Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

est. C. Caesaris haec apud Dionem lib. 3 8.

verba sunt: quibus domi sedentibus movetur bellum, ita ut querelae initio per legationes fiant; utique tunc necesse est, de eo deliberari , & scisci, deinde exercitus & imperatoreSmitti: sed quae jam egressis eductisque copiis

bella exoriuntur, ea non indisceptationem, adducenda, sed tanqua ipsa necessitas apprObaverit, jusseritque antequam ingravescant praeoccupanda sunt. Hoc modo Romae postquam intervenienteSCto populus bellu semel decrevisset, ejus administrandi potestas Consuli tradebatur: Senatus sibi pacis tantum firmandae jus reservabat; caetera in imperatoris potestate erant; dimicare, aut abstinere pugna, obsidere urbes, solvere obsidia, dc quae sunt his similia. Itaque Caesarem Tranquillus scribit,regibus atque provinciis per terrarum o bem aliis captivorum millia dono obtulisse, aliis citra Senatus populique auctoritatem, quo vellent, auxilia submisisse. Suet. in Iutc. zi.) Quod si Senatus consuli se ab Imper toribus de singulis belli actibus voluisset, minore utique cura & i nd ustria ea curassent,quet ad victoriam faciebant: quod et rei bene gestae gloriam & cladis infamiam cum Senatu communem habituri fuissent. Et cum nulla minu , quam, qua putatur, via pro cedat bellum

multa, quae nunc non apparent,

ex intervallo bellum aperiat: Uυ. i 8. )evi

82쪽

AD CORNEL. TACIT. 67dens est, nemine emergentibus casibus commodius rectiusque statuere posse, quam qui

praesens negotiis interest: amittique rerum gerendarum occasiones, si hinc inde mittendo Senatus aut Principis exquiratur voluntas. Olim in Rep, Florentina & Venetiis hodie fridi semian. 6. hisor, Venet. Thsan. 7.) qui ad

bellum mittuntur non suis relinquuntur comsiliis: sed arbitrium de summa re certis finibus circumscriptum domo secum asserunt in castra; ut saepe ne quidem tormenta bellica illi ad feriendos muros, vel alio loco, modo 'di alio collocare audeant, quam quo mandatum ipsis est: nec nisi gravissima defuncturis poenae jussa Senatus transcendere licet. Qu9d ut Iutare est in isto optimatum statu, ita egregias bene gerendae rei occasiones. saepe corrumpit. In populari statu tardior adhuc conissultantium consensus, & ex eo difficilior placitorum exsecutio est. Res gerendae haec duo, celeritatem & silentium po1cunt; quorum utrique inimica est multitudo. Florentini pro hujus mali remedio habuerunt, ex omni ci-Vium numer praestantes aliquot viros deligere, futuros rerum 8c consiliorum bellicorum arbitros, ne singula ad multitudinem referendi necessitas e siet. Leon e retin in histor. Florent ) Et Senis aliquando 18. Viri cum liberrima potestate constituti, qui belli negotia procurarent. Ortinil, MalamoL c

83쪽

M NOTAE POLITICAE Magna apud Tiberium auctoritate, rector,ι

ment, ct caeter u praemiorum periculorumque o - .sentator. PH aria sunt artium vitaeque genera, quorum quodque suos habet cultores ac veluti mystas. Peritus quis esse potest artis medendi , aliarum rudis: & qui scitissima carimina scribit, eum artiti Rei p. gerendae imp ritum esse, haut rarum est. Praecipua igitur rerum cura esse dubet 3 quemque ministrorum iis adhibere negotiis, ad quae natura di institutione facti sunt: exemplo Constantii Imperatoris, qui neminem in regia rebus gerendi repentinu adhibuit, sed qui post decennium ossiciorum magisterium , vel largitiones vel simile quippiam esset rectu rus, aperti Time noscebatur. Et valde rard contigerat, ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret; contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis. Ammian Σi . Et ut hic laudem, ita notam meruit Ludovicus X L. Franciae Rex, qudd Sartorem pro Feciali, pro legato tonsorem, Medicum pro Cancellario haberet. Bodin. 6. de Rep. Constantinopoli pontifex aliquando fuit Patriarcham dicunt)literarum & omnis scientiae adeo rudis, ut ne elementa quidem literaru pingere sciret: sed quod oeconomicet solertiae magister erat, taagros colere, plantare arbores, curare vineas,

scii ficia scite struere norat, quicquid graqaria quicquid cellas vinarias implet, solertissime

84쪽

AD COR NE L. T ACI T. 69 procurabat , summo sacerdotio dignus fuit judicatus, pessimo errore. Niceph. Gregor. 7. Ludovicus Stargia callidissimus alioqui Princeps , in eo tamen turpiter lapsus est, quod Galeatio San severino perito utique equorum domitori sed inexperto duci exercitus di belli contraGalliae Regem curam commisit.Quasi idem sit, generosum tractare equum, aut in ludicris certaminibus hastam frangere, & exercitibus praeesse. laesarae . hisor.) error etiam in Eugenio Papa notatur, quod BalthasarisOffidani opera in maximis pace belloque negotiis uteretur; hominis nulla neque prudentiae neque virtutis laude insignis, quam quod, quo tempore Eugenius urbe profugerat, ipse Hadriani molem custodivisset. PLgna. 6. hi stor.) Carolus V. Imperator suarum in Italia partium fortuna pene evertit, quod Didacum Mendogam, summa apud se gratia sed imparem omnino tanto oneri rerum It licarum procurationi admovit: documento Principibus, quam perniciosus sit illorum e xor , qui in eligendis ministris magis gratiam quam virtutem & meritum spectant. Io. Raptis. Cin. 3 demi a Cosmi. Sebastianus Lusitaniae Rex ab illis qui pueritiam, & juventamquS rexerant, praeter temeritatem & nimiam sui confidentiam nihil didicerat. Se sotu murabatur ; suas opes viresque magnifaciebat. r. Conesu. in histor. belli Lusit. Traiam Boee I

e . .

85쪽

) Imprudens juvenis

non nim magutris tuis tractabilis, negotiCcasuumq; humanorum ignarus segni nume-TO , quem armi5 oneraverat, & monachorum

aliquot audacia Mauros debellari posse rebatur. Exemplum caeteris Principibus non de schola homines quibus praecipua eausa esse debet, intimare Principibus coelestis irae timorem , commendare religionis cultum, ex

pellere animis cupiditates quς Reges,ac Principes summis illecebris, praemiisque invitant ad peccandum; non e cathedra in tribunal,exsuggestu in publicorum negotiorum curam involare, M regnandi praecepta praescribere, quae in scholis tantum librisque ab omni negotioru usu semoti contemplari assueti sunt)non hos, inquam, sed egregiae fortitudinis duces, & expertae prudentiae Senatores esse taquibus Principum adolescentia sit regenda. Illi, quoties oculos ad multitudinem retulerant vocibus truculentis strepere: rursum uso fare trepidare. J Caula de Imperatorum majestas magna saepe in bellis momenta sunt; rebelles, quantumvis potentes, cum ad suae militiae ignobilitatem respiciunt, animos dbmittunt. Cum arbitrium Senatus ct patris obtendere Familiaris Ρrincipibus ars est, temporis i

'andi causa pacem, foedus, transactionem irritis nominihin iactare: Tacit. 2.

histor.

86쪽

AD CORNEL. TAcIT. 7 historJhomines suos mittere; qui ubi innexis studio dissicultatibus, aut concessis levioribus negotium eb usque protelaverint, ut interim licuerit domino providere rebus suis, cum

ad causae caput ventum est, non posse de eo sine novo mandato agere, ajunt. Quomodo Carolus V. Imp. amicorum foederatorumque

desideria saepe frustratus est , quod illorum postulatis sine ordinum Imperii auctoritate satisfieri posse negaret. Ubi largiri flagiti sum , & negare periculum est ; differre r medium est. Caetera dixi ad lib. . Ωuod is ante alios O gloria belli firmare Drusum credebatur. J Id fatum est omnium , qui in aulis plurimum auctoritatis habent, ut, sive qnod ita credant homines , sive quod ipsum Principem incusare, plenum periculi arbitrentur , omnium facinorum reos agant gratiosos.' iunt mobiles ad supersitionem percul e s mel mentes J Nulla res multitudinem essicacius regit, quam superstitio ; alioquin impotens, saeva, mutabilis, ubi semel religione capta est, melius vatibus, quam ducibus paret. I Curi. . Hoc philtro dementarunt subjectos sibi populos Numa Pompilius , Lactant. I . divin. in sit. Q.) Scipio Africanus, L. Sulla, Sertorius, Minos, Pisistratus, Lycurgus, Zaleucus, quod apud Valerium L. C. a.) legimus, qui cum Diis Deabusve

87쪽

1 NOTAE POLI et IcAE colloquium consortiumque fingebant.M; desquoquePhrygiam religionibus implevisis dicitur, quibus tutior omni vita, quam armis fuit. Sane Polybius lib. 6. ridet superstitiones, quas tamen ad retinendam in ossicio multitudine accommodatissimas esse censet. Non

putandum est, inquit idem, lib. io ) Lycu gum adeo fulsis religiosum, ut in omnibus Apollinis consilio uteretur,neque Scipionem somniis de Deorum colloquiis instructu fuisse: sed haec illi finxerunt, quod sine Deorum auspiciis populum periculosa ausurum, & paradoxis fidem adhibiturum non credebant. Quod si tanta anae & falsae superstitionis vis est, ut miseros mortales ea luserint antiqui Principes, legumque latores, vel ipse potius malus daemon; quid non faciat in animis nostris vera nostra , sanctaque religio 8 Sanctus ille terrarum ac syderum auctor, ipse Unigenitus Summi Patris Filius a Spiritu Sancto in Virginis utero conceptus mortalitatis miseriis sponte subjectus denique sua morte sim- mane redemptionis pretiuml in peccatis momtuis,& sub Diaboli regno captivis vitam & libertatem peperit, sibique ςternoru aliquando gaudioru, regnique Cohaeredes adscivit. Haec religio, haec immensi beneficii conscientia non dulci amoris cestro abripiat humanas mentesῖ non irrequieta quadam cupiditateaeos teneat placendi tam magno amatori, tam

88쪽

is AD COR NEm. TACIT. 73heneficio patriῖ non pro cultu illius, pro aris tuendis in pulchra vulnera, decoramq; mo tem ruamus 3 Non humanae fortitudinis, sed a Deo inspiratae constantiae fuerunt, quae, qui primi post Christum vixerunt, ph homines pertulerunt. Prius carnifices tormenta defe--cerunt, quam ipsos constantia. Ad equuleos, ad gladium,crucemque & caeteris mortalibus horribilia supplicia ipsi festi nantes contendebant; calcantes abdicantesque e contrario, quq homines habent pretiosissima, honores,opes, gratiam caeteraque quibus ambitio aut avaritia pretiu fecerunt. Haec sola, veraque religio rectrix est humanae vitae, justi injustique norma, perturbationum gubernatrix, franum in prosperis, in adversiis 1olatium, spes in dubiis, unica denique mentis domina. Coeca Genti-ium superstitio, falsetque religiones,ut primo impetu a credulis prompte recipiuntur; ita b liis, qui eundem hamum objiciunt,capi facies sunt. Qui enim semel erroribus credere aniueverunt, vani, mutabiles, infidi recentissimo cuiq; versabiles animos applicare solent. diverso nostra religio uni firmissimo fun- mento I E s u Christo inaedificata intellexum ab errorum tenebris, voIuntatem a pra-Tum affectuum tyrannide liberat ; denique. omini. veram erga Deum pietatem, in luperiores reverentiam, in aequales amorem que benevolentiam infundit. Et absque hoc D vincise

89쪽

continetur : nec ferro, nec caetera poenarum

acerbitate satis coercita foret improborum licentia, aut tuta innocentia. Calliditas aut potentia peccantium omnia judicia aut eludant aut perfringant: conscienti & ccelestium minarum metus cohibendi Quis enim putet Sanctum Numen, quod omnium est origo virtutum,&fas rectum Que mortalium animis ingenerata ratione praescripsit, iis vitiis dei chari, quibus passim naturam corrumpimus ΘNon potest hanc, quam cernimus, Jegem --

tum dedisse nisi justissimus auct0r: justus autem ille non erit, si feret abire impune tot scelera. Ubi igitur amor recti, & ambitus gratiae divinae tetigit animum : nihil illi antiquius est, quam recedere a vitiorum periculis, jam tot mortalium exitio infamibus. Carolus Magnus Imperator exemplo monstrandum est, quod de religionis vi dixi) ciam Saxonum pervicacissimos animos & nulla unquam vi, nulla poenarum severitate fractos sexempli

causa una vice ad terrorem caeteris injiciendum quatuor mille, & quingentos, eosque dedi titios severo & attroci supplicio sustulerat mollire non posset, non, ut prius, praeis si is imposuit, qui regiam potestatem ac vim referrent: sed ut quamque patra bello denuo id evicit, Episcopis a se creatis, hominibus piis ac religiosis assignavit, qui do docerent popu

90쪽

AD ConNE L. TACIT. 7inum inauctoritate potius ac nomine venerando, quam imperii specie praeessent. Successit consilium: Zc ferro indomiti religioni succubuerunt. mbo. Emm. . histor. Fris c.) Et ab omni aevo bellorum quamlum vis impiorum causam praetenderunt homines religionem. Sua quisque arma sancta praedicat, suam Causam religiosam. Deus, pietas, cultus divinus Praetexuntur. Quibus sanctis nominibus h - dieque multi utuntur non alio fine, qu/m ut

unius populi animos dividant, inimicos debilitent , in soci is Regnis sibi factiones parent, dc animum & amorem alii debitum sibi furentur. Ferdin ndus Aragonius Hispaniet Rex

omnes suas cupiditates colore religionis texit. lGuice. i a. hi M.) Pipinus translato a Me- vaei stirpe in se Franciae regno; ut non m gis invictas ipsius vires formidarent populi, quam religionem reustrerentur , Stephanum Romanum Pontificem, a quo coronaretur, inungereturque Roma in Galliam traduxit. it lib. 1. de reb ge'. Fr nc ) Apud Turcas caput ac princeps religionu Mupiitis est a. Rege delectus. Is m gnam obtinet au-

ctoritatem. Illum tanquam oraculum adeunti

Et quamvis praecipiendi atquMmperandi jus nullum habeat: tamen cuivis ex lege illum consulere licet. Brevi responso in oraculi modum, quid censeat,significat;tantumque in eo ponderis est,ut illi contradicere sit nefas. Gra-

SEARCH

MENU NAVIGATION