Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

188 De seris Ecclesiae Conciliis.

nee recἰ- quos Canones, praesertim Neocaesarensis Concilii anno at . sub Silvestropiendi im habiti, in Nicaeno L reccptos & approbatos, & expresse dicentes can. II. C ncilium Presister ante 3 o. annorum aetatem non ordinetar, quamνις sit probabilis viata , sed obsec ret usque ad prae tum tempus r Dominus enim noster Iesus Chrι-sas trigesimo anno baptiratus est, ct tunc praedicavit. Agathense Concilium sub Symmacho Papa celebratum anno scio. idem confirmat can. II. dbcens e Presbyterum vero vel Episcopum ante triginta annos, id est, antequam ad viri persecta aetatem perveniat, & Diaconos ante viginti quinque nullus Metropolitanorum ordinare praesumat; idemque postea constitutum in Gallia, Aurelianensi Sanctione ; ergo si hoc Tridentini Concilii decre. tum sit contra antiquos Canones , est consequenter contra Gallicanae Ecclesiae libertates, in usu antiquorum Canonum sitas ; ac proinde non receptum vel non recipiendum in Gallia Concilium Tricientinum. Resp. perin. ant. neg. conseq. quia licet verum sit, illud Tridentini Concilii de- crctum esse contra antiquos Canones, non sequitur illud Gallicanae Ecclesiae libertatibus adversari, quia cum ex S. Auetust. plenaria Concilia priora a posterioribus corrigantur persaepe circa disciplinae decreta , potuit Tridentina Synodus his antiquis derogare Canonibus , & illis re ipsa derogavit hoc praefato de ordinandorum aetate decreto ; & post Tridentinum Concilium edita est in Gallia pol terior Sanctio , Blesensis nimirum quae circa articulum illum Aurelianensi Sanctioni derogavit, seque Tridentini decreto lubenter accommodavit sub Henrico I ΙΙ. Aut illud obiicies 6. Concilium Trident. Sess. a . cap. r. de ReHrmatione ma tibi,ἡ ih i. trimonii, approbat matrimonia a filiisfamilias , invitis seu non consem quo There tientibus parentibus inita, quod est contra antiquos Ecclesiae Canones &ta tui ille Iurisconsultos omnes, & expresse contra Henrici II. & Henrici III. Gal-Plura, liae Regum Sanctiones, quibus irritantur huiusmodi filiorum familias connubia, non consentientibus Parentibus contracta ; ergo vel non receptuin, vel non recipiendum a Gallis hoc Concilium. Resp. dist. ant. ain probat connubia illa , ut rata & vera mammonia , conc. ut licita , neg.

ant. imo tantum abest ut illa approbet tanquam licita, quin econtra illa potitis expresse reprobat , ut patui ex ipsis praealtestati decreti terminis ;iic enim ait : Tametsi dubitandum non es , elandestina matrimonia lIbero

contrahentium consensu facta , rata Pera esse matrimonia , quamdiu E

elesia ea irrita non fecit ; ct promtie iure damnandi sunt illi, ut eos sa

cta Synodus anathemate damnat , quι ea vera ac rata esse negant; quique

falso Uirmant, matrimonia ὰ Miisfamilias sine consensu parentum contracta, irrita esse , coe parentes ea rata vel irrita facere posti r nihilomissus

sancta Dei Ecclesia ex iustistimis e sis illa semper detestata es atqMe pr hibuit, Vel quia obiicies r. Concilium illud pro nullo haberi debet, in quo alii prin 'ς' ivst δ ter Episcopos suffragium tulere, cium soli Episcopi ad Concilium venien phi ποῦ gi S in vo suffraganai ius lubeant, iuxta illud in Chalcedonensi Conciscopos alii, lio a Patribus conclamatum : Mitte foras superfluos, concilium Episcop ut Ordinuua rum G . Atqui in Concilio Tridentino interfuere & suffragium tulere

Rς is φ ο decisivum alia praeter Episcopos, videlicet varii Religiokrum ordinum talia kiiii Gencrates ergo pro nullo haberi debet Trid. Conc. Resp. maiorem esse veram de illis aliis praetur Episcopos, qui suifragium decisivum in Concilii, non habent neque de iure , neque ex privilegio r falsum autem de iis, qui ex privilegio decisivum suffragium in Conciliis habent i Abbates

autem

192쪽

autem & Religiosorum ordinum Generales jus illud decisivuin in Conciliis ex privilegio jam veteri consuetudine firmato habcnt; ac proinde labia minor, & ex maiore & minore conclusio salsior. Instabis. Saltem Iaeobus Mynius Societatis Iesu Praepositus Generalis sub Pio 1V.Rom. Pont. invitis & reclamantibus Patribus hoc in Concilio sedit, Ze sitffragium tulit decisivum , caeterosque Religiosorum ordinum Generales praecedere voluit; ergo sine iure ullo saltem conitanti de indubitato, ac proinde nullum ex hoc capite Concilium. Resp. neg. anta absolute ; mera enim calumnia est perperam eu male conficia in virum religiosissinum, ingenio, judicio, modestia & eruditione magnum , qui ieite Phil. Λlegambo in Bibliotheca Script. S.I. oblatam a Paulo IV. Cardinalium purpuram sponte recusavit; qui post ejusdem Pauli IU. Romani Pontificis obitum, II. Cardinalium sussi agia, ut fieret seminus Pontis , habere meruit ; qui ter ad Tridentinum Concilium venire jussus ut Sed is ApostoIicae Theologus , missus primum a Paulo III. postea a Iulio III.& iterum a Pio IV. cumque iam sub Pio IV. & poth Beati Ignatii sui datoris obitum, Societatis suae Praepositus Generalis esset , nedum ut Theologus interfuit Concilio, sed ut iudex inter Concilii Patres sedere debuit, & sedit non reclamantibus, sed rogantibus potius Concilii Patrihus i dubitatum quidem fuit tantisper a caeremoniali Magistro de congruo ei assignando Ioeo , an scili et insta caeteros Religiosorum ordinum Generales , eo quod Ordinis omnium novissimi, licet iam in Ecclesia celeberrimi , Generalis esset, an supra illos , quod ordinis Clericorum caeut esset, & Clericos Monachis praeire debere constet; ipse mi rim nihil cunctans, sed modestiae & pacis amans locum selegit ultimum , cui postea Sedis Apollolicae Leuati locum dedere a caeteris Ordinum Generali iis seiunctum , ubi post illos suffragium, sine tamen ullo Clericorum praeiudicio, serret.

De particularibus Conciliis , circa praecipuas hareses in Ecclesia celebratis.

OUia non sinit intenta Apparatus nostri brevitas, per singula suse

lateque discurrere particularia Ecclesiae Concilia ; iuvat hic cursim& breviter ex iis ea designare sola , quae fuere in causa praecipuM rum haeresum, sive controversiarum habita.

ARTICULUS PR1MUS.

De conciliis in causa Quartodecimanorum , sive Pasch titarum habitIs. ΡRo definienda celebri de Paschatis observatione controversia ., varia variis ita locis, praeter Nicaenum incumenicum primum, habita fuere

concilia particularia ; inter quae si ierc praelartim ista,

193쪽

r9o De sacris Ecclesiae Coucitiis.

Coneilli I. umanum Concilium unum, a S. Victore Papa hujus nominis I. R in quibus mae celebratum, anno Domini I98. Imperii Severi quarto , cui interfuit

Hii a die Theophilus Caesariensis Episcopus, praefuitqile Victor ipse et in quo Pascha νπi . L. non ιΦ Luna , more Iudaeorum, sed dae Dominico decimam quartam

nam Martii Lunam, aequinoctiumque Vernale immediate sequente , prout ab Aposto. celebran. lis traditum est, celebrandum esse decrevit ; eosqtie, qui aliter celebrare dum esse prisumpserint, excommunicavit. Quae excommunicatio Gallicanis Eccle- ς ς - sius visa est paulo severior, di de ea per Irenaeum Lugdunensem Episcopum conquestae sitnt apud Victorem; ejus tamen acquievere decreto i qui vero non acquiescentes restitere , Quartodeeimani fuere vocati, quia decima

quarta primi mentis Luna, Paschale sestum celebrandum este tenebant. a. Palaestinum , seu Caesariense unum , eodem anno Christi I98. N Imperii Severi quarto, auctoritate Uictoris Romani Pontificis, a Theophilo Caesarienti Metropolitano Episeopo , Caesareae in Palaestina coactum ς in quo de tempore Pasehatis celebrandi, idem quod in praecedente & sequentibus quibusdam aliarum Provinciarum Conciliis, est constitutum; nimirum, nequaquam licere Christianis decima quarta die primi mensis Pascha celebrare. Hujus vero, sicut nec praecedentis Concilii, etsi nulla si apersint acta , uagmentum tamen ejus plane aureum reperitur apud Bedam, de aquinoctio vernali, quo fragmento liquido conliat, Theophilum Caesariensem Episcopum auctoritate Victoris Papae hoc coegisse Concilium,

di ad illud nedum de sua Provincia, sed etiam de regionibus aliis Episco os vocalle , & ab iis simul congregatis , priusquam concluderetur dieaominico celebrandum esse Paschale festum, investigatum filisse quom do mundus fuerit a principio factus ; S interrogante Theopbilo , ad Episcopis responsum, atque e Scriptura probatum, mundum iii principio MN se facium die Dominico, verno tempore, in aequinoctio, quod eli octavo Kalendarum Aprilium , di plena Luna.

Quibus ita praemissis de probatis, deinde ex eodem Concilii stagmento constat fuisse conclusum, diem Dominicum praeteriri non posse, quin in eo Paschale celebretur stilum, cum tot & talibus suerit benedictionibus sanctificatus, quarum prima est quod in ipso die tenebrae sint rem tae , N lux apparuerit; secunda quod in eodem die de terra AEgypti, velut de tenebris peccatorum , quasi per ῆntem Baptismi . per mare rubrum populus fuerit liberatus ; tertia quod in eo die in coelcitem cibum , manna hominibus datum sit; quarta quod Moyses de eo ad populum mandaverit Levit. 7. Sit vobis observatus dies primus oe novissimus; quinta quod in illa die resurrexerit Dominus; sexta quod de die rusurrectionis Domini dicat Psalmista Psalm. Ii 7. Haec dies quam fecit Dominus ,

Ponticum Provinciale, seu Concilium unum eodem tempore, & eadem de causa in Ponto celebratum ; in quo de Paschatis observatione,

idem quod in praecedentibus definitum est, inquit Eusebius, di culus p

riter acia supersunt nulla.

q. Galmum, hoc est in Gallia, s ib eodem Victore Romano Pontifice,

circa cadem tempora, & ob eamdem Pa halis controuersiam habitum rcui praefuit Irenaeus, de in quo hac in causa, idem quod in praecedentibus coniti ciman est, ex cu3us sicut praecedentium pcriere acta. s. Asiatuum , hoc est , quod in Alia circa haec eadem tempora, ob eamde in caul , Atiam ccubraiunt Episcopi, per Pobcratem Ephesinuria Episcin

194쪽

Liber quintus. I9I

Epistoriam ; in quo putantes se Euangelio, & Majorum traditionibus inhaerere, a consuetudine celebrandi Pascha die i q. primi mensis, etiamsi in Dominicum non incideret, recedendum non esse constituerunt, idque per Polycratem ad Victorem Romanum Pontificem rescripserimi. Victor his auditis, Concilium reprobavit, & quod diu minatus fuerat excommunicationis fulmen, contra pertinaces emisit : quam Uictoris sententiam contra orientales postea confirmarunt Nicaeni Concilii Patres , teste eodem Eusebio lib. s. hist. cap. 23. de seq. imo non solum id idem determinavit Synodus Nicana; sed & quamplura alia idem definiere Concilia, qualia fuere Arelatensie I. Antiochenum L sub Iulio can. I. Unde & vbe- sinum I. generale in decreto quod allesat Concilium generale Chalced nenis ata. I. ad calcem exemplaris falsati Symboli sic loquitur r Omnis qui non celebrat sanctum diem P eba , secundum sancta Ecclesia catholica Ita- rata, anathema sit. Illud confirmat & renovat idem Chalcedonense Comcilium. N ante Concilia ista, id statuerat Canon Apostolorum 8. dicens: Si quis viscopus , aut Presbyter , aut Diaconus sanctum Pascha diem ante vernale AEquinoctium cum Iudais celebraverit, a relatur.

ARTICULUS II. De conciliis in causa lapsorum habitis. L si dicuntur hic a nobis hi, qui tyrannico in Christianos saeviente

bello, fuerant a fide in Idololatriam cecidisse deprehensi; quorum alii sacrificati, alii thurificati, alii idololatra, alii libellatici, & traditores dicebantur alii, de de quibus omnibus fissius egimus supra lib. 3. art.

In hujusmodi ergo lapsorum causa , varia fitere variis in loris & temporibus variis habita Concilia, qualia sunt, I. Romanum unum anno Domini 2sq. a Ciero Romano, Sede vacante . Concilia convocatum, post Fabiani Romani Pontificis obitum , ad providendum '' Τμ R de modo, quo recipiendi essent redeuntes, pacemque petentes in Astica- actum est na Ecclesia lapsi. Ex iis enim cum .plurimi a Cypriano ardentius pacem de Cluisti peterent, datis Ecclesiae nomine libellis supplicibus, isque non sine poen, ni se ipmtentia di satisfactione praevia recipi posse, neque debere respondisset, Lu. ροἰ - clarius autem constater quosvis sine discrimine recepisset, Romanae Eccle- siae iudicio se per literas submittit, eiusque hac in re consilium inquirit. Ierus vero Romanus, ad evitandam lapsorum invidiam & odium, ne ubderetur solus ipse hoc in negotio novat disciplinae promulgator re auctor , saeviente licet persecutione, istud congregavit Romae Concilium, ad quod vicinos quosque, & quotquot ex aliis regionibus extorres Romae , vel altis in Italiae locis causa fidei, mutato habitu delitescentes convocavit Epucopos ; a quibus simul congregatis statutum est, ut infirmi quidem de usta Per cIltantes , praevia consessione & poenitentia recipiantur ; aliorum vero causa, di reconciliatio ad electionem novi Rom. Pontificis usque lulpendatur, extatque decretum illud ea in Epitiola, quam scripsit Clerus Romanus in qua haec, inter alia , leguntur notanda: Pulsent fores , sed non utique confrιngant; adeant ad ιιmen Ecclesia, sed non utiqκe transibant. castrorum coelestium excubent pretis , Ied armati modestia , qua intelligant se deser Digiti reo by Corale

195쪽

i91. De sieris Ecclesiae Conciliis.

desertores fuisse ;, multum illis proficiat petitio mo sa , possulatio verec-da, humilitas necessaria, patientia non otiosa ; mittaηt legatos pro fis doloribus lacrymas; advocatione fungantur ex intimo pectore prolatι gemitus, datorem probantes commisse criminis, ct pudorem. a. Carthaginense I. a B. Cypriano sub Cornelio Romano Pontifice convocatum , anno Domini as 3. in quo decretum est , ut lapsi poenitentiam agentes, in Ecclesiae Communionem admittantur quidem, sed non citra iurgentem necessitatem, ante impletum satisfactionis tempus.. 3. manum alterum sive I. sub eodem Romano Pontifice cornelio , ad instantiam eiusdem B. Cypriani Romae celebratum, anno Domini as .

in quo confirmatum est praecedentis Carthaginentis Concilii decretum ;nimirum ut lapsi ad poenitentiam admitterentur, sed non ad Communionem, nisi impleto satisfactionis tempore; & de Sacerdotibus lapsis est peculiariter statutum , ut reci erentur quidem in Ecclesiam poenitentia praevia, sed a Sacerdotali functione deinceps abstinereul, laicali Communione contenti.

4. Carthaginense II. anno Domini et s. sub eodem Cornelio Papa , lB. Priano convocatum, occasione duorum schismaticorum , Felicissimi nimirum & Nodiatiani ; quorum ille omnes omnino lapsos absque poenitentia suscipiendos ei se docebat , dum Thoratianus econtra neminem eΟ-rum qui lapsi erant, in Ecclesiam recipiendum esse pertinaciter assere. bat. Cuius controversiae dirimendae Fatia, hoc convocavit Cyprianus Concilium, in quo M. Asticanae Eccletiae Praesules mediam ineuntes viam, definierunt lapsis reditum ad Ecclesiam postulantibus , pacem & reconciliationem elle dandam , si impositam sivi poenitentiam impleverint; idque ordinarie servandum constituerunt, nisi vel imminens mortis periculum , vel instans Tyrannorum persecutio, poenitentiae iniunctae vel injungendae

relaxationem exigeret.

. Africanum unum, videlicet Concilium a Cypriano in Astica, ad instantiam Episcoporum Hispaniae convocatum anno Domini 238. in causa Basilidis Legionensis, di Martialis Asturicensis Episcoportim , qui lapsi lihellatici erant. Hi enim duo Episcopi cum essent in persecutione lapsi libellatici , hoc est, ex iis qui privatim fidem abnegantes, Publicorum Id

lorum cultum numerata pecunia vitabant, & securitatis libellos emebant;

essentque ea de causa ad denuntiationem fidelium Hispanorum, e suis sedibus detrusi , & corum in locum Sabinus ac Felix substituti; contenderentque postea cessatve persecutione , suas in sedes absque ullo honoris gradusve dispendio restitui; quod cum viderent fideles Hispaniae Episcose, causam deferunt ad Africanae Ecclesiae Praesules , qui hoc in Concilio congregati confirmant, quod ab Episcopis Hispaniae, de Basilidis & Ma tialis depositione , & Sabini ae Felicis substitutione fuerat constitutum ;quod & ipsa confirmat Romana Sedes. . 6. Cirtense Conciliabulum , hoc est , Cirtae in Numidia siub Marcellino

ROm. Pont. celebratum Concilium anno Domini 3o3. auctore & Praeside Secundo Tigi sitano Episcopo, Numidiaeque Primate; eaque praesertim de causa convocatum, ut in locum defuncti Cirtensis Episcopi, alius sumceretur & subrogaretur Episcopus ; in eoque reprobatum, quod traditores Episcopi traditorem elegerunt ; Episcopi enim qui ex Imperatorum edDcto, Cisdices sacros, resve alias sacras comburendas tradiderant, aut thu-I uicaverant, in Episcopum Cirtensem elegerunt Paulum quemdam , qui paulo

196쪽

. Liber quintus. I93

paulo post sacros Ecclesiae Libros, aliaque supellcctilia sacra tradidit, sicut

de Silvanus eius Subdiaconus, & polt ipsum Cirtensis pariter Episcopas. Ex his traditoribus impii prodiere Donatistae , quorum causa , Asticana E clesia filii per multa saecula tot cladibus exagitata. . Sinuessanum a Ciero Romano in causa de lapsu Marcellini convocatum t clim enim de lapsu accusaretur Marcellinus Pontifex maximus , nimirum quod Diocletiani saeviente persecutione omnium maxima, ad gemitum sacrificia ductus, ibique minis perterritus Deos adorasset alienos, intemplo scilicet Itidis & Vestae, gentium Idolis sacrificando & thurifica, do, ad convocatorias Clcri Romani literas convenerunt diversarum Provinciarum Episcopi 3oo. in civitatem regni Neaeolitani, nomine Sinuessam, de hoc praetenso Marcellini Romani Pontilicis lapsu sententiam d acturi r tibi in Crypta Cleopatrenti, post causam mature discussam, di post nonnullos alios Presbyteros damnatos , Marcellinus ipse sacco indutus , conspersus cinere, humi prostratus poenitentiam agens, publice suum latintur lapsum , Poenamque sibi imponi rogat; cumque e tot Concilii Patrutius in eum sententiam ferre auderet nullus , & dicerent omnes , Prima

Sedes d nemine iudicatur, tu te ipsum iudica , seipsum re ipsa judicavit de condemnavit, dum suum consessus lapsum , dixit: Peccavi coram vobis, di non postlim esse in ordine Sacerdotum ; quae cum audiisset Diocleti, rius, iratus multos ex huiusce Concilii Patribus ad Martyrium trahi iussit, quos inter iit & ipse Marcellinus. At Concilium istud, lapsumque Marcellini antiqua licet agnoscat In amtiquis tum Romanae, tum aliarum Ecclesiarum Martyrologiisa & Brevi, riis hucusque retenta traditio, & a Nicolao I. Rom. Pont. ad Michaelem Graecorum Imperatorem scribente , confirmata ; supposititium tamen utrumque, merumque Donatistarum commentum esse , contendunt hodie eruditi non pauci, etiam Catholici viri. I. Quia apua Eusebium de Theodoretum , de hoc Marcellini casu nulla mentio. a. Quod S. August. lib. de unico Baptismo contra Petilianum cap. I 6. dicat , lapsum Marcellini, per rumusculum dumtaxat recentioribus Donatistis cognitum, & Catholicis obiectum probari non potuisse, dum ait r Lapsum Marcellini Donatista quidam catholicis obiecerunt, sed crimen esse commissum hactenus non probarunt. 3. Quod incredibile prorsiis esse videatur , quod saeviente persecutione omnium maxima , potuerint 3oo. congregari Episcopi, eo scilicet tempore , quo publice prodire ac manifestari audebat Christianus fere nemo, absque vitae periculo. q. Denique quod nulla apud Scriptores sive profanos , sive sacros occurrat huius Sinuessanae civitatis menti . . v8. Illiberitanam, sive Eliberitanum , hoc est, Eliberi apud Hispanos in Provincia Boetica prope Granatam habitum , anno Christi Ios. sub Mamcello Romano Pontifice , di imperante Constantio, dum vigeret adhuc Gentilium persecutio ; in quo a I9. Episcopis , quos inter eminebat

Osius Cordubensis Episcopus, ) potissimum actum est de fidelibus in persecutione lapsis, & editi Canones 8 I. quorum quia nonnulli 'ovatiano , alii Vigιlantιo, alii Donomaebis savere videntur ; ideo Concilium reprobatum, vel erroneum esse sensere viri eruditi nonnulli i Novatiano siquidem

favere Videntur Canones I. a. 6. 8. Ir. I7. I 8. cum lapsis in persecutio

ne, aliisve gravioribus peccatoribus poenitentiam quidem concedunt, sed Communionem etiam in fine vitae negant. Vigilantio vero favere videtur - par. Anclati T. II. N Ca

197쪽

194 De sacris Eeclesiae Conciliis.

Canon 34. dum cereos per diem in coemeteriis accendi vetat, ne inquie tentur Sanctorum spiritus. Donomachis denique Canon 36. dum picturas in Ecclassiis este prohibet, dicens a Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, ne quod colitur aut adoratur, in parietibus depingatur. Verum nec Novatiano, nec Vigilantio, nec Iconomachis favere Concilium istud, verius probant alii, & patet; nam Non Roνatiano favet, licet lapsis , gravioribusque peccatoribus aliis

Communionem etiam in fine vitae neget, I. quia ibi nomine Communionis , Eucharistiam intelligit, non sacramentalem Absolutionem. a. quia quamvis Absolutionem sacramentalem statueret negandam , per hoc tamen non faveret Novatiano, nec conveniret cum Novatianis , quia illam non statuit negandam desperatrone venia, sed rigore disciplina. Non Vigilantis pariter favet, licet Canone 3 dicat: cereos per diem placuit in Cremeterio non incendi; inquietandi enim Sanctorum spiritus non

sunt. I. Quia non omnem prorsus & absolute cereorum accensionem

prohibet ille Canon ; sed solium superstitiosam , & ritu gentilicio factam ad inquietandos Sanctorum spiritus; ubi per Sanctorum spiritus , defunctorum intelligit animas, quae quidem non proprie, sed metaphOrice dumtaxat perturbari & inquietari dicuntur , eo quod valcla displiceant eis illi superstitiosi Gentilium ritus , quos a quibusdam in sui honorem , aut utilitatem vanam fieri & exerceri cognoscunt; vel ex eo

liod carminibus magicis, aliisque superstitionibus adhibitis, animas uas ritu gentilitio invocari, solicitari & inquietari doleant i solebant

enim Olim Gentiles accensis facibus & incantationibus , defunctorum animas invocare & solicitare. A Gentilibus in Ecclesiam irrepserat ille ritus , & hunc ritiun, accendendi scilicet cereos in Cremeterio , minre gentilitio, ad inquietandas seu evocandas defunctorum animas, prohibent hoc Canone Illiberitam Concilii Patres ; inquietari enim dicuntur, dum sic superstitioso Gentilium ritu evocantur defunctorum animae ; unde est quod olim Samuelis anima sic superstitionibus invocata Sauli respondisse sertur I. Reg. cap. 28. vers. Is . Quare inquietasti me , ut suscitarer e et . Quia dici potest cum Garsa massia, Canonem illum de spiritibus fidelium adlius in terris viventium intelligendum .elle , quorum fidelium spiritus, seu mentes , hac caeremonia accendendI c reos in Coemeterio per diem , perturbabantur & scandalum patiebam tur, ob immixtum ritus superstitiosi ac gentilis abusum; aut certe ideo scandalo inquietabantur, quod animas Martyrum cereis accensis ιuvari Putantes, in errorem inducerentur ; sed verior ac probabilior est B romi interpretatio dicentis, per Sanctorum spiritus, mortuorum fidelium animas intelligi, quae non proprie quidem, sed metaphorice dumtaxat perturbari & inquietari dicebantur , eo quod displicebant ipsis

ritus illi superstitiosi & gentilitii, quos a quibusdam in sui honorem

induci videbant . . Ised quaeres sorte, cur adhuc hodie per diem, & lucente sole, accenduntur in Ecclesia candelae & magnae Depe cereorum moles p Vigilantιus enim hoc improbat, & ut superstitiosum Gentilium ritum damnat, fultus hoc 3 . Illiberitani Concilii Canone. Resp. cum S. Hieronymo in Ddi. ad N- parium , accendi in Ecclesia candelas & cereos , non ad fugandas tenebras , sed ad signum laetitiae demonstrandum , in honorem Christi oe Mart rum ἰ ac proinde Vigilantius dolens huiusmodi honorem Martyrum reliquii Diuiti so by Om

198쪽

Liber quintus. I9J

inhiberi, perperam & impie damnat hanc piam Ecclesiae praxim, tamquam superstitiosum Gentilium ratum. Denique non Iconomachis favet, etsi Canis 36. dicat e Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, ne quod colitur aut adoratur, in partetιbus pIngatur.

Quia hoc Canone non prohibentur Imagines absolute , sed solum ne in parietibus Ecclesiae depingantur, ει huius Prohibitionis ex Canonis causae luere variae. Prima tuit, ἡe imminente persecutione, Christiam has sie in parietibus pietas Imagines cogerentur relinquere , eas secum auferre non valentes & occultare, sicque ibi pictae remanentes, ludibrio ellent Iudaeis atque Paganis. Secunda luit, ne tutiusmodi picturae, litimiditate , vel parietum decrustatione corruptae desormarentur et licque Imagines per eas repraesentatae, anusia venerabili forma , contenὲptui exponercntur ac ludibrio potius quam venerationi. Tertia huius prohibitionis 5c Canonis esse potuit, exigentia temporis & loci, quia scilicet id tempus ex locus ita exi ebant, quia tunc periculam erat, ne Gentiles existimarent, Christi nos' adorare lapidus de ligna, in quibus depictae videbantur re honorabautur Imagines. Quia vero antiqua illa cellavid necestitas persecutione desinente, i eo illa Illiberitani Concilii prohibitio usu abrogata est, N in N, caeno ΙΙ. cecumenico Concalio Imagines etiam in parietibus depictae probatae suere Act. 7. Ex iis ergo Canonibus, erroneum vel reprobatum esse Concilium istud nullatenus inserendum , sed potius venerandum , licet Provinciale tam tum, & non confirmatum ; cum illius Canones laudentur interdum a su sequentibus Conciliis; laudatur enim ab Osis in bardicensi Concilio h

iusce Illiberitans Concilii 2I. Canon: Si quιν in civitate positus, per tres Dominιcas Ecclesam non accesseru , ta to tempore absι-M, M correptus esse νι deatur.

9. Ancyranum ab Ancyra Galatiae civitate dictum, anno Domini 3i sub Silvestro Romano Pontifice, in causa iii liter lapsorum, finitae petasecutIonis occalione convocatum. Cum enim posὲ MaxImmi Cestium rum persecutoris obitum, omniS ab Ecclesia tyrannidis metus cellasset,

orientales Episcopi hac pacis occasione freti, ad inliantiam lapsorum

in Ecclesiae Communioncm recipi petentium , hoc celebrarunt Ancyra Concilium in Asia , a Uitati Antiocheno Epi opo convocati, convcneruntque numero IL qai polic.i scre onu es Concilio Interfuere Nicaeno, anno 313. Stat runt autem interim divini Spiritus afflatu, hoc in

Concilio Ancyrae pro lapsis hab sto illud idem , quod sub Deciana persecutione Romae Cornιιιus, Carthagine Cyprianus, in Ponto Gregorιus , sub DIocletrani tyrannide in AEgypto Petrus Alexandrιnus, ex quod denique Eliber; Hupaniarurn Epitcopi, idque unanimi consensu, quantumvis loco & tempore dissitI ; ne scilicet quispiain lapsorum ad Ecclesiae communionem admitteretur, nisi pratis pcenitentia peracta delicto coimgrua , ita colus rei finem , H. Canones ediderunt, quibus quam quisque poenitentsam subire debeat, facile dignoscere valeat. Approbatum titille Concilium Iliud a Nwaena cecumenica Synodo constat ex Act. q. Ho

Io. Neocaesariense, hoc est, P e uesareae in Cappadocia eodem anno 3i . & sub eodem Suν tro Romano Pontifice habitum ; in quo cum in Ancyrano Concilio , ea quae ad reformandos orientalis Eccletiae mores spectabant, nondum plane ac persecte filissent constituta , Episcopi II. Na S uuem Dissiligod by Corali

199쪽

Cone ilia

in quibus Praesertim actum es

contra re

baptiZantes Haeretico a

t 96 De sacris Ecclesiae Conciliis.

3e iidem sere omnes, qui Ancyrano interfuere Concilio, pro resormam disdi fidelium moribus, Iq. edidere Canones, qui sicut di Ancyrani suere a Concilio cecumenico primo Nicaeno comprobata. . II. Laodicenum, sive apud Laodiceam Phrygiae Pacatianae civitatem celebratum Concilium aliud, tuter Neocaesariente & Nicaenum L sub eodem Silvestro, anno circirer 32Ο. in quo ad restaurandam collapsam Ecclesiae disciplinam, auctore 2 lunechio Phrygiae Metropolitano, congregati fuere ex diversis Asiae regionibus Episcopi 3 a. qui ad reformandos fidesium mores, 39. edidere Canones; quorum primus est de Bigamis i & ultimus de his, quas psalli vel legi in Ecclesia convenit Scripturis, sive de Canonicis Scripturis.

ARTICULUS III.

De corviliis, in causa rebapti antium Hareticos, habitis. IN firmando rebaptizantium ab Haereticis baptizatos errore, ab Agrippino ante Cyprianum Carthaginensium Anti1tite primum orto , varia fuere diversis temporibus habita Concilia, sed reprobata , de nullius ponderis haec omnia, qualia fuere I. Africanum unum anno Domini ais. sub Zeph ino Romano Pontifice, ab Agrippino convocatis Africae & Numidiae Episcopis habitum ; in

quo definitum est, Baptisma ab Haereticis collatum iterandum esse , qiua extra Ecclesiam collatum, ac proinde nullum et ex quo novo errore , variae deinde ortae in Ecclesia rixae. Istius meminit Concilii S. Cyprianus in Epist. 73. ad Iubaianum scripta, dicenS : Apud nos autem non noνa, nec repentina res est , ut baptigandos censeamus eos , qui ab haretιcis ad Ecclesiam veniunt, quando multa iam anni sint oe longa alas, ex quo sub Agrippino bona memoria viro, convenIentes in unum Eprscopi hoc statuerint. a. Iconiense Concilium sub Stephano Papa, anno 2 8..contra Cat phrygas habitum, hoc est, Iconii in Phrygia, occasione Cataphrygarum Iiaercti comm celebratum; ut de ipsorum, aliorumve haereticorum omnium Baptismatis valore quid statuendum foret, inquireretur; & in quo ab Episcopis ex Cappadocia, Cilicia, Calatia, aliisque proximis regionibus congregatis statutum est, nihil corum quae ab haereticis facta sunt , ab Ecclesia Catholica recipiendum esse; ordinationes, Baptismum, manuum impositiones, omne denique quodcumque sacrum ab haereticis collatum , invalidum csse. At Stephanus Papa Orientales Episcopos haec statuent sexcommunicat, & Apostolicae Sedis communione privat; Concilium νero hoc ut erraticum, utpote quia contra Apostolorum traditionem, e roris dogma confirmans, reprobat: orientales vero mittunt Legatos Romam, qui Stephano Romano pontifici de rebus in Concilio gcstis rationem redderent. Sed Romam cum venissent Legati, a Stephano neque recepta fitere, neque auditi; quam ob causam Fιrm Ilianus Caesareae Cappadociae Episcopus, hanc, quam huius Concilii acta referunt, ad C riuuam scripsit Epistolam , in qua valde conqueritur de non auditis a Stephano Romano Pontifice LegatiS , & huiusce Concalii mentionem facit, tanquam de praecipuis Concilii Patribus unus. 3. Dilade Uc , hoc est , Syneis in Alia , sub eodem Stepbano Papa , &eodem

200쪽

Liber quintus. I97

eodem anno 238. quo Iconiense Concilium , in tausa Baptismi ab liatret, cis collati, habitum; & in quo idem sere quod in Iconiensi statutum est, nimirum Baptismum ab haereticis collatum , prorsus invalidum esse. 4. Carthaginense L sub Stephano I. Rom. Pont. anno 238. in Causa Baptismatis haereticorum habitum ; in quo , ab Episcopis Numidiae de iterando haereticorum Baptismate per literas a Cypriano consulti Patres Carthagine congregati, cum ex Africanis alii juxta Apostolicam traditionem sentirent, non esse rebaptirandos eos , qui rite ab haereticis ellenthapti rati; alii econtra dicerent, unum baptisma dumtaxat unius Ecclesiae esse, ideoque apud haereticos qui extra Ecclesiam sunt, Baptismum verum esse non polle. Qua inquisitione praevia, tandem definierunt, cum ianuiri sit in sancta Ecclesia Baptisma, neminem foris extra Ecclesiam baptiZari posse, ac proinde ab haereticis baptizatos rebaptigandos esse , vel potius baptizandos, quia nondum baptiZatos. . Carthaginense II. eodem anno as8. sub eodem Romano Pontifice Stephano I. re in eadem causa Baptismi ab haereticis collati, a Cypriano ex Africa ac Numidia convocatum, ut ea quae in praecedenti Concilio fuerant constituta, a pleniore firmarentur Episcoporum coetu . Ad illud convenere Episcopi numero II. eo fine, ut quod singuli sentirent de traditionibus Maiorum sancte inviolabiliterque servandis , deponerent: 'uique cum convenissent, illud idem quod supra in praecedentibus Conciliis Au, canis , in hac Baptismi ab haereticis collati, & Basilidis causa habitis

definitum fuerat, duplici decreto confirmarunt ; quorum I. est, ut qui in Ecclesia ordinati, a fide desecerunt, revertentes ad Ecclesiam, non nisi ad laicam communionem reciperentur. 1. Est, ut Baptismus ab ha reticis collatus , nedum pro invalido, sed etiam pro nullo haberetur . Quae cum ad Rom. Pont. Stephanum per Synodicam Epistolam scripta fuere , Summus ipse Pontifex Concilium hoc reprobavit, mandavitque sanctissime, ne a traditione Apostolica, de non iterando haereticorum Baptismate, vel latum unguem recederent; eorum videlicet haereticorum,

qui rite, hoc est, eadem sorma qua utitur Ecclesia, verbis scilicet Euangelicis baptizassent, omnesque sic rite ab haereticis baptizatos , si ad Ecclesiam redire cuperent, non aliter, quam per solam manuum unPositi

nem, admitterent.

6. Carthaginense III. eodem pariter anno 238. in eadem causa, & sub eodem Stephano Papa, a Cypriano hac occasione convocatum. Vide Cyprianus ea , quae in praecedenti Africano Concilio , de haereticorum Baptismate fuerunt statuta, a Stephano Papa per literas redditas luisse reprobata, statim aliud , & Episcoporum numero maius Concilium Carthagine celebrandum esse decrevit; quare convocatis ex Africa . Numidia , & Mauritania Episcopis , iisque numero 87. Carthagine con gregatis , hoc tertium in eadem Baptismi causa Concilium habuit , Culus acta non alia supersunt, quam quae ex Cypriano & Augustin

de Baptismate contra Donatistas relaruntur lib. 3. cap. q. s. & 6. α lib.

par. Annari T. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION