Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

168 De sacris Ecclesiae Conciliis.

lentam ea de re scripsit epistolam , qua Episcoporum institutionem , eorumque sitis in dioecesibus residentiam, suris esse divini propugnat. Villim tamen sanctae Tridentinae Synodo consultius esse hanc non definire

quastionem, cum varia sentirent hac de re viri ex utraque parte pugnantes eruditi ac religiosi; & ne plures non satis callentes rationem hoc ius interpretandi, inde ansam arripui sient damnandi res antea gestas, & justam nonnullorum Episcoporum absentiam, ut scripsit Cardinalis a Lotharingia in literis ad Britonem Secretarium suum ; sancta Synodus tamen Episcopos aliosque animarum Pastores ad residentiam teneri, hancque obligatio. nem ex Dei praecepto consectuentem esse declaravit, dum cap. I. de re Arm. sic dixit: Cum praecepto dirino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa es, oves suas agnoscere, ero bis sacrifcrum Verre, verbique divini pradicatione, Sacramentorum admistratione, ac bonorum omnium Operam exemplo

pascere; pauperum aliarumque miserabilium personarum curam paternam germre , σ in eatera munia Pastoralia incumbere: sua omnia nequaquam si his

praestari ct impleri possunt, qui gregi suo non invigilant neque amunt, sed memcenariorum more deserunt; sacrosancta Synodus eos admonet o hortatur, ut d

vinorum praceptorum memores, factique forma gregis, in iudicio σ veritate pascant or regant. Ne vero ea, qua de residentia sancte oe utiliter iam antea subsel. recor. malo III. sancita fuerunt, in sensus a facrosancta Synodi mente alimnos trahantur , ac si vigore illius decreti quinque mensibus coni is abesie ti. ceat; illis inhaerendo declarat sacrosancta Synodus , omnes Patriarchalibus . Hrmatialibus , Metropolitanis ac Cathedrabbas Ecclesiis quibuscumque, qu cumque nomine oe titulo praefectos, etiamsi S. R. E. cardinales sint, obligarι ad personalem in sua Ecclesia vel disces residentiam, oe. In Sess. et . anno I 63. die II. Novemb.

Post praemissa solemnia sacra a Georgio Cornelio Tarvisino Episcopo .le concionem dictam a Francisco Richardoto Attrebatensi Episcopo, dcclarata est Catholica Ecclesiae doctrina de Sacramento Matrimonii I 2. Canonibus sive anathematismis, quibus S. Synodus damnat plurium impiorum

de hoc Sacramento male sentientium errores. Edita fuere Insuper decreta duo , quorum primum est de reformatione , complectens Capita decem circa idem Sacramentum ἔ alterum pariter reliquam reformacionis materiam prosequens a I. Capitibus comprehenditur.

In Sessi a 3. anno I 363. die ψ. Decemb. Ultimo tandem congregati ut Concilio finem imponerent Tridentini

Patres in hac ultima Sessione, coepta die. 3. & continuata ac finita die A. Decembris anno Is 63. post celebratum solemne sacrum a Zambeccario Submonensi Episcopo, & habitam latine concionem ab Hieronymo Rara Unio, Naaianaeno Episcopo, Salaminensi coadjutore, iisdemque praelidentibus a Pio IV. minis Sedis Apostolicae Legatis , & praesentibus Concilii Patribus qui Concilio subscripsere numero circiter 233. varia fuere edita

decreta, de praesertim de Purgatorio, de invocatione, veneratione ac reliquiis Sanctorum , & sacris Imaginibus, Mec non de Indulgentiis, praetcrdecretum de Regularibus ex Monialibus, duo supra viginti complectenScapita sive sanctiones viginti R duas.

172쪽

Liber quintus . . t 69

Decreto de Purgatorio , sic ait: Cum Catholica Messa , spiritu Sancto edocta , ex sacris literis tIquis Patrum traditionibus, in sacris conciliis, er novisme in hae oecumenica SInodo docuerit, Purgatorium esse ; animasque

ibi detentas Delium suffragiis , potissmum vero acceptabilι altaris Iacrimis iuvari; praecipit sancta Duodus Episcopis, ut sanam de Pareatorio doctinam, d sanctis Pat, ibus oe sacris conciliis traditam , d Chrim selibus credi , t neri, doceri, ubique praedicari diligenter studeant, oc.

Decreto de invocatione , veneratione & reliquiis Sanctomm ac sacris Imaginibus . sic ait: Mandat sancta SInodus omnibus Episcopis ct caeteris docendi munus, curamque sustinentibus, ut iuxta catholica oe Apostolicae Ee-elesia usum , a primavis Christiana Religisau temporibus receptam , sanctbrumque Patrum consensionem ct sacrorum conciliorum decreta, m primis deSanciorum intercessione , invocatione , reliquiarum honore, ct legitimo Im sinum usa, Meles diligenter instruant; docentes eos, Sanctos , una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo osserre, bonum atque utile esse suppliciter eos invocare a ct ob beneficta impetranda a Deo per Filiam eias Iesum chrissum, Dominum nostrum, qui solus noster Redemptoroe Salvator es , ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere t illis vero qui negant, Sanctos aterna felicitate in coelo fruenter , invocandos esse ; aut quι asserunt, vel 1llos pro hommibus non orare ; vel eorum , ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam; vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius mediatoris Dei o hominum Iesu Christi; vel stultum esse , in caelo regnantibus, Poce ves mente supplicare; impia sentire. Sanctorum quoque Martyrum oe aliorum cum christo visentium sancta corpora , qua viva membra fuerant Chri templum Spiritus Sancti, ab ipso ad at emam vitam suscitanda σ 3lori anda, d fidelibus veneranda esse aper qua multa beneficia a Deo hommibus praestantur e ita ut as antes, Sanctorum reliquiis venerationem atque honorem non deberi; vel eas, aliaque s cra monumenta a fidelibus maliliter honorari; atque eorum opis impetrandae eausa, Sanctorum memorias stu'd frequentari ; omnino damnandos esse, prora iampridem eos damnavit, ct nunc etiam damnat Ecclesia.

Imagines porro christi, Deipara Virginir oe aliorum Sanctorum, in templis p sertim habendas ct retinendas , eisque debitum honorem oe νenerationem impertiendam ; non quod eredatur inesse aliqua in iis divinitas vel Mistas ,

propter quam sint colenda ; vel quod ab eis sit aliquid petendum ; vel qu)d fiducia hi in Imaginibus figenda, veluti olim fiebat a Gentibus, qua in idolis spem suam collocabant; sed quoniam honos, qui eis exhibetur, refertur ad

prototypa qua illa repraesentant : ita ut per Imagines quas Wculamur, oe e ram quibus caput aperimus procumbimus, christum adoremus; σSanctos, quorum ilia similitudinem prant, veneremur , erc.

Decreto vero de Indulgentiis sic eadem S. Synodus alti cum potestas conferendi indulgentias a Christo Melesia concessa sit, atque huiusmodι potesta te divinitus sibi tradita, antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit; sacrosancta unodus indulgentiarum usum christiano populo maximὸ salutarem, cor sacrorum conciliorum aiactoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet, o praecipit; eosque anathemate damnat, qui aut inutiles ele Uerunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant, m. Deinde prosequens somnibus mandat Episcopis , ut ad abusus qui in his irrepserunt corrigendos & tollendos diligenter invigilent i de huic decreto de indulgentiis

173쪽

rro De sacris Ecclesia Conciliis.

subiicit S alia , quibus confirmat S. Synodus Ecclesiae consiletudines vel sanctiones nonnullas ab haereticis impugnatas , videlicet de ciborum dele-etu , ieiuniis di diebus sestis , additque & alia ; & i. de indice librorum , Catechismo, Breviario S Missali. a. De loco oratorum. 3. De recipiendis & observandis Concilii decretis. q. De recitandis Concilii decretis sub Paulo III. Iulio III. oe Pio IV. de tandem de fine Concilii, & confirmatione petenda a sanctissimo Papa Pio IV. a quo reipsa postea concessa 17. Kalendas Februarii anno I 6 . singulari ad hoc exprella Bulla ., qua Concilium recipi & ab omnibus observari mandat. Sicque conclusum ac fila, m tandem Concilium istud , post 18. annos a sua inchoatione lapsos , post quinque visos successive Romanos Pontifices, Paulum III. Iulium III. Marcellam II. Paulum IV. & Pium IV. post congregationes varias & 2s.sessiones habitas , post decreta sancita numero plura, ct editos Canones viginti sex supra centenos, infra subiiciendos. Concilio subscripsere tandem ante discositam, Patres numero circiter 2 s. videlicet A. Sedis Apostolicae Legati, a. Cardinales alii, 3. Patriarchae, as . Archiepiscopi, I 68. Episcopi, 7. Abbates, 36. absentium Praelatorurn Procuratores, & T. Religiosorum ordinum Generales , praetermissis aliis numero multis magni nominis Doctoribus & insignibus viris. Vide Baron. Spond. lavrc. σLabb.

Canones I2.6. Praeter decreta varia variis temporibus & Sessionibus hoc in Conciliolata, Canones insuper editi fuere varii, quos ne hic omittam, sed verbo ad verbum singulos recenseam, postulat illorum irequentior, & tyronum commodior usus. Ex iis autem alii sub Paulo III. alii sub Iutio III. & alii sub TIO IV. perhibentur editi.

Sub Paulo III. Romano Pontifice 6 .

suri Sessione sexta editi fuere 33. de Iustificatione , I t. de Sacramen. de iussisse, iis in genere , I . de Baptismo , & 3. de Confirmatione ; suntque se-tione . quentes isti r

Si quis dixerit, hominem suis operibus, quae vel per humanae naturae vires , vel per linis Goctrinam fiant, absque divina per Iesum Christum gratia posse ius incari coram Deo, anathema sit.

CANON II. Si quis dixerit , ad hoc soldm divinam gratiam per Iesum Christum

174쪽

Liber quintus. ITI

CA NON III. Si qius dixerit, sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque eius adiutorio, hominem credere , sperare , diligere aut poenitere po1se sicut oportet, ut oi justificationis gratia conseratur, anathema sit. CANON IV. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum & excitatum nihil cooperari, assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quoad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere , mer que passive se habere, anathema sit. CANON V. Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum fleextinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo , imo titulum sine re , figmentum denique a satana invectum in Ecclesiam, anathema sit. CANON VI. Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere , sed mala opera ita ut bona , Deum operari , non permissive solum , sed etiam proprie & per se , adeo ut sit ejus proprium opus, non miniis proditio Iudae quam vocatio Pauli, anathema sit.

Si quis dixerit, opera omnia quae ante justificationem fiunt, quacumque ratione facta sint , vere esse peccata, vel odium Dei mereri, aut quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam , tanto eum graevii Peccare, anathema sit.

CANON VIII. Si quis dixerit, gehennae metum , per quem ad misericordiam Dei de

eccati . dolendo coniugimus, vel a peccando abstinemus, peccatum e e , aut Peccatores polores facere, anathema sit.

C A N O N I X. Si quis dixerit, sola fide impium iustificari, ita ut intelligat nihil aliud

requiri, quod ad justificationis gratiam consequendam cooperetur, & nu la ex parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi, anathema sit.

CANON X. Si quis dixerit, homines sine Christi justitia , per quam nobis meruit, iustificari , aut per eam ipsam sormaliter justos esse, anathema sit.

Si quis dixerit , homines justificari vel sola imputatione justitiae Christi , vel sola peccatorum remissione , exclusa gratia de charitate , quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur , atque illis inhaereat ;aut etiam gratiam qua iustificamur, esse tantum favorem DeI, anathe ma sit. Diqitigod by Cooste l

175쪽

I72 Descris Ecclesia Conciliis.

Si quis dixerit, fidem iustificantem nihil aliud esse, quam fiduciam di- vinar misericordiae, peccata remittentis propter Christum , vel eam fidu-, clam solam esse qua austificamur, anathema sit. CANON XIII. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam, necessarium esse ut credat certo & absque ulla haesitatione, propriae infirmitatis & indispositionis peccata sibi esse remissa, anathema ut . CANON XIV. Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi & justificari ex eo, quod se absolvi & justificari certo credat; aut neminem vere esse iustificatum, nisi qui credat se esse iustificatum , & hae sola fide absolutionem &justificationem perfici, anathema sit. CANON XV. Si quis dixerit, hominem renatum & justificatum teneri ex fide ad credendum, se cprio esse in numero praedestinatorum, anathema sit. CANON XVI. Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta & infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit, anathema sit. CANON XUII. Si quis iustifieationis gratiam non nisi praedestinatis ad vitam contingore dixerit, reliquos vero omnes qui vocantur , vocari quidem , sed gratiam non accipere, utpote divina potestate praedestinatos ad malum, anatheina sit,

CANON XVIII. Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam iustificato & sub gratiagonstituto esse ad observandum impossibilia, anathema sit. CANON XIX. bi quis dixerit, nihil praeceptum esse in Evangelio praeter fidem , caetera esse indifferentia, neque praecepta neque prohibita, sed libera ; aut decem praecepta nihil pertinere ad Christianos, anathema sit. C A N O N X X. Si quis hominem justificatum, & quantumlibet persectum dixerat non

teneri ad observantiam mandatorum Dei & Eccletiae, sed tantum ad cre-dςndum , quasi vero Euangelium sit nuda & absoluta promissio vitae aete nata sine conditione observationis mandatorum, anathema sit.

CANON XXI. Si quis dixerit, Christum Iesum a Deo hominibus datum fuisse ut rC-

demptorem, cui fidant, non etiam ut Legislatorem , cui obediant, anathema sit.

176쪽

Liber quintus.

CANON XXII. si quis dixerit, justificatum, vel sine speciali auxilio Dei, in accepta justitia perseverare posse, vel cum eo non posse, anathema sit. CANON XXIII.

Si quis hominem semel iustificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere ; aeque ideo eum qui labitur & peccat, numquam vere filisse iustificatum : aut contra, posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio , quemadmodum de Beata Virgine tenet Ecclesia, anathema sit. CANON XXIV. Si quis dixerit, justitiam acceptam non conservari, neque etiam non augeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus tolummodo &signa esse iustificationis adeptae, non autem ipsius augendae caiisam , anuthema sit . CANON XXV. Si quis in quolibet bono opere justum saltem venialiter peccare diu rit, aut quod intolerabilius est mortaliter, atque ideo poenas aeternas mereri: tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera bona no imputet ad damnationem, anathema sit.

Si quis dixerit, justos non debere pro bonis operibus quae in Deo sue-- rint facta, expectare& sperare aeternam retributionem a Deo per ejus misericordiam , ex Iesu Christi meritum , si bene agendo & divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint, anathema sit. CANON XXVII. Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum nisi infidelitatis; aut nutilo alio quantumvis gravi & enormi, praeterquam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti, anathema sit. CANON XXVIII. Si quis dixerit, amissa per peceatum gratia, simul & fidem semper amitti; aut fidem quae remanet, non este veram fidem , licet non sit viva ; aut eum qui fidem sine charitate habet, non esse Christianum, andi thema sit. CANON XXIX. Si quis dixerit, eum qui post baptismum lapsus est, non posse per Dei gratiam resurgere r aut posse quidem , sed sola fide amissam iustitiam recuperare sine Sacramento Poenitentiae, prout sancta Romana & universalis Ecclesia a Christo Domino & eius Apostolis edocta, hucusque professa est, servavit & docuit, anathema sit. - . CANON XXX. Si quis post acceptam lustificationis gratiam, cuilibet peccatori poenbtenti culpam ita remitti & reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvenciae, vel in hoc saeculo, vel in

177쪽

r74 μ sacris Ecclesiae Conciliis.

Qturo in purgatorio, antequam ad regna coelorum aditus patere possit. anathema sit.

CANON XXXI.

Si quis dixerit, justificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur, anathema sit.

CANON XXXII. Si quis dixerit , hominis iustificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita : aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam & Iesu Christi meritum, cuius

vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae , vitam aeternam, & ipsius vitae aeternae si tamen in gratia decesserit consecutio. nem atque etiam gloriae augmentum, anathema sit.

CANON XXXIII. Si quis dixerit, per hanc doctrinam Catholicam de justificatione a

sancta Synodo hoc praesenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriae Dei , vel meritis Iesu Christi Domini nostri derogari , di non potius veritatem fidei nolirae , Dei denique, ac Iela Christi gloriam illustrari, anathema sit. 13. De De Sacramentis in senere Ir.

Sacramenis in δ

tis in gene. CANON I. ' si quis dixerit, Sacramenta novae legis non sitisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta , aut esse plura vel pauciora quam septemrvidelicet , Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam , Poenitentiam , Extremam-Unctionem , Ordinem & Matrimonium ; aut etiam aliquod horum septem non esse vere & proprie Sacramentum, anathema sit. CANON II. Si quis dixerit, ea ipsa novae legis Sacramenta a Sacramentis antiquae legis non differre , niti quia caeremoniae sunt aliae , & alii ritus externi , anathema sit.

CANON III. Si quis dixerit, haec septem Sacramenta ita esse inter se paria , ut nulla ratione aliud sit alio dignius, anathema sit. C A N O N I V.

Si quis dixerit, Sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua ; & sine eis, aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam iuitificationis adipisci, licet omnia singulis iaccessaria non sint, anathcma sit.

CANON V. Si quis dixerit, haec Sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta Hille, anathema sit. CANON VI. Si quis dixerit, Sacramenta novae legis non continere gratiam qua figia incant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre , quasi Disit iroo by Corale

178쪽

Liber quintus. 17s

quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel iustitiae, lenotae quaedam Christianae professionis, quibus apud nomines discemuntur fideles ab infidelibus, anathema sit. CANON VII. Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi Sacramenta semper& omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando & aliquibus, anathema sit.

CANON VIII.

Si quis dixerit, per ipsa novae legis Sacramenta ex opere operato non conserri gratiam , sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufficere, anathema sit. CANON IX. Si quis dixerit, in tribus Sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione & ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale & indelebile, unde ea iterari non possunt, anath ma fit. CANON X. Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo , & omnibus Sacramentis admirustrandis habere potestatem, anathema sit. CANON XI. Si quis dixerit, in Ministris dum Sacramenta conficiunt & conscirunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, anathema sit. CANON XII. Si quis dixerit, Ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia eslentialia quae ad Sacramentum conficiendum aut conserendum pertinent , servaverit, non conficere aut conferre Sacramentum, anath ma sit.

CANON XIII.

Si quis dixerit, receptos di approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in s lemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libito omitti, aut in novos alios Per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse, anathema sit.

CANON I. Si quis dixerit, Baptismum Ioannis habuisse eamdem vim cum BD ptismo Christi, anathema sit.

- . .... C A N O N I I. Si quis dixerit , aquam veram & naturalem non esse de necessitate Baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Iesu Christi i Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorse rit, anathema sit. C MDiuitigod by GOrale

179쪽

i s Desacris Ecclesiae Conciliis.

CANON III.

Si quis dixerit, in E esia Romana quae omnium Ecclesiarum materest & magistra, non esse veram de Baptismi Sacramento doctrinam, ana. thema sit. CANON IV, Si quis dixerit, Baptismum qui etiam datur ab haereticis, in nomine Patris . & Filii, & Spiritus Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum, anathema sit.

Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est , non necessarium ad salutem, anathema sit. CANON VI, Si quis dixerit, Baptietatum non posse, etiam si velit, gratiam amittere, quantumcumque peccex, nisi nolit credere , anathema sit. CANON VII. Si quis dixerit , Baptizatos per Baptismum ipsum solvis tantum fidei debitores fieri , non autem universae legis Christi servandae , anath ma sit. CANON VIII. Si quis dixerit, Baptizatos liberos esse ab omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis, quae vel scripta, vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur , nisi se sua spoitae illis submittere voluerant, anathema sit. CANON I X. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad Baptismi suscepti memoriam , ut vota omnia quae post Baptismum fiunt, vi promimonis in Baptismo ipso jam factae irrita esse intelligant, quasi per ea & fidei quam professi sunt detrahatur, & ips Baptismo, anathema sit. CANON X. Si quis dixerit, peccata omnia quae post Baptismum fiunt, Ia recordatione de fide sitscepti Baptismi, upi dimitti, vel venialia fieri, anathema sit.

Si quis dixerit, venim & rite collatum Baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam conver titur, anathema sit. CANON XII. Si quis dixerit, neminem esse baptirandum , nisi ea aetate qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo, anathema sit. CANON XIII. . Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto Baptismo, inter faeles computandos non esse , ac propterea cum ad amnos discretionis pervenerint, esse rebaptiZandos, aut praestare omitti e rum B ntisma , quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Eccl sitae, anathema sit. C Λ Dissit Od by Corale

180쪽

Liber quintus. IT

CANON XIV.

Si quis dixerit , hujusmodi parvulos baptietatos cum adoleverint interis rogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine dum baptirarentur polliciti simi, & ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim poena ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae aliorumque Sacramentorum perceptione arceantur, doqnec resipiscant, anathema sit. I

De Confirmatione 3. i

CA NON I. Si quis dixerit, Confirmationem Baptiratorum otiosam caeremoniam csse, & non potitis verum & proprium Sacramentum; aut olim nihil aliud suisse, quam Catechesim quamdam , qua adolescentiae proximi, fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant, anathema sit. C A N O N Ι Ι. . . ISi quis dixerit, injurios esse Spiritui Sancto eos, qui sacro Confirmationis Chrismati virtutem aliquam tribuunt, anathema sit. CANON III. iSi quis dixerit, sanctae Confirmationis ordinarium ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem Sacerdotem, anathema sit.

Sub Blis III Zomano Pontifice o.

Editi luere in Sessione decima tertia Canones x r. alii de Eucharistiae Sacramento . N in Sessione decima quarta I s. de Poenitentiae Sacramento , & q. de Extrema-Unctione; suntque sequentes isti:

De sacrosancto Eucharistiae Sacramento II.

Si quis negaverit, in sanctissimo Eucharistiae Sacramento contineta vere , realiter & substantialitor Corpus & Sanguinem una cum anima radivinitate Domini nostri Iesu Christi, ac proinde totum Christum et sed dixerit tantummodo esse in eo, ut in signo vel figura aut virtute, an,

CA NON ILSi quis dixerit, in sacrosancto Eucharistia: Sacramento manere se, stantiam panis & Vini , uni cum Corpore & Sanguine Domini nostri Iesu Christi; negaveritque mirabilem illam & singularem conversionem totius substantiae Panis in Corpus , & totius substantiae Vini in Sanguinem , manentibus dumtaxat speciebus Panis & Vini , quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissime Transubstantiationem appellat , anathema sit. i ' .l

Si quis negaverit, in venerabili Sacramento Eucharistiae sub unaqua'. Appar. Annati T. II. M que 3. De

Confirmam tione . LI. De

Eucharistiae

Sacramen t a

SEARCH

MENU NAVIGATION