장음표시 사용
341쪽
oratio . Anne quispiam vere doctus , vere lite. ratus esse valeat , qui Clementis Alexandrini in. fgnia illa volumina , quae Stromatum nomine circumferuntur , non evolverit , penuque illud omnis tum divinae , tum humanae eruditionis
plenissimum non excusserit Θ Quid de Basilio iulo Magno , quid de duobus Gregoriis NaZianzeno , ac Nysseno , quid de Chrysostomo ex Graecis ; de Augustino , Hietonymo , Ambrosio ex Latinis dicam P Quales, quantosque , Deus immortalis , omnigenae doctrinae thesauros in ipsis Ie- perire licet ρ quantam rerum selectissimarum , atque e media philosophia desumptatum segetem pquam uberem dicendi copiam Θ Complures profecto hominum doctissimorum , atque in diiudicanda re literaria subtilissimorum insgnem quorumdam Christianorum Patrum praesertim Graecorum eloquentiam tam praeclaro , ac magnifico iudicio extulerunt, ut qui eam non degustaverit, sacraeque lectioni non assueverit, cum aliqua se monis exuperantia eos locutos esse forsitan credat . Quamvis autem non omnimodam dictionis elegantiam plerisque Patrum Latinorum adesse ultro fateamur quandoquidem Latinam linguam , qualibus temporibus ipsi floruerunt , multa iam barbaries foedaverat , cum contra huiusmodi se monis elegantia neutiquam in Patribus Graecis desideretur , diutius Graeci sermonis nativo lepore retento eloquentia tamen Latinos quoque Patres non caruisse dicendum est. Quis enim ex
vobis adeo in literis tiro est , ut eloquentiam,
342쪽
atque elocutionem diversa plane significatione accipi nesciat , ita ut una tibi adesse possit , etsi altera absit ρ Eloquentiam dignitas rerum, conveniens dicendi genus, bonus , ac lucidus ordo , aptus nexus , sapiens denique iudicium
constituit ; elocutionis vero elegantiam verborum nitor , & concinnitas . Quod & ipsum Tutilium indicata putamus , qui eloquentem maXime a diserto differre tradit. Disertus enim videtur esse ille , qui mentis suae cogitata elegantibus verbis , nitidaque oratione eloqui Valet , atque explicare ; eloquens vero , qui sive prorsus polita , sue minus compta oratione utatur , Copia tamen veIborum , ac sententiarum insignis est, omnesque omnium rerum , quae ad dicendum pertinent , fontes animo , ac memoria retinet .
Quos fontes cum penes se habuerint Latini P tres , & graviter , atque copiose , quae literis tradiderint , exposuerint , eloquentes fuisse comstat etsi non omnes fuerint diserti , videlicet eleganti omnino , lautaque oratione instructi.
Patres vero Graeci quod & doctrinam omnem, omnemque elegantiam possederunt , utramque laudem promeriti sunt . Quae cum ita sint , nonne veritatis viribus compulsi , auditores , mecum una sentietis a divina utriusque Foederis doctrina , sanctorumque Patrum studio non uti-rue abstinere posse eum , qui vel in ipsis pro-anis literis velit excellere ρ Hanc probe sacrarum literarum necessitatem sapientissimi quique Perviderunt , easque omnino humanis doctrinis
343쪽
tanquam fundamentum esse substernendas verbo , & exemplo docuerunt . Quid Bocharios nominem , quid Grotios , quid Scaligeros , quid Erasmos , Clericos , Spanhemios , sexcentosque alios in humanae literaturae facultatibus eminentistiomos qui se se exercere in sacrarum literarum studio nunquam deit iterunt ρ Quos ideo data opera recensuimus , quia si pravis de religione Chiisti opinionibus fere omnes imbuti , & haereseon veneno infecti , tanti nihilominus faciam doctrinam tum in divino Codice , tum in sanctorum Patrum voluminibus traditam aestimaisrunt , ut fine illa nullam esse eruditionem ambitrari visi sint : quid nobis faciendum , qui divino beneficio veram , ac genuinam Christi fidem profitemur , ac tuemur. 8 Nonne igitur
exemplis hisce propositis quilibet nostrum humanarum doctrinarum studiosus, si sacram doctrinam negligit , vel parvi pendit , nihilque .sbi in eius studium incumbendum putat , non solum potiori sapientiae parte se destitui , sed probrum quoque longe maximum subire sentiat ρ Non me latet esse aliquos ψ qui humana sapientia tumidi , in quas plus profitentur se sapere , quam sapiunt , nimis confidenter,
adeoque temere sacram doctrinam literato h mini ducunt inutilem , quam ad solos sacri ordinis homines amandant , iactitantque pro miscere Politianum, , qui non unus e multis, sed cum paucis potius est comparandus, & in Omni paene facultate , ac potissimum in scri- ω bendo
344쪽
. ORATIO IIIo as hendo suae princeps aetatis . Hunc squidem literatissimum virum , auctoritate freti Ludovici Vivis , & Philippi Mornaei , a sacris dicunt literis abhorruisse , lectoque semel sacro Codice
assirmasse , quod se eius lectionis poeniteret , utpote quae mera sbi fuerit temporis iactura. Quid autem si hanc fabulam tanquam veram historiam admitterem ρ Anne unus Politianus tanti si, ut tot aliorum 1 apientissimorum virorum iudicium , qui contra senserunt , elidat PVerum quo idoneo teste , bone Vives, tuque Mornaee , id confirmetis , cum ipsemet Politianus de se scribat solemnis quadraginta dierum ieiunii tempore se publice populo sacras literas
enarrasse Θ Apage te ergo cum hac vestra in tantum virum Contumeliosa fabella , quae strudiosis iuvenibus offendiculo esse possit , quominus sacram doctrinam omni literaturae necessariam percurrant. Quapropter hoc exemplo uti
non licet ad culpam suam tuendam studiosis hominibus , si qui sunt apud nos a studio sacrae doctrinae alieni. Pudeat potius sibi opprobrari huiusmodi vitium ab homine haeretico Conrado
Dinnero , qui multos ex Italia praesertim literatos perstringit acribus, ac virulentis epigrammatis sui versiculis κοσμοριαΤαιοσοφους , βιβλογ ιυφυγόδαe , eos appellans, videlicet vanae huius muniadi sapientiae amatores , ac divinorum voluminum osores . Quod felix ergo , faustumque sit, agite, quotquot adestis iuvenes doctrinarum strudio flagrantcs, s acras literas longe pluris, quam Tom. I. Pp prin
345쪽
profanas faciendas , easque necessario vobis expetendas putate . Ne contenti estote noctuarum
instar stellarum solummodo debili lumine ; in strenua solis luce ut generosae aquilae oculos defigite . Quid verbo hocce velim , ipsi met probe percipitis . Stellas voco huius mundi script res , qui lumen debile , foedisque aliquando e rorum tenebris inquinatum emittunt ό Solem uero divinum Spiritum , qui in sacris Codicibus purissimos lucis suae radios ad nos colluitranis dos diffundit. Sed iam ad vos se vertit oratio , sacri dinis iuvenes , si qui falsa opinione ducti in solis literis sacris vos esse occupandos arbitramini , profana doctrina , utpote futili , sive etiam perniciosa omnino reiecta . Verum , O b ni , si talis sit , qualem animo confingitis , cur tantopere eam expetebant duo illi sanctissimi iuvenes , in quos tanquam absolutissima & doctrinae , & probitatis exemplaria intueri deberet studiosus quisque Christianus iuvenis , Basilius inquam Magnus , & Gregorius NaZianzenus in priore etiam orationis parte Cum laude recensi. ti Θ Hi enim cum ab adolescentia in Atheniensi Lyceo una viverent coniunctissime optimae in. dolis , morumque suavissimorum omnimoda similitudine animos inter se conciliante , ac veluti conglutinante profana quaevis studia , praeclarasque omnes ab Ethnicis traditas facultates prutaverunt sibi esse consectandas . Quos poetas , quos philosophos , quos Oratores non evolum Tunt p
346쪽
o RATIO III. 29stunt ρ Nihil ferme eos latuit , quod scriptores Ethnici in suis voluminibus pertractarunt . Sane philosophiam , geometriam , musicen , poeticen , eloquentiam ita ab Ethnicis magistris expetiverunt , & ad se transmoverunt , ut singulas ea. Ium facultatum profiteri possent , si libuisset .
Ea autem omnia a profana sapientia mutuati sunt , ut bonum in usum converterent , atqueeta eis . quemadmodum fecerunt Hebraei multa
vasorum tu pellectile ab Aegyptiis accepta , Dei
tabernaculum exstruerent. At tenebrae sunt, imquitis , Ethnicorum scripta cum divinis literis
comparata . Stultum autem est amare tenebras,
ubi purae lucis usura frui possis . Esto tenebrae sint ; tamen inter has tenebras quam pretiosae veritatis scintillae identidem interlucent P quas colligere si sanctissimi illi duo adolescentes sacris literis caeteroquin addictissimi utilissimum existimaverunt , nonne vos pessimo iudicio ut rem inutilem lancinatis Θ Neque credite , qu niam illos duos solummodo nominavi , de ceteris idem non esse dicendum. Quotquot sunt Patres Graeci , & Latini in sacra doctrina princi. Pes , Profanis quoque literis eruditissimos fuisse liquet. Quam rem si quis inficiari audeat , mentitur ampliter', seque aut in eorum lectione nunquam versatum esse ostendit , aut qualis eorum sapientia si perspicere non valuisse . Est igitur in Ethnicorum philosophia , quae furto surrepta est veluti a Prometheo, aliquantum ignis aptum ad lumen , si utiliter excitetur , & vesti.
347쪽
giuin aliquod sapientiae , & motus a Deo , ut luculenter Clemens Alexandrinus testatur: Stram. I. r. qui iem acutius adhuC dispiciens, ad hunc ferme modum disserit. Si Ethnicos scriptores casu aliquid dicas rectae sapientiae esse elocutos, ac praefixum. scopum assecutos ; ille casus , atque illa assecutio divini consilii expers non est. Sive dicas eos naturalem habuisIe notionem, unum naturae cognosce opificem , qua rati ne esse quoque naturalem dicimus iustitiam ; sive mentem habuisse communem , quisnam sit eius pater , & dator animadverte . Singulare siquidem donum est ab Optimo Numine impe titum homini mens , quam aliquando cuicumque velit tanto acumine insignitam , tantaque solertia distinctam elargitur , ut sive naturae opera intime pervadere , sive de morum sanctitate sapientissime disputare , sive in laudatissimis
quibustibet facultatibus progressiones facere longe maximas possit. Anne ergo flagitiosum non sit sacrae doctrinae studioso donum hoc in Ethnicis contemnere , mirabilesque inde enatos sapientiae fructus floccipendere, qui non parum sacram doctrinam adiuvant , exornant , amplificantque ρ Sed multa , inquis, passim habent priniani scriptores falsa , multa etiam perniciosaia , quare consultissimum est ab eis cavere . Optime quidem doces a falsis, dainnosisque doctrinis cavendum esse Christiano homini, quas Ethnici , profanique scriptores modo palam , modo latenter insinuant. Verumtamen furiosum est tales
348쪽
les doctrinas censura configere , ac damnare , nisi prius expenderis , ac sigillatim , ut vult Clemens Alexandrinus , ad eas aperiendas descenderis usque ad cognitionem . Est enim vel maxime digna probatio, quae cum experientia coniungitur , ac perfectissima invenitur demo stratio, eorum, quae sunt damnata, Cognitio.
Et hac sane de causa duo illi sanctitate , &doctrina celeberrimi iuvenes, quos saepius memoravi tum ad fidem orationi meae faciendam, tum ad eorum imitationem studiosis adolescentibus commendandam , quaevis sive bona , sive mala scriptores Ethnici in libris suis pertractarunt , sedulo per se ipsos Cognoscere voluisse dicuntur , bona , ut amplecterentur ; mala , ut refugerent , aliisque quoque refugienda non solum exemplo suo , sed & validissimis rationi- .hus demonstrarent . Quapropter latam legem ab impio , ac perduelle imperatore Iuliano , ne in Christianis Scholis Ethnicorum volumina praelegerentur , solis utriusque Foederis codicibus permissis , teterrimam fuisse Christianorum insectationem una omnium Sanctorum Patrum semientia est . Quod enim non possent , qui literis darent operam, & ad sapientiam contenderent , ex bona Ethnicorum doctrina necessaria multa ad suum profectum condiscere , ex falsave Io errores ad eos refutandos agnoscere , in perniciem longe maximam cedebat Christianae
reipublicae. A qua tamen pernicie Dei optimi Maximi beneficio , ubi imperator ille nefarius
349쪽
fato concessit, erepta est. Ex quibus omnibus plane liquet beatum Salomonis verbis appellandum esse illum , qui pro dextra utraque m nu utitur , doctrina nimirum sacra ac profana iex his enim veluti duabus partibus una Coalescit sapientia , qua nihil aptius , atque accommodatius ad Dei gloriam amplificanda s ,
ad proaimorum salutem promovendam , & ad copiosam sibimetipsi meritorum segetem coli gendam ; quandoquidem etiam Moyses ille, quo Deus uti voluit administro ad sanctissimae religionis leges populo suo tradendas , Aegypti.
xum , & Chaldaeorum doctrinis apprime eruditus fuisse perhibetur . Ecquis adhuc arbitretur profanarum literarum necessitate studiosum quemque doctrinae sacrae minime urgeri ρ Quamquam vero quae hucusque disputavimus, doctrinae sacrae consectatores quosvis respiciant , eos tamen maxime attingunt , qui vel Theologiam profitentur , vel Evangelici praeconis munia obeunt. Hos enim omnes docet Chrysostomus eloquentiae , doctrinaeque praesidiis debere esse apprime instructos; ac laudum quidem titillationem
forti animo ab iis contemnendam , sed tamen sacram doctrinam eloquentiae sale , ac gratia conditam exhibendam , ne a multis despicatui habeatur, Uno vel bo impendi iubet sanctissimus vir ingentem laborem , curamque sacris conci
nibus , ac disputationibus ad populum publice habendis . s de Sacerd. l. s. Nihilominus non pauci sunt qui extimo doctrinae sacrae cortice
350쪽
vix demorso literas profanas, quas ne a limine quidem salutarunt , elato supercilio inutiles damnant, & quoniam sunt infantissimi, & lutulen. to solum barbarae dictionis genere uti sciunt , bene dicendi praecepta derident, & ipsas quoque Grammatices leges pro nihilo habent. Ut autem inscitiae suae bonum colorem praeteXant , &ob oculos imperitorum glaucoma obiiciant , se Apostolice sive loqui , sive concionari dictitant. Parcite , auditores , iuste indignanti , si homines istos , se se Apostolis in dicendo comparantibus, nebulones longe maximos appello , quos sapientia vacuos stulta quaedam opinio sui inflat. Minus enim tenebrae absunt a luce , plumbum ab auro , lutum a gemmis , quam ab Apostolis distent Apostolici isti Theologi , & Concionatores . Ea est proprietas , ac gravitas dictionis Apostolicae non certe exquisitis coloribus pigmentatae , sed nativa quadam simplicitate instruis ctae , ut divini Scriptores novi foederis , qui eam adhibuerunt , profanos scriptores eloquentiae pondere , ac virtutibus vincant , & longe a se relinquant . Sineera enim ct solida res ess ut docet Augustinus ) nee fucatis eloquiis ambit ad animum , nee ullo linguae tectorio inane aliquid , ac pendulum crepitat. Ep. r. Parum ergo refert utrum Apostoli profanae dictionis
elegantia , atque ornamentis Caruerint, necne ,
cum longe nervosius , sublimius , atque ad pe movendum validius dicendi genus caelitus sibi obtigerit . Sane Apostolum Paulum habendarum
