De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tiam veniant hominum nostrorum, reseram.

Nominibus ubi licuerit priscis, ac Latinis,ubi minus , ijs, quibus modo aptellantur, quam maxime potero, barbarie, si qua inerit, mitigatata . Cuiuscemodi sunt, Cuda, Tamaca, Naban, OZecarus, Ancus, Caia, Cania, Sci-la, Subur, Thera, Saeta . Cudam Lusitani Coam vocant.Cudam autem vocari, ex inscriptione pontis Alcanta-rae, ubi Transcudani notati sunt, animaduerti. Tamacae similiter nomen ex Aquistaviensi columna accepi, ubi Tamacani populi recensentur. Nabane,& Ozecarum historiae sanctae virginis, & martyris Irenes , quae ante annos octingentos scripta est, acceptos refero . De Nabane alias,cum inter urbes ad Nabantiam

ventum erit.

Ozecarus est,quem Lusitani Zerarum vul-. go dicunt. Is Nabanem excipit,& ipse in Tagum erumpit, tanta vi, ut Taganas aquas,ad alteram usque ripam proscindat, & quasi indignatus , quod a maiore fluuio extinguatur, fere admille passus pronor alueo contumaciter mixtioni resistens, a colore dignoscitur . Nam Tagus flauas ac subalbas vehit aquas, hic autem caeruleas, ad nigrorem tendentes. Arbitrantur a multitudine lini, quae macerandi causa quacumque fluit immergitur, eum

traxisse colorem . Minidi arguti quidam not

132쪽

inen factum inde putant, quod insecti liquo-xis graveolentia caput tentet. Anci nomen, ex vita sancti Martini Sauriensis presbyteri, abhinc annos supra quadringentos quinquaginta scripta,accepi. De quocude Tapiaeo monte agere; superius memini. Non tacendus est Subur,de quo a Ioanne Barrho viro nobili, & inter negotia litterato interrogatus respodi vetus me nomen ignorare . Sed cum Lusitahe Soor dicatur, o littera obscure sono inter O, & V, prolata, ausus ego sum Subur sormare, interposita, B. Ad similitudinem duorum eodem nomine vocatorum, alterius quidem in Africa, alterius vero in citeriore Hispali iaci. Nosteritaq. Subur postea Rais iunctus, suburraiae nomen accepit,quod perseri, donec exit in Tagum, , ibi alosarum mercatura n

bis Transtaganis factus celebris. Sellia nome priscum sortitus est, ab oppido quod praeterfluit ditionis Vrbanesis coenobij. Ingrediturq. Mundam, iisdem quibus Munda piscibus abundanS. DE FERTILITATE LUSITA VIAE. DE hodierno huius prouinciaecultu, del

133쪽

1o6 DE ANTIQUI Τ. Lus IT.re. Qiyae autem arui qui xus de ea rescriptores varijs in locis tradiderunt l0ngu .esset repetere. Vnuia a latum Athenaei testimoniugdduca,

ex quo facile constare poterit , quam secuda, fertilis , ac felία regio haec dς qua agimus semper habita suerit . Is igitur libro 8. Dipnosophistarum capite Priimo ita scribit: Ubi Lusitaniae fertilitatem est autem rςgio Iberiae, quam Hil paniam, Romani appellant deci rat Polybius Megalopolitanus: O omnium hominu optime Timocrates,& scribit libro Historiarum trigesimo quarto, quod ibi 'b optima aeris temperiem animalia 'nt secunda, atque homines a nec umquam fiuctus desunt in ea regione: rosae enim albaeq. violae, asparagi, resq. huiusmodi non desunt per maius temporis spacium, quam trium mensium . . At marinum Osonium, quod ad multitudinem,bonitatem, pulchritudinemq. spectat, maxime differt ab eo,quod est in nostro mari. m & hordei sicius, qui medimnum continet, drachma venundatur, & tritici nouem Alexandrinis obolis, vini metreta drachma: hoedus mediocris, obolo: sic & lepus:at agnis trium , vel quattuor obolorum pretium esse

consueuit.

Sus,qui .ad centum librarum pondus acce-dgt,quinque drachmis in coenas emitur,ouisque duabus, ac licuum talentum tribus ob lis emitur.

134쪽

LragR fg cvNDvs ro Vitulus drachmis quinque,bos iugo aptus decem . siluestrium. ςro *Rimalium carnes, neq; pretio quidem ullo dianae putantur .sed has inter se conserunt , benigneq. admodum vicissim largiuntur , ac mutant. I lobis vero bonus Larensius Romam Lusit nia adesse facit, quotidieq. variis implet bonis,ut cum suauitate, magnificentiaq. omnia conficiantur, studet, cum nihil domo affer mus, praeter sermones.

Finis Libri secundi

135쪽

RERUM IMLusitania potiti olim sint.

Viavs subdita fuerit Lusitania ante Carthaginienses, atq; Romanos haud facile dixerim, nisi sorte Luscinio regusto putemus , de quo dc Culca, Liuius lib.tertio decadis quam tae . Cum is status rerum in Asia, Graeciaque,& Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.Marcus Heluius eam prouinciam o tinebat. Is litteris senatum certiorem fecit, Culcam, & Luscinium regulos in armis esse. Cum Culca decem & septem oppida, cum Luscinio validas urbes Cardone, & Bardonem, di maritimam oram,quae nondum animos nudauerat, ad finitimorumotus consurrectura.

obscura

136쪽

Lr a xR TtRTrvs. f. obscura nimis haec sunt, taedet enim sabularum. Qtrare catalogum Regum, vel ex ficto Beroso, vel ab Annio Viterbiensi, vel a superioris aetatis Hispanicarum rerum scriptoribus excogitatum, illis relinquo, quibus belli isti concinnatores valde placebunt.. Ego multos per totam Hispaniam diuersiis in locis reges, aut*otius regulos semper fuis. se existimo. Quales fuere Gargoris, Habides, Argantonius, de Geryones. Etsi Hecateus Historicus, ut est apud Arrianum lib. secundo Geryonem nihil ad Hiberia pertinere tradiderit, sed potius ad Ambraciam,& Amphil plocos, ipseq. Arrianus yeminein extare Hispanum dicit, qui id nomen sciret regibus suis 'suisse . Verumtamen fuerit, cum multi alij id tr dant auctores, neque receptae antiquitati de-: rogemus. Fuit quoque Theron,cuius in primo Saturnaliorum meminit Macrobius.Mandonius item, & Indibilis apud Liuium decade tertia, quos etiam celebrat Silius. Mandonia quidem lib. tertio, in catalogo Hispanorum,

qui Hannibalis sequuti sunt partesAndibilem

autem libro decimo sexto . cr. . . .

Indibilisq. diu laetus bellare Latinis Iam socius. Hunc, nisi ego fallor, Polybius libro tertio iAndobalem vocat, de Cn. Corn. Scipione loquens, cum inquit, vivos autem cepit Annonem

137쪽

xio DE ANTIQUIT. Lus 1 T. netii Carthaginiensium ducem, & Andoba

Plutarchus etiam in Scipione , non hos duos solum, verum & Corbin, S Orsuam inia uicem patrueles,de regno inter se narrat dis

Hilermus quoque a M. Fuluio nobiliori captus in proelio apud. Toletum, de quo Lia uiu s l ib. s. de cade quartae. Thurrhus item longe potentissimus om-ntu Hispanoru, ut aitLiuius lib. Io.decade . Fuere re alij permulti,quoru seriem per continuas succestiones velle describere, intemperans mentiendi libido mihi videtur, cum

maxima eorum pars vetustate nimia exoleverit, pars, quae apud auctores nonnullos spar sim reperitur, nihil ad peculiare meum G Lusitania pertineat instillitum. -iRomanorum, Poenorum praedae pro Vt, aut.hi, aut illi plus armiς valuere, exposita Hispania suit , ut Graecos,. aberos, PerfaS,atmque Celtas nouasdedes quaerentes, & Phoenices, Tyrios l. ipsos diuitiarum fama inuit tOS, ante duartam harum gentium de imperio propagando contentionem prstereamuS.,

Sub Carthaginiensium ditione, cu reliqua Hispania fuisse Lusitaniam, sub initia secundi belli punici, ex Liuio cognoscitur. Postea enim quam Romanis Poeni bello fracti, Sicilia reliquerunt, cedentes tempori, compositiv

138쪽

Irt Lias R TERTIvs. Africae rebus, Hispaniam invasere,in octina exercitu Amilcare, cui Barcha cognomen stir, una cum Hannibale filio sere nonum aetatis annum agente, di genero Hasdrubale rerum gerendarum socio. Amilcar igitur bonam Hispaniae parten olim amissam ,hello recuperauit, nouem circiter annis cum imperio in Hispania commoratus. In bello tandem contra Vettones , sic enim legendum apud Plutarchum in Hannibale sortiter pugnans interiit apud Cathrum

Altum. Nam ita Liuius locum caedis eius appellat libro quarta tertiae de cadis. ε o i Mersecto, & Hannibale domum reuerso, successit Hasdrubal qui nouam condidit Carthaginem, ut auctores sunt. Polybius, Mela ,& Strabo. amqtiani Silius Italicus ad Teucrum conditorem eam retulit lib. s. Dat Carthago viros Teucro fundata vetusto. Et ne putemus hoc de altera veteri Carthagine in Hispania dictum esse, cuiuS solus meminit Ptolemaeus . & nos superius cum de Tagino ne ageremus. Idem Silius libro decimo quinto ad unguem situ in , & portum describit his carminibu S. Vrbs colitur Teucro qu3dam fundata vetusto.' omen Carthago, Tyrios tenet incola muros . Vt Lybiasuet, sic terris memorabile Iberis ' lHaec caput ela.

- autem hic Silius cauit, explicat co

piose

139쪽

piose Liuius libro sexto tertiae decadis . Iustinus Teucrum aedificasse, non dicit, sed

Hisp.iniae littoribus appulsem, loca occupaΩse, ubi nunc noua Carthago est, inde in Caialaeciam transitisse. Fieri tamen potuit, ut ali quid ibi manserit aedifici j parum frequentis , di sine nomice, i Teucro usque relictum.Carthaginis enim ipsum nomen, utramlibet i Hispania intelligas,Teucer ponere no potuit, cum nondum ulla extaret Carthago, ad cuius exemplum id nomen sumeret. Sive enim originem Carthaginis ex Iuthia no petas, non parum multos post Troiam captam interfluxisse annos iiitelliges, siue ab Aurelio Cassiodoro, qui coditam dicit a Tyriis.

quod fatentur omnes,sed duce eorum Carchodone, regnante apud Italos .Latino Silvio, a capta Troia anni colligentur vltra centum triginta quinque .

Eusebius variat. Alibi enim auctore Philistoo a Zaro,& Carthagine Tyriis conditam dicit, ante Troiae captionem annis supra triginta. Alibi autem iuxta aliorum opinionem diu post captam Trutam. Timaeus Siculus eodem sere tempore Romam a Romulo, quo Carthaginem a Tyrus tradit fuisse conditam . Non hic addo Virgilium. ,bquia necessario, ut verisimilem faceret fictum Aeneae ad Didonem aduentum, paulo

post Ilij eicidium, exorientem facit Cartha-

140쪽

finem. Eaq. gratia reginam inducit de Te

ro ista dicentem.' . Atq; equidem Teucrum meminitatina uenis a Sed historici aliter, tanta rei est incertitudo. Tamen ut Iustini de Didone, & bubulo corio, seu fabulam, siue historiam , ut receptiorem sequamur, ante Romam conditam, annis χώptuaginta duobus fundatam a Didone Carthaginem admittamus , ita enim Iustinus inl- Velleius autem paterculus libro prior ante annos quinque & sexaginta,quam urbs Roma conderetur, ab Elysia Tyria, quam qui

dam inquit , Dido autuniafit , Carthago

Conditur.

Seruius vero Cramaticus super illud,Vrbs antiqua suit, ante annos septuaginta dixit . - , Iam, cum a capta Troia usque ad condita Romam anni fuerint quadringenti triginta, tres, ut Solitas asserit libro primo capitele-cundo, si ex iis demas septuaginta duos, qui

bus Iustinus Carthaginem ait Romam ante cessisse; nonne relinquitur Carthaginem an .no a capta Troia tercentesimo sexagesimo altero fuisse extructam I.

Nulla ergo extabat Carthago,quo tempore ,. paulo post euersionem Troiae, Hispaniae littoribus Tetffer applicuit . Nec igitur ca lo co Carthaginis nomen potuit imponere. Ni sit quis nos doceat alterius peculiaris rei casen id illum confiaxilla nomon. .Quaui ostςndi

SEARCH

MENU NAVIGATION