Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

gistros optimos , ac praeclarissimos sibi expetunt; sed magistrorum interim virtutem socordia sua conterunt, infringunt animum , adeo ut ii , qui praestantes sunt , langueant ; ii vero , qui mediocres , in doctrina non crescant. In vobis situm est , adolescentes , tales habere magistros , quales vultis . Quo enim erga illos maiori diligentia utemini atque attentione , eo ad vos erudiendos habebitis instructiores , ac benevolentim res. Macti igitur virtute , Florentini este , &quandoquidem vivida, & acerrima ingenia, qualia caelum hoc ferme gignit, sortiti estis, ne otio , ignavia , pravisque voluptatibus praestantissimam vestram indolem corrumpi sinite. Quod

si studium , laborem, diligentiam , quam vobis

hactenus inculcavi, complectamini, quales, quantosque fructus, Deus immortalis , ex Vestro mentis acumine patriae huic non polliceantur praeceptores , qui vos erudiunt Θ Solertissimum ad lescentem Hermogenem parva adhuc aetate, ad Marcum Antoninum adducens Antiochus Sophista , En tibi Imperator , ait , oratorem qui au- nos expectat. Ad eumdem plane modum vestri Praeceptores inultos vestrum , si quemadmodum

eXcellunt ingenio , ita excellerent diligentia , ac discendi aviditate , huic patriae digito commonstrantes, en tibi, Florentia, dicere possent, alios Victorios, alios Casas, alios Salvinios, alios ΑVeranios, qui annos expectant . Quid ni igitur amore gloriae accendimini , optimi adolescentes , & innatam generi vestro solertiam ,

atque

332쪽

atque . industriam exacuitis , ut patriam etiam vos, quemadmodum illi fecerunt , doctrina vestra illuminetis Θ Quoniam vero virorum ill rum praeclarissimorum recordatione ad sedulitatem vobis dignam vos provocavi, illud quaeso animadvertite tam celsum in doctrina gradum eos obtinuisse, tantamque per eos gloriae accessionem Urbi nostrae factam esse , quod literis maxime Graecis floruerunt . Quid igitur adhuc cunctamini , quid non aliquando statuitis Graecum studium nullo pacto vobis esse praetereundum Θ Ignoscite iuvenes , si saepius exfhoc loco

eamdem , ac bene veterem vobis Cantionem reacino ; nimis si quidem necessariam vobis esse video Graecae linguae cognitionem , ad qualemcumque doctrinam , ac facultatem cum laude profitendam . Quamobrem tundendo , atque odio

efficiam , ut qui praesertim singulari quadam ingenii sublimitate in vobis eminent , in id studium sese conferant , & manibus quod aiunt pedibusque illud sibi arripiendum putent. Cum

ad Marathonem Persae fusi sunt a Graecis, na rat Iustinus Cinegirum Atheniensem militem cuidam hostium fugitivorum navi ad repentem , eamque sistere conantem, prius dextera manu fuisse obtruncatum , moX sinistra, mancum utraque manu dentibus apprehendisse ; tanta incendebatur cupidine eius navis potiundae . O s sciretis , iuvenes, quanto melioribus opibus onustam navim, dum per aetatem vobis adhuc licet , apprehendere Vos cohortor , probe scio , non minus milite

illo

333쪽

illo sore vos solicitos , ne vobis elabatur. Age vero peculiarem illam facultatem , ac doctrinam, ad quam singulos suum ingenium, & voluntas exiscitat, qua maxima potestis diligentia consectamini, sed simul in Graecae linguae studium diligenter incumbite , quod profecto , si me audire vultis , commode praestari potest , nullaque animi divul. sone ab eius facultatis studio , quam ex professo discere proposuistis. Pudeat iuvenes , in hac ur.

. altera post Athenas doctrinarum matre , ingeniis tam eximiis instructos, magistros non igno

hiles paratos habentes, magnas in literis no sacere progressiones . ORA

334쪽

Trefanarum literarum sudiosis necessariam esse, saeram doctrinam , contraque sacrae doctrinae cultoribus necesarias esse

profanas literas.

. . t .

Nier multas , quibus hominum genus

conflictatur, aerumnas, eam longe mainximam esse censeo, quod humana mens corpori immixta tot errorum ambagi.bus implicatur , ut veritatem. Cuius Capan est, atque avidissima , raro admodum nanciscatur .

Quamobrem dictum Pythagoreorum vehementer laudo quasi animi mortem descensum eius ilia carcerem COIporeum vocitantium , eo quod dum corpori immergitur , inscitiae tenebris obvolva tur , ac velutr sepeliatur . Ubi vero moritur himo , mori animal dictitabant , corpus videlicet, quod anima vivit ,' mortem autem ipsam exitum animi de sepulcro ad vitam , & ad purae lucis intuitum praedicabant . Quae dum ita dissererent . satis apte mihi declarasse videntur miseram moris talium conditionem , quae multis erroribus , ae fallaciis vivunt obnoxii. Quamquam vero error quilibet officiat homini , minus tamen nocet, si qualis est agnoscas , ab eo squidem cavere facile possis. At dum virtutis specie te decipit, &in

335쪽

in eo ipso , quo hallucinaris te recte i videre iudicas , tum demum 3Iavior est error , ac petaniciosior . Id autem tum in aliis vitae instit, iis , tum in studiis doctrinarum exequendis miselli patiuntur homines . Complures namque sunt , qui quamvis a Iecta studiorum semita deflectant , sibi tamen sapiunt , ac placent , optimeque se facere arbitrantur. Ut ceteros de hac re sileam errores , mecum illum animadvertite, auditotes , qui tenet multos . Alii si quidem , qui in profanarum literatum studio versantur, studium docti inae sacrae sibi ducunt inutile :alii contra, qui sacram consectantur doctrinam, profanas literas , ut meras nugas reiiciunt , &contemnunt. Horum quempiam ipsemet offendi, qui aidore incredibili in sac1 a studia incitatus

ut pote qui sacri ordinis hominibus accenseret ud ) mon solum profanas disciplinas nihil ad se pertinere existimabat , sed religioni sibi ducebat , si ad profanos scriptores , quos omnes impuros habebat , vel tantillum se conferiet. Quantum potui, solerti iuvenem ingenio ab errore divellere multis argumentis Conatus sum, sed operam lusi ; non enim ab opinione sua pellere , aut movere valui , conturbante veli cognitionem quadam mentis pervicacia obfirmatissima . Itaque cum verear, ne huiusmodi falsa opinio alios iuvenes similiter occupet , consultum fore putavi , si ex hoc loco illam publice oppugnarem , Ostenderemque & profanarum literarum studiosis necessariam esse sacram doctrinam,

336쪽

contraque sacrae doctrinae cultoribus necessarias esse profanas literas. Quae duo dum breviter exe, quor , utriusque ordinis studiosos iuvenes , pros ni scilicet , & sacri mea compellat oratio , ma-Nime vero re venerabunda compellat , praeclarissime Moderator, qui amplissimo munere, quod geris , , progressum studiosorum adolescentium in utraque doctrina pro viribus, ac sapientia tua curare debes , cum & in Pisano , & in hoc Florentino Lyceo ditioni tuae subiecta habeas Pr fessorum collegia i ad facultates tum sacras , tum profanas tradendas publica mercede conductorum. Quidquid vero ad id demonstrandum , quod proposuimus sumus allaturi , docilioribus auribus ,

optimi iuvenes , vos eXCepturos Confidimus, neque opiniosissimo illi iuveni , de quo mox narrabamus, fore consimiles , - sed bonis, quas affere. mus, rationibus expensis , in nostram sententiam facile ituros. Quod si qui sapientiorum ad honorem , existimationemque mihi dicenti conciliandam hoc in coetu inclyto considentium , antequam rem probare aggredior, iam penes se pro certa habeant , & comperta , adeo ut necesse . non sit, ut sibi multo opere suadeatur, me mi nerint quaeso , nos institutionem professos non solum scicntibus , ut aiebat Fabius , sed etiam discentibus ista tradere, adeoque paulo pluribus verbis dandam esse veniam . Quae enim tironuhus scitu sunt necessaria , non ideo omittenda publico praeceptori, quod provectiores in doctri4na ea sciant; sed hi aequo animo ferre debent, Oo ut

337쪽

ut rudiores, atque imperiti in iis erudiantur , quae ipsi iam didicerunt . Caput sacrae dominae divinum esse Codicem nemo unquam erit , qui possit ambigere ; si quis autem humanam quoque , ac profanam sapientiam ex eo profluxisse contendat ,.non aberrabita vero. Quidquid enim boni , sive poetae , . sive philosophi unquam pertractaiunt , illinc sermo ab eis acceptum esse liquet . Duos tantum afferam veritatis huiusce telles Homerum , & Plato. nem . Alter enim princeps est poetarum omnium seculorum, philosophorum alter . Sane vel lippo notum quantum uteIque ex sapientia divini C dicis hauserit. Quamquam enim eruditi homines dubitent, an Homerus , & Plato divinum Codi. cem evolverint; certum tamen est eam doctrinam ipsos nequaquam latuisse , sive ab Aegyptiis , &Chaldaeis, penes quos pervulgata erat, illam sacceperint , sive ipsimet literis traditam legerint. Iustinus quidem cum Graecos ad Christianam religionem amplectendam cohortaretur , ostendit Homerum, & Platonem omnia bona sua a Moyse fuisse mutuatos. Libri squidem mysis antiquissi mi sunt ex omnibus , qui in vulgus editi quavis

aetate sunt . Neque vero putate unum Iustinum ita sensisse ; eadem ceterorum quoque Patrum GIaecorum , & Latinorum fere omnium sententia est ; quorum dicta , ne prolixius orationem trahamus , consulto omittenda censuimus . Equi dem fateor Homerum , & Platonem veram doctrinam divini Codicis plerumque corrupisse nam, teste

338쪽

ORATIO III. Is Iteste Tertulliano, omnia salsa adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt ad fabulas tr duxisse , multisque erroribus inquinasse , ut siquis bonum unguentum coeno commisceat ; sve

quod divini luminis face destituti sunt , qua sibi

vera Religionis, morumque decreta Clarescerent,sve quod popularium suorum auribus lenocinari , patriaeque superstitionis erroribus scripta sua Conformare maluerunt ό quod maxime se Plat ne idem Iustinus affrmavit ; ait enim illum in libris suis cavisse , ne Socratis praeceptoris sui veriora , ac sanctiora dogmata tradentis poenam subiret ; sed ex hoc ipso profanae doctrinae studiosis necessarias esse sacras literas praedicamus, Ut cognoscant , Unde profani scriptores , ad quorum sapientiam aspirant , illam acceperint,& qua ratione acceptam transformaverint . Hanc enim cognitionem non ultimam esse doctrinae

illius partem, nemo eorum bono iure inficiabitur . Sane Duportus Anglus , Grotius , aliique,& nos ipsi in nostris Homericis Differtationibus sententias Homeri quam plurimas sententiis divini Codicis simillimas passim attulimus , ut saepe VLdeatur eodem stylo , iisdemque paene verbis dicta sua vates ille sapientissimus concinnata. Quot vero priscos mores , quot vetera instituta apud Homerum legas , quae auctoritate Moysis probe confirmantur ; quandoquidem & ipse cons milia in suis libris prorsus exhibet iis , quae Homerus recenset ρ ita ut Moysis libri multum afferant lucis Homero intelligendo : & Homerus vicissimo o a libris

339쪽

libris Moysis . Iam vero poetam eximium fieri vix aliquem posse , nisi divinos Prophetas attente legerit oestro plenissimos, Bellinius ille noster nemini antiquorum secundus, assirmabat . Quid n vi Foederis Volumina δ Nonne & ipsa ad profanam sapientiam plurimum facere videantur Θ Angusti Orationis cancelli , quibus coarctor , non me sinunt , auditores , de singulis novi Foederis

scriptoribus verba facere , evidenterque ostende. re , quantam ab unoquoque sapientiam profanarum literarum studiosus sibi aptam , convenientemque conquirere possit , ac debeat ; quod si facere praetermittat , mancam certe doctrinam possideat , & imperfectam necesse sit. Dicam de uno Paulo , in quo tantam sapientiam , eloquentiam tantam agnovisse perhibetur Longinus aestimator ille oratoriae facultatis longe acerrimus , ut inter Lysam , ac Demosthenem illum nominare non dubitaverit, praesidem vocans eius dogmatis , quod ostendi non valet , Τῶ δογμαΤος , quo verbo arcanae fidei nostrae sanctissima decreta innuere visus est ,

quae omnem humanam rationem vincunt, eXὶ-

Perantque . Quoniam autem novi Testamenti Libros sermo noster attigit , nequaquam dicere Omittam , quod praeter gravissimas allatas rationes , quae ad illos perlegendum studiosos ado. lescentes acuunt , est alia etiam non levis momenti observatio, quam Gregorius Magnus Theodoro Medico inculcat , ubi eum quotidie ad legendas divinas Scripturas , maxime vero Libros novi

340쪽

ORATIO III. 293

novi Foederis invitat . Eam autem vobis etiam a me suggerendam esse censui , optimi iuvenes. Quemadmodum enim inde conficitur turpe esse, atque indecorum viro illi medico , & profanis literis addicto divinos libros non evolvere ; sic eamdem turpitudinis notam ceteris etiam literarum profanarum studiosis , qui similiter ab ea lectione abstinent , constat inuri . Ait ergo Gregorius l. q. ep. 4o. divinos libros veluti epistolam esse Omnipotentis Dei , quam ad homines a se conditos misit. Ex quo hanc adversus medicum illum acrem elicit increpationem: Sammus bominum , atque Angelorum Rex pro vita tuambi suas visolas transmi r , tuque ear epi olax, gloriose Mi , ardenter legere negligis e Ad euindem ferme modum , ego vos increpabo , atque extimulabo , studiosissimi iuvenes . Servorum epustolas legitis c ita doctorum virorum Volumina

nobis tradita hoc loco appellare mihi liceat iisque diu , noctuque inhaeretis ; epistolas vero Regis ad vos ipsos scriptas pro vestra felicitate, ac salute , divinos videlicet libros solidae, veraeque sapientiae plenissimos , qui vestram Praecipuam curam , ac studium postulant , legere sive gravamini , sive parvipenditis 3 Videtis, adolescentes , quam acriter studiosos omnes , qui Christo Regi nomen dederunt, ratio haec u geat , impellatque R Quod si modo ad sanct

aum Patrum tam Graecorum , quam Latinorum sapientiam , eloquentiamque depraedicandam gra-βum faciam , vix ullum dicendi finem inveniet

SEARCH

MENU NAVIGATION