Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

An Cons L. Υ, CiTI 419 amisit, non dissimilis illis hominibus, qui nimium ingerentes ventriculo, vomitu remetiuntur, quod concCquere nequeunt. Roma modicis rebus Orrorum virtutumque feracissima

fuit, Sed ubi fibacto orbe , ct aemulis urbibus

regibusque excisis jecuras opes concupiscere vacuum luit; prima inter patres plebemque certamina .exarsere. modo turbulenti tribuni, modo Cis Oles naevalidi, in urbe ae foro tentamenta civilium bellarum mox e plebe infima C. Marius, ct nobili ιχn saevissimus L Sussa, victam armis libertatem in dominationem verterunt. Posiquos Cn. Pompejus occultior non melior: ct nunquam postea nisi e principatu quaesitum. Tacit. ii. hibi. JIn stuporem rapimur, si virorum prς-

stantiam intuemur, quos primi Io. urbis anni ediderunt , si virtutis excellentiam , si pietatem, si justitiam, continentiam, libertatis studium ingens re amorem consideremus. Nimirum cum illis gentibus adhuc luctabatur populus Romanus , quae nihil ex transmarinis moribus in urbem invehere poterant. At

postquam auratum este Capitolium coepit, leluxus in urbem transiit, atque piscis pluris veniit, quam bos: illicis evanuit, irtus in theatris, emarcuit in Luculli villis M hortis, suffocata est Messalae pilcinis, postremo extincta otio ac voluptatibus. Ut pronum fuerit atque expeditum Vandalis, Gothis , Herulis, aliisque barbaria, Romanas sibi vindicare pro- S 6. vincias,

432쪽

vincias, atque adeo Romam ipsam capere. diri pete, incendere. Somniabant quidem Rommani aeternam urbem, &4mperium ; pro aeternitate Urbis vota nuncupantes, ludos edentes,

victimas caedentes: sed frustra fuerunt. Cum enim tempus fatis destinatum advenisset: ex obscuro quodam angulo orbis terrarum, ubi vastitas feris tantum habitata bestiis putaba,

tur, uno fere momento inusitatum antehac hominum genus ruens ut turbo montibus

celsis Ammiani Marcelli ni verba sunt libro

primo ictricesimo) prorupit tanto numero, ut totum terrarum orbem implere posse videretur. Tum statim a Gothis ablata Romanis

omnis fere Graecia, i nsuper Italia atque Hispania, a Bulgaris Dacia atque Mysia, a Uandalis tota Africa, a Francis Germania & Gallia, a Saxonibus Britannia, a Stavis Sarmatia, Illyricum : nec multo poli a Saracenis AEgyptus, Arabia, Syria, Chaldaea , a Tartaris Arm nia, Hircania, Colchis, & quicquid ad mare Caspium & Hircanum inter)acet; a Turcis universa minor Asia,cum Cappadocia, Ponto, Uthynia, & reliquis ad Persarum usque terminos Asiae provinciis; a Persis quicquid in Indiam usque porrigitur. &c. Cunctas nationes ct urbes populus aut primores, aut singuli regunt. ) Ab omnibus vulgare agitatur argumentum, ecquod inter homines optimum sit imperii genus. Qua disputatione

433쪽

2Iputatione aliud nihil hactenus profectum est, quam quod claruit inde, nullam omnibus numeris absolutam potui sie fingi Rempub. Mubique esse, quae omnium sub sole rerum imperfectionem arguant. Credo Numinis sapientiam esse. quae non esse nobis hic permaneu,tem civitatem, ostendere vult. Alia nobis patria est. Interim in terris peregrinantibus id cuique genus imperii earissimum esse debet, sub quo es genituae. Si evenit , haut diuturna esse potest. J Nulla

mixtio tam perfecta esse potest, cujus aliqua pars non denique reliquas exsuperet, inque

suam naturam trahat

Vt olimplebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda vulgi natara, ct quibuου modis temperanter . haberetur 3 senatusque , optimatum ingenia, qui maxime perdidicerant, callidi tem porum, O sapientes credebantur ; sic converso satu, neque alia rerum, quamsi unus imperitet, haec conquiri, tradique in rem fuerit. J In repub. viventibus exploranda vulgi aut Optimatum natura, quibusque studiis aut artibus capiamtur. Tum aptandus animus ad ea, quibus probari civitati possumus. Leges, jura, immunitates ignorari non debent. Tum quibus initiis fundata civitas sit ; quibus artibus creverit, floreatque:aut ex diverso, qua in re ab antiquis institutis recesserit: quae interitum aD

serre possint 3 qui Caesares, qui Catones in ea

434쪽

12 NOTAE POLITI crisint; publicae an privatae divitiae praevaleant ;suis civibus armorum imperium committat, an externis ducibus utatur; denique quibus mcxime artibus libertatem teneat. Qui vero Regibus nascendi conditione obnoxii sunt. quae bonorum malorumque Psincipum artes sint, scire debetit; quibus modis habeantur, qui unius iamiliae veluti hereditas stuat, quibus item, qui sui muneris regna faciunt. Sciendum item est, quibus artibus teneantur gentes , velut nata mancipia domini arbitrium simplicius expectantes, quibus ex diverso populi nec totam libertatem, oec totam serv tutem patientes. Praeterea qua calliditate civium nec sentientium immunitates , Sc antiquas praerogativas minuant Principes; quis Regum suo ingenio utentium genius ; quaeque illorum natura, qui aliis se & regni administrationem tradiderunt , quae ederum,assim nitatum, Sc amicitiae inter regnantes conditio. Postremo aulam penitus noscere, Procerum, caeterorumque hominum ibi opes, famam, honorem quaerentium studia, delatorum scelus, veneficia, adulteria, & caetera dominationis flagitiosissima instrumenta, denique omnem bonarum malarumque artium disciplinam non in usum sed cautionem didicisse necessarium erit. Nunc velim considerent qui ι putando Politicam discunt, ecquid ipsi harum rerum sciant.Sed scilicet exteroru

435쪽

AD CORNEL. TACIT Ilisee sunt artificia nihil ad GermanorumRempub. pertinentia. Nobis Auream Bullam Caroli IV. interpretari, docere & discere satis est. Quasi vero non iidem, qui haec dicunt, imminui jura privilegia, pessumdari aureae bullae

sanctioirus, Hispanos orbis imperium affectare, peregrinis artibus nobiscum agi, conquerantur. Eccur igitur, quibus sephismatis sub vertantur leges, auferanturque immunitates, quibus artibus Hispani ad Catholicum regnugrassentur, quae denique externae technae sint, quibus petimur, discere nolunt'Diogenem indolio diceres, qui ibi inclusiis, quid reliquus

orbis ageret, non curabat. Spreta exolescunt sec. J v. notas ad lib. I verb immotum adversas octo. Libros per aediles cremandos censuere patres,

sed manserunt occultati se editi. J Μulto minus hodie praesenti potentia extingui poterit sequentis aevi memoria. Nam dc typographiae beneficio in plures libri sparguntur ; nec prohibitio ultra prohibentis territorium extendi tur.Nulli sunt Romani, qui Orbi dominentur. Ergd quod in Italia scribi non poterit, in Germania poterit, & quod ibi non licebit,

Galli edent lac. Ex quo tamen non sequitur, impios, aut improbos notaeve obscoenitatis libros non prohibendos. Quamvis enim verum sit, ejusmodi scripta plerumque avide conquiri lectitarique , donec cum periculo

para

436쪽

D . NOTAE POLI Tic AE parantur ; mox licentiam labendi oblisionem a ferre: Tacit. i . Annad. tamen quidam ignoratione libri, alii metu, plurimi emendidissicultate ista vetita negligent: Ita quidam librum nescient, quidam legere nolent, quidam non poterunt.

Lemo gnobiles paenis ad iciebantur. Minuta sacrilegia puniuntur, & magna triumphis feruntur. Sen. . 87.) Muscarum parvae telis

aranearum pendent 3 vespae perrumpunt.

lidus alioqui spernendis honoribus. J Non unum est in hac historia modestiae Tiberii documentum. Atqui is mundi dominus erat. Hodie quorundam tanta dementia est, tanta que vanitas, ut titulos patrimoniis emant;

titulos splendidos illos quidem, & famoses.sed omni re vacuos; quique non ad aliud utiles sunt quam ut quod ex patrimonio reliquum est devorent. Ventum est, in Italia maxime & Hispania, eo ineptiarum, ut cum ejusmodi par negotiorum aut ossicii causa congressum parant, prius nunciis hinc inde commeantibus de mutuis titulis & caeremoniis, quibus utantur invicem, conveniant. O curas hominum i o quantum es in rebus inane lmneses Augusti honor, s promiscuis adulationibus vulgatur. J Praecipuum vulgatorum honorum exemplum sunt equestrium ordianum nomina: quae olim virtutis praemium,

437쪽

AD coRNE L. TACIT. Drnunc promiscue etiam indignissimo cuique conferuntur. Ut quidam inde S. Michaelis in GalliaOrdinem non amplius virtutis signum sed omnium bestiarum monile dixerit. Satis superque memoriae meae tribuent cte. IEgregia verba, & auro signanda i Summa essu num insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam: quod duplici consequimur via; virtutum fama, & externis monimentis: quales statuae sunt, essigies Sc similia. Virtutum recordatio etiam sine pictura aut sculptura in hominum animis vivit. Quae saxo struuntur, si judicium posterorum in odium vertit, pro sepulcris spernuntur. Falluntur erg5, qui virtute destituti marmoreis molibus & mendacibus inscriptionibus posteritatem falli pu

tant.

Moris tum erat etiam praesentem scripto adire. J Atque aded hodie idem mos durat: sive majestati ita consultum Principes putant, 'iust

hoc modo tempus tanquam ad inteprum consultationem sibi servant. An cum a Principis facie neminem tristem discedere oporteat, repulsae pudorem sublevant datae per intermedias personas vel per epistolam, quae non erubescere dicitur. Sed qualiscunque illa sit ratio, quae in Principibus istum morem probet in privatis non ferenda superbia erit. Quis non rideat ineptiam illius, qui cum infantem ex sacro baptismate suscipere rogaretur, scri

438쪽

pto id a se peti jussit Z Quis sine risu, imo quis

sine indignatione PallantemClaudii libertum audiat, nihil unquam dΘmi, nisi nutu aut manu significasse; vel si plura demonstranda esssent. scripto usum, ne vocem consociaret 8s Tacit. 13. Annal. & tamen in universum veteres nonhvoce, sed poppysmatis, sibilis, dc expresta digitis sono famulos vocasse, raroque contuli Te cum illis sermonem observat accuratissimusLaurentius Pignorius in doctissimo de ministeriis servorum commentario. praecipua rerum ad famam dirigenaeaJv. quae dixi latissime ad lib. i. passim. lib. 3. verb. provenere dominationes. Non possum aptius exemplum afferre, quam Hispaniarum Regis. Ex quo secura Neapolitani regni &Mediola pensis Duc tus possessione gaudet, nunquam illius rebus conducere potest, turbari Italiae quietem. Et tamen superioribus annis, cum inter Paulum v. Pontificem &Rem p. Venetam nota Orbi dissidia vix bene quietam Italiam ad novos motus solicitare viderentur, Philippus III. Rex, quo se Ecclesiae defensorem ostentaret, largissime Pontifici tuas opes obtulit. Nec huc usque res stetit. Mandatum Comiti Fontano, militem scriberet , Pontifici requirenti praesto esset. Scriptus miles , Omnia ad bellum parata adeoque in i ita pietatis ostentamenta impensa sunt octingenta millia

philippicum,ex regi pucunia 3prcter id quod

439쪽

a civitatibus & oppidis Ducatus Mediolanensis depensum est. Quod quantu fuerit ex eo colligitur, quod sola Mediolanensis civitas septem Philippi cum millia in singulos dies dedit.

Et tamen Regis apud Venetosorator sancteS

natui assirmavit, & verum erat Regem nolle bellam in Italia; omnia illa fieri, qud Pontifidi amplissime de Regis pietate constaret icc. mireris εHi- Sejane, si te mansurum in eodem ordine putas J v. quae dixi ad lib. v. verb. yridem invisus, tanquam ducta cto. Vt Tiberium ad vitam procul Roma cte. J n lavi hoc artificium s. hoc lib. verb. mox Liberium μ. Litterarumque magna ex parte o c. J vide dicto loco.

sui sibi in diam adempta Ialutantians turba J & hoc est illud praeceptum molifacere.

confervus tuus m. de quo dixi ad librum tertium. Hoc modo Nicolaus Capponus, depositaVexilliferi Gonlatoni erum dicunt dignitate, minuendae invidiae causa rusticatum in villam abiit. Et Bernardus Cabrera ardentissimo apud Petrum Aragonium favore, eundem in finem monasterio se inclusit: unde a Rege extractus, & majoribus admotus honoribus, non potuit aemulorum invidiam declinare Horum enim suggestionibus incitatus Rex innocentissimo, nec cujusquam sceleria comperto caput demi jussit.

440쪽

9 18 NOTAE POLITI cuECisor objectam Ilii admebus reos inelem retiam eo pervicacius amplexus J Tyranni ut faciendis sceleribus prompti, ita quae fecerunt audiendi impatientes sunt. Nolunt corrigi, reprehendi, moneri. Referunt Hispaniae Regem circa annum Christi cII. ccc. LviII. tam furiose puellam quandam deperiisse ut non modo in illius gratiam plurima rege indigna faceret, sed&sua manu quosdam regii sanguinis illius causa occideret ; denique eidem ab omnibus regni ordinibus fidelitatem , de obsequium jurari vellet. Abominati proc res rei indignitatem, duodecim ex primaria nobilitate viros ad Regem ablegarunt 3 jus-ssos reverenter deformem amorem, causasque propter quas pellici regiae obsequium jurare nequeant, exponere. Quod cum illi fecissent, Rex, barba sua tacta , per hanc juro, dixit, male vos locuto4. Nec alio dato responso eos dimisit. Paucis interjectis diebus, cum Hispalim venisset, I 1. illos oratores noctu in sedibus suis interfici jussit. Ne regibus quidem parere, nisi ex libidine i-ti. J Quod plerumque accidit in populis , qui immunitatibus & quadam libertatis imagine gloriantur. Indeque Boccalinus privilegia lapidem scandali, feminapium zizaniorum appellat : ex qua causa omnia inter Principem& subjectos dissidia oriantur. Sane Principatus, quo propius dominatum accedit, ec solu

μ tr

SEARCH

MENU NAVIGATION