injectum

illis

429쪽

illis fuerit, quantum ferre possunt: graviora viribus non recipere, sed ante, quam

illa sibi imponantur, in pedes surgere, dc

nec jussos abire. Porro fieri quoque solet V ut mediocres principatus maximis imperiis, viris, opibus, potentia haut raro nihil concedant. Xenophon lib. i. de expia. stri min Persarum regnum, quamvis provinciarum amplitudine, id hominum

numero maximum , tamen ob itinerum

immania spacia, te quod copiae militares Iunc inde divulsite silui, infirmum atque imbecillum pronunciat. Et nostri sapientes GalliaeRegem expeditis viribus Hispano potiorem assirmant. Nam dc sterilitate homines , & inde lolitudine praecipua regna damnata sunt. Membra quoque tam vasti corporis nimium distracta: quae quamvis Genuensium patronatu, dc assinitate cum Allobrogum Principe inita jungere Reges Hispaniae tentaverint; tamen quod nos iisdem finibus utantur Allobrox & Genuenses, quibus Hispani, frustra hactenus illa consilia fuerunt. Denique cum rebus humanis nihil per. VI.petuum sit; fit ut cum illae eo progressae sunt, unde ultra non possunt ἱ necessario 'iterum labantur , atque decrescant. Uirtus quietem parat, quies otium; otium porr5 luxum generat, luxus interitum. Et

430쪽

si nulla alia causa sit, natura ita comparatum est, ut quod coepit finiat. Ut caetera ita resp. 8c regna nascuntur, crescunt, florent,decrescunt, moriuntur: M sicut ex ferro rubigo, ex ligno teredines gignuntur: ita rebvspub. naturae lexposita est, ex se ipsis gignere, quae eas aliquando convertent, aut evertent. Ut vere in hypomne fibus Guicciardinus dicat, non esse infelicem eam civitatem, quς cum multa secula floruit, de dignitate sua dejicitur, nec enim infelicitatem esse, subjici legi naturae. Nunc magnam potentiam mortalem esse etiam exemplis ostendemus. Alexandri Magni furiosa ambitio Macedoniae GraeCiaeque imperio non contenta, sceptra Persica legitimo Regi excussa sibi asseruit, Indos devicit, Afris jogi sui minas intentavit, imperium denique .usque quo rerum natura diffunditur, proferre concupivit. At ille Alexander in setatis flore, in medio rerum suarum cursu eX- tinctus, regnum reliquit incompositum , hoc est, matri, uxori, liberis perniciem 3 & amicis eorumque stirpi perpetuam digladiandi te inusitatis sceleribus in se invicem saeviendi materiam. Alexandro in omni historia simi liorem non invenio, quam Te mir-lancum Scytharum Regem, qui infinito cum exercitu, non tam jure regio, quam praedonis more

longinquis itineribus percursando, quae obt i neri nequibant omne imperium cum vita diltiz

SEARCH

MENU NAVIGATION