Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

m Inistra.

Iuni, non

Pura sedclitismati-

ea manus

impositio.

18 De sacris Ecclesiae Conciliis.

mentum, nussum adhibuisse chrisma, sed solam manus impositionem, idque ex speciali Dei dispensatione i & ratio eorum est, quia cum tunc Spiritus Sanctus visibiliter descenderet super confirmatos, nulla erat necessaria imctio chrismatica, quae esset signum unctionis internae per Spiritus Sancti descensum estectae. Secunda , quae est Hugonis a S. Vict. lib. a. de Sacram. p. T. ν. a. Uvaldens. Corn. a Lap. & aliorum, tenet multo probabilius Apostolos hoc Sacramentum Confirmationis numquam sine chrismate ministrasse ;idque sic ostendunt: I. Quia numquam alia leguntur Apostoli administrasse Sacramenta sine orclinaria & essentiali illorum materia; ergo nec dicendi sunt Confirmationis Sacramentum Samaritis ministrasse uiae chrismate, e)us essentiali materia a Chrilto instituta, di praesertim in Iudaea, ubi est olei di balsami copia ad conficiendum chrisma, & nulla urgeret caiisa, nulla necessitas. a. inita dicuntur Apostoli hoc Sacramentum Samaritis ministrasse permanus impositionem ; sed nomine impositionis manus recte comprehenditur unctio chrismatica, etiam si non exprimatur, ut notat Hugo Uict. quia qua inungit, manus imponit: & cium familiare sit Scripturae sacrae res plures coniungi solitas per compendium enuntiare , una tantum Expresia, ut Ibid. dum Lucas ait Apostolos baptisalse in nomine Iesu Christi, non exprimendo alias personas, sed relinquens nobis illas simul intelligendas, dicem Act. cap. 8. vers. I 2. In nomine Iesu Christi bapt abantur vixi ac mulieres. Et cap. I9. vers. s. His auditis, bapι ati sunt in nomine Domini Iesu. Quasi dicat, baptizabantur, non baptismo Ioannis . non Pharisaeorum, sed Christi , in quo inter alias SS. Trinitatis personas invocatur nomen Filii Dei, scilicet Christit sic dum Lucas ibi dicit Apostolos c firmasse per manus impossitionem , non expressit unctionem chrismaticam , sed nobis reliquit illam simul cum manus impositione intelligendam ; & re ipsa illam intellexit S. Cyprianus epist. 73. ad I

halanum, ubi sub nomine impositionis manus comprehendit & unctionem chrismaticam , cum per illam intellisat Confirmationis Sacrameta. tum, quod non fit sine unctione chrismatica, dum ait i Id a Petro σIomne factum es, ut oratione pro eis halita, ct manu imposita Invocar tur oe infunderetur super eos Spiritus Sanctus : quod nunc quoque apud nos seritur , ut qui in Ecclesia bapti'antur , praepositis Ecclesia osserantur , erper nostram orationem ac manus ιmpositionem Spiritum Sanctum consequam

stir, ct signaculo Domini eonsummentuν. Ubi S.Cypr. loquitur de Coin mationis Sacramento a Petro di Ioanne in Samaria collato , & de eo quod ab Episcopis confertur hodie, & utrumque per manus impositionem intelligit; ergo, &C. Dices. In decreto Eugenii IV. pro instructione Armen. dicitur dari nunc in Ecclesia Confirmationem loco impositionis manus Apostolorum ἐα Innocent. III. cap. Cum ven et T. de S. unctione , est , per frontiSchruinationem designari manus 1mpositionem Apostolorum ; ergo idem non faciebant tunc Apostoli manus imponendo, quod nunc confirmando faciunt Episcopi. Resp. perm. ant. nes, conseq. hinc enim non sequitur , quod id quod faciebant Apostoli tunc , distinguatur ab eo quod faciunt nunc Episcopi. tanquam ritus a rita; sed solum modus loquendi a modo loquendi: volunt enim tantum dicere & Innocentius vi Eugenius , quod

idipsum

22쪽

idispum quod faciebant Apostoli, dum dicebantur manus imponere , faciunt nunc Episcopi, dum dicuntur confirmare ι quasi dicant, quod id

quod tunc vocabatur manus impositio, vocatur nunc confirmatio, quamvis sit idem Sacramentum.

De quarto Apostolorum Concilio, anno 37. Pro edendo fidei per orbem praedis da Symbola, ct designandis

unicuique praedicantrum regronibus.

Q Uamvis de Concilio isto nihiI manifeste nobis ex Scriptura constet . h. Α'.ex perenni tamen & constanti PP. traditione liquet, Apostolos post ab Enristi in coelos ascensum, antequam Ierosolymis discederem, &in disper- Symbolo. sionem Gentium abirent, edidisse Symbolum fidei, qtiam per orbem Gemtibus praedicarent; ut sic unius labii omnes & ubique forent, eoque fidei Symbolo quasi nota & signo dignoscerentur, qui vere Christum luxta regii. las praedicarent Ap'stolicas. Neque enim est credibile Apostolos taeco more& casu Ierosolymis discessisse, & ad Gentes abiisse , quin prius simul comvenerint de provinciis sive regionibus ad quas quiqne tenderent, ficut & de fidei articulis quos ubiqne Gentium annuntiarent. Uerum cum Symbolum edere istud, & de fide simul conferre non potuerint Apostoli, nisi vierin fimul alicubi collecti & conciliariter congregati, non immerito Concluditur a nobis eos Concilium celebrasse istud, antequam se se per orbem disperrigerent : sed quo in loco non constat, quia secreto & sub silentio ob metum Iudaeorum, & saeviente persecutione celebratum e unde & editum in ea Symbolum, quod Symbolum Apostolorum vulgo dicimus, parvumque Cre do vocitamus, & sub silentio & secreto in Ecclesia recitamus. q. Circa quod cum ex Symbolo Apostolorum vulgo dicto hoc quartum inferamus Apostolicum Concilium , tueritur I. Unde constat Symbolum Apostolorum vulgo dictum , es se vere ab Apostolis editum ; hoc enim est probandum , & hoc negativCalvinus, Novatoresque caeteri. Resp. Id constare r. ex illa celebri S. Augustini regula lib. s. de hapti. indasmo contra Donatistas dicente i Quod inmersa tenet Ecclesia , neo Couciliis Symb tu institutum, sed semper retentum est , non nis auctoritate postolua traditum ii 2. ' crem1 8 creditur : Atqui Symbolum Apostolorum vulgo dictum, est tale , se proba- ut semper fiterit retentum, nec ab ullo Concilio, ab ullo Pontifice, vel tui. ab ullo auctore alio inveniatur institutum vel editum; ergo Apostolica traditum auctoritate, hoc est ab Apostolis traditum & editum rectissitne

creditur.

2. Ex SS. Ecelesiae Patribus, & praesertim, aliis omissis, ex S. Ambrodisio epist. r. sic ad Siricium expresse dicente r credatuae Symbolo Apostol rum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper eustiata re semo. Et ex S. Leone epist. r 3. ad Pulcheriam sic loquente e Siquidem imus Catholici Symboli brevis perfecta confessio , qua duodecim Apostolorum totidem essygnata sententiis, tam instructa sit in omni munitione caelesti, ut omnes Ha- reticorum opiniones suo ipsius possint gladio detruncari. - ί . B a 3. Ex Disitirco by Corale

23쪽

Σo De sacris Ecclesiae Conciliis .

3. Ex Ephesino cociimenico Concilio , in relatione ad Theodosium de Nestorii depositione sic dicente i Fides initio quidem a sanctis Apostolis tr

dira, possed vero a trecentis decem o octo Patribus m Metropoli NdGena ex posita. Ex quibus, aliis omissis, & ex communi DD. mente ita constat Symbolum Apostolorum vulgo dictum , esse vere ab Apostolis editum , ut licet hoc non sit de fide, temerarium tamen ad minus esset oppositum asserere, inquit YZambertus, quia hoc communi PP. consensui & Tradutioni repugnaret. Sed Dices. Si Symbolum hoc esset ab Apostolis traditum, esset de Scriptura canonica; sed hoc est falsum, nec ullus PP. hoc umquam asseruit . Resp. dist. maj. si esset ab Apostolis scripto traditum, & id de fide constaret, essetque per Ecclesiam definitum ; conc. Sectis, neg. maj. sic conc. min. & neg. conseq. quia licet sit certum, Symbolum hoc vere esse Apostolicum, tamen non est ab his scripto traditum, nec est de fide quoa sit ab illis traditum, nec ullibi per Ecclesiam definitum, ac proinde non potest esse de Scriptura canonica, cum Scriptura canonica sit scripto tradita, & de fide est quod sit ab auctoribus sacris. Instabis. Si Symbolum illud esset ab auctoribus sacris, puta ab Apost 1is , Lucas Apostolorum acta describens, vel aliquis ex Apostolis, vel Euangelistis alius mentionem illius alicubi fecisset; atqui nec Lucas , nec ullus alius ex his illius ullibi mentionem fecit; ergo, &c. Resp. I. ne maj. quia sunt & alia quae Apostoli secere, & quorum non meminit Lucas; nec tamen inde falsa censeri debent; Lucas enim nullam de adventu Petri Romam mentionem facit; ergone inde salsus ille Petri Romam adventus Resp. a. dist. si Symbolum illud esset ab Apostolis scripto traditum; conc. Si ore tantum sit in aurem traditum; neg. maj. & sic com

essa min. neg. conseq. 9uia Symbolum hoc fuit ab Apostolis non scripto aliquo, sed ore & fidelium memoria traditum, ut expresse docet S. FHinron. epist. 6. ad Pammachium , dicens : Symbolum fidei oe spei nostrae quod ab Apostolis traditum , non scribitur in charta aut atramento, scd in rabulis cordis carnalibAs. Urgebis . Si Symbolum hoc esset vere sive ore sive scripto ab Apostolis traditum , esset ubique idem , nedum quoad sensum, sed etiam quoad verba & verborum dispositionem ; atqui non est ubique idem quoad verba ; nam in antiquo vulgari Romano primus articulus sic legitur r credo in Deum, Patrem omn*otentem, creatorem coeli oe terra : In

Orientali vero Symbolo sic legitur r credo in unum Deum, Patrem omni. potentem; & in Aquilo ensi Symbolo sic : Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, invisebilem ct impassibilem ; ergo, &c. Resp. dist. maj. eL set ubique idem etiam quoad verba , si integrum & intemeratum fuisset ubique servatum ; conc. Secus, neg. mal. & sic concessa min. neg. conseq. quia non est ubique servatum integrum & intemeratum quoad verba , sed ei sunt interdum addita aliqua , majoris explicationis gratia r unde

est orta quibusdam occasio dicendi, Symbolum hoc esse quidem vere Apostolicum, seu ab Apostolis editum quoad sensum di doctrinam, sed non quoad dispositionem & verba. A Ris

24쪽

Liber quintus. LIARTICULUS V.

De quinto Apostolorum Concilio, anno sI. Tro definienda Autioebia suborta quaestione de Circumcisione, legalibusque servandis aliis a Gentibus ad Christum conversis. Constat ex Actuum cap. I s. vers. I. a. & seq. quod cum Antiochiae placris esset orta contentio, & celebris illa agitata quaestio, an scilicet sinthhὸ, praeter Euangelicam Christi legem, Gentiles ad Christum jam conversite- quaestione nerentur insuper circumcidi, caeteraque servare legalia & judaizare. Id lamil-

mordiciis astirmabant Iudaei, praesertim Cerinthus & Ebion, qui de Iudaea Σ. Τὰό',

descendentes Antiochiam, Gentiles illos iam ad Christum conversos tuse se janili,' 'babant, subvertentes eorum animas, & docentes inter alia r Fratres, nisi Antiochiae

circumcidamini, non potestis salvari. Contendebant enim illi solis Iudaeis suborta. promisitim ac missiim esse Messiam, ejusque gratiam & salutem, ac proinde Gentiles nec Messiae, nec Christianismi capaces este, nisi prius circumciderentur & fierent Iudaei. Christiani vero , & praesertim Paulus & Barnabas econtra illos ad circiuncisionem , caeterasque legis Mosaicae caeremonias minime teneri, illisque ad salutem Euangelium suffcere dicebant. Ad lutem hanc dirimendam, Ierusalem ad Apostolos di Seniores mittitur statim cum Barnaba Paulus ex una parte; mittuntur ex aliis , hoc est ex altera parte quidam alii: quo cum pervenissent, illico convenerunt Apostoli, σ Seniores videre de verbo hoe ; eu Concilium istud Ierosolymis celebrarunt anno a Christo nato uer . a Christo palso I 6. N a Paulo converso I 4. Quo R, in Concilio ex Apostolicis omnium celeberrimo, di caeterorum subsequen tium archetypo, magna conquisitione facta, unanimi omnium suffragio , . incipiente Petro, & dirigente Spiritu Sancto , resoluta quaestio, & definitum

Gentes ad Christum conversas seu Christianos nec aci circumcisionem teneri, nec ad caeremoniales Mosaicae legis observantias alias , nihilque ultra eis imponendum esse, quam ut abstineant ab immolatis simulacrorum, a sanguine, a suffocato & fornicatione : idque ut eis, praesertim Antiochiae degentibus, eorumque vaduis notum facerent, hanc eis per Iudam& Silam, Synodicam miserunt epistolam. Apostoli , Seniores fratres, his qui sunt Antiochiae , ct Syria, ct Ciliaciae, fratribus ex gentibus , salutem Quoniam audivimus quia quidam

ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbir, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus t placuit nobis collectis in unum , eigere viros , e r mittere

ad vos, cum charissimis nostris Barnaba er Paulo, hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Chrissi. Misimus ergo Iudam o Silam, qui ini vobis verbis reserent eadem. Visum est enim Spiritui Samm, o nobis, nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria : ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, O sanguine , oe suffocato , er fornicatione; a qu1bus custodientes vos, bene agetis. Valete. AQuaeritur I. cur, & quo iure , hoc in Concilio quod futurum erat eili ini. exemplar & norma subsequentium ) interfuere nedum Apostoli, sed etiam iiiete Epi-

Seniores, seu Presbyteri, qui nullum in Conciliis habent jus suffragii . scopi, i)x Resp. interfuisse quidem hoc in Concilio , sed diverso modo nedum Apo- stolos seu Episcopos, sed etiam Seniores silve Presbyteros, imo ex Laicos, diψcis' u o. par. Amini T. II. B 3 ut do.

25쪽

11 De sacris Ecclesiae Conciliis.

ut constat ex illo ejusdem cae. I s. vers. 22. ubi dicitur r Tune tueuit apostolis oe senioribus eum omni Ecclesia, eligere viros ex eis; placuιt o- solis, en Episcopos ; o Senioribus, en Presbyteros ; cum omni Ecclesia , en Laicos : hi enim omnes interfuere, modo tamen valde diverso ; Αpostoli siquidem seu Episcopi interfuere , ut judicarent & definirent; Seni res seu Presbyteri, ut consultarent & inquirerent; Laici vero ut tacerent& acquiescerent. Episcopi interfuere ut iudices t unde est quod Iacobus

dixerit vers. I9. Tropter quod ego iudico. Presbyteri interfuere ut consultores & inquisitores , unde vers. 7. dictum e Cum autem magna conquisitio fieret. Laici ut auditores, ut tacerent & definitis aequiescerent; unde &ibidem vers. ra. dictum : Tacuit autem omnis multitudo. Et hoc idem deinceps in caeteris Conciliis fieri consuetum : Episcopi enim , caeterique si qui sint habentes ex consuetudine vel privilegio suffragium decisivum , im tersunt ut iudiccnt & definiant; alii vero doctores Theologi sive saeculares sive regulares, ut consultent & inquirant; Laici vero caeteri, ut taceant& decisionibus acquiescant. Quaeritur a. quinam ex Apostolis huic interfuerint Concilio; non enim tunc omnes erant Ierosolymis, sed jam per orbem dispersi. Resp. I. esse qui velint, tres primarios, videlicet Petrum, Iacobum & Ioannem imterruisse, caeteris per orbem dispersis e Petrum, quia expulsus Roma cum

caeteris Iudaeis redierat Ierosolumam : Eb quod praeceptiset Claudius dis

dere omnes Iudaeos a uma, ut nabetur Ach. cap. I 8. vers. 3. Iacobum v

ro, quia Ierosolymorum Episcopum; & Joannem, quia ab Epheso fac

te vocari potuerat. Resp. 2. esse alios qui tenent cum Clem. lib. 6. Const. Omnes Ia. per orbem dispersos, Ierusalem instinctu Dei ad hoc Conculium venisse Apostolos : & hoc falsuin esse patet ex eo quod Iacobus major, unus e I a. iam obierat, occisus ab Herode anno M. Unde resp. 3.

probabilius este omnes alios praeter Iacobum, ad hoc Concilium Dei r velatione venisse Apollotos ; idque ita non solum quia id innuit praefatus Clem. Rom. Const. liber, sed quia id de se expresse docet Paulus ad G,

Iat. cap. a. vers. I. & 2. dum ait: Deinde post annos quatuordecim , iterum ascendi Ierosolymam eum Barnaba, assumpto oe Tito. Ascendi autem secum dum revelatronem : o contuli eum illis Euangelium, quod praedico . Si ergo Dei revelatione monitus post I . annos a sua conversione, hoc est amno Christi si . ad hoc Concilium Ierosolymam venit Paulus cum Barnaba , cur non simili revelatione moniti ad illud venisse putandi sunt Apostoli caeteri ad hoc Concilium, quod erat stiturum exemplar &norma subsequentium , & in quo erat contra Iudaismum Christianismi definienda causa pQuaeritur 3. cur ea quae hoc in Concilio fuere decisa & praecepta, non observantur hodie; fuit enim decisum & praeceptum ut Christiani abstin rent a sanguine & susicato, & tamen nullus est qui hoc observet hodie,

imo & a multis centenis annis , cum S. Aug. expresse dicat lib. 32. comtra Faustum, iam hoc suo tempore non observari : Quis iam hoc Christi nus observat, ut vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis et usus est, aut leporem non edat, si manu is cervice percusius nullo cruento vulnere occisus es e Resp. mirum non cise , si iam a multis anniS per non usum sive per non observantiam abolita sit lex de abstinentia a Languine& suffocato; clim jam a multis cius cessaverit causa, & ccli ante causa ces set effectus. Ideo enim lata fuerat haec lex, ut facilius conciliarentur Gen'

26쪽

Lger quintus. 2.3

tiles cum Iudaeis, & simul habitantes in unum populum coalescerent , sublatis hisce causis quibus praesertim ab invicem dissociari & alienari possent, qualis erat eius sanguinis & suffocati , a quo propter antiquam consuetud1nem vehementer abhorrebant Iudaei ; & esuS eorum quae fuerant simulacris immolata, erat eisdem scandalum, quia putabant hoc esse argumentum sive signum idololatriae : & cum iam Judaeorum&Gemtilium discordia desierit , & utrique in unam Ecclesiam Chritti plene coaluerint , non mirum si communi occidentalis Ecclesiae consensu sit antiquata lex illa de abstinencia a sanguine, a suffocato & ab Immol tis simulacrorum.

ARTICULUS VI.

De sexto Apostolorum Concilio , anno 38. Pro bonandis Ecclesia Ephesinae Senioribus, ad Ecclesiam summa

eum vigilantIa regendam.

Concilium istud particulare , etsi non fuerit proprie Apostolorum con- α ventus, Apostolicum tamen dico, quia a Paulo Apostolo pro Becle- Pro hodisiae bono & Christi gloria, Mileti coactum & habitum anno Christi 18. Ρ t ' : 'Constat enim ex Aet. cap. 2o- vers. IT. & seq. quod cum PauluS Epheso iEsr , discedens, & Ieroislymam ad vincula tendens , per varita Asiae dc Grae- motibus adciae urbes pergeret in Macedoniam, inde Troadem , & Troade Miletum: sumniam A Mileto autem mittens Ephesum , Nocavis maiores natu Ecclesiae ; qui cum P vvenissent ad eum O simul e sient, sciens quod eos non amplius visurus es- set, dixit eis inter alia multa, ultimum vale, & impense mandavit eis , ut Ecclesiam summa cum vigilantia regerent, & credito sibi Christi gregi indefesse vigilarent , dicens r Attendite vobis, ct univeUo gregi , in quo vos Spiritus Sanctus posiit vi copos regere Ecclesiam Dei, qu. acquisivit sanguine suo . Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos , non parcentes gregi; ex vobis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos pose se : propter quod vigilate, oec. Ci ca quod a Paulo indictum particulare Seniorum Ecclesiae Ephesinae Comcilium , Quaeritur, quinam sint hi natu majores Ecclesiae Ephesinae , scilicet

quos ibi Paulus vocat Episcopos; non enim plures erant, nec esse potin rant unius Ephesinae civitatis Episcopi, sed unus tantum, videliset Timotheus, quem non convocat Paulus, quia ille iam cum Paulo, ut constat ex vers. I 4. Resp. illos natu maJores Ecclesiae , este Ecclesiae Seniores

seu Presbyteros, quos Paulus ideo ibi vocat Eeiscopos, quia tunc Presbyteri invigilabant Ecclesiae, eamque regebant simul cum Episcopo ; unda inspectores α speculatores, sive Episcopi dicebantur ut ille, licet illo semper dignitate & potestate minores re inseriores; idque confirmatur ex eo quod idem Paulus ad Philipp. scribens cap. I. vers. I. dum salutat Clerum PhiIippensem, & nominatim Presbyteros & Diaconos , Presbyteros pariter vocat Episcopos , dicens : Omnibus sanctis tu Christo Iesu .

qui sunt Philippis, eum Episcopis Diaconibus. Ubi per ly cum visi pis intelligit Presbyteros; non enim patest intelligere Episcopos proprie B dici OS, Digitigod by Goral

27쪽

M De sacris Ecclesia Conciliis.

dictos, quia non plures erant , nec simul esse poterant Episcopi in eadem civitate Philippensi , sed unus tantum, quein ibi non intelligit nec salutat Paulus , quia is erat Epaphroditus huiusce ad Philippenses lator

epistolae, inquit apud Corn. a Lap. Theodoretus. Resp. a. esse DD. quitenent Paulum plures re ipsa vocalle Episcopos alioS, Praeter Seniores seu Presbyteros Epheli, nimiriim aliarum Ephesinae provinciae civitatum Episcopos ; idque videtur innuere Paulus ipse , dum Aes. cap. 2o. vcrs. 3 o. sic ait: Nunc ecce scio, tuta amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi, praedicans regnum Dei. Idque expressius asserit S. Ire meus lib. 3. cap. I . dicens : Paulus in Mileto convocatis Oiscopis Tresbyteris, qui erant ab Epheso, σ d reliquis proximis civitatιbus , multa tectificans eis adiecit, oec. Inflabis. Si invigilabant olim Presbyteri Ecclesiae curae cum Episcopo ,& dicebantur Episcopi sicut ille ; ergo aequales Episcopis erant , suntque adhuc hodie Presbyteri, ut contendebant Aerius & Vricletas. Rcsp. neg. conseq. quia licet & nomen de ossicium Episcopi essct tunc communc Sacerdotibus, tam maioribus quam minoribus, hoc est tam Episcopi S proprie dictis, quam Presbyteris, numquam tamen utrisque fuit aequulis concessa potet has : numquam enim Sacerdotibus minoribus seu Presbyteras fuit collata potestas consecrandi Ecclesiae ministros , & Presbyteros alios ordinandi, sicut nec Confirmationis Sacramentum administrandi , ut ministros eius ordinarios; quam tamen semper habuere maiores Sacerdotes seu Episcopi proprie dicti ; ac proinde pote1tate & dignitate numquam Episcopis aequales fuere Presbyteri. Idque ita certum est, ut op- politum asserens, Tridentinum incurrat anathema, dicens lass. 23. can. T. Si quis dixerit, Episcopos non esse Presbyteris superiores, vel non habere potesatem confirmandι ordinandi; vel eam, quam habent, illis esse cum Presbyteris communem; auatbema sit.

ARTICULUS VII.

De septimo Apostolorum Concilio, anno 38. Pro tollenda Gentilismi suspicione, de Paulo 2 Iitiuis concepta. r. Aulus licet natione Iudaeus, & pro Iudaismo in Christianos olim totus

Pro ' spirans minarum & caedis, cum poli conversionem tam vas electionis, s cairilii praedicator Euangelii, de omnibus omnia factus est et, ut omnes sive spieione, de Iudaeos sive GentileS ad Christum converteret, Iudaeorum iras cic odium Paulo a I in se convertit; a quibus ut sc immunem faciat, Iudaeorumque suspicio-dK F con nem omnem a se procul repellat, Iacobum Ierosolymorum Episcopuluadit, a quo inquirat, quid sibi opus facto indicet. Cuius rci diiudicandae gratia, apud Iacobum collecti sunt Seniores omnes; sicque si non Concilium proprie dictum, saltem conventum habuerunt aliquem eodem anno 38. in quo actum est de modo live via, qua Paulus Iudaeorum iras & odium cilligeret, illoruinque ue se conceptam Gentilismi luispicionem removeret; S unanimiter iudicatum ac decisum, ut hunc in finem Paulus se Iudaeorum more piuificaret sive sanctificaret , seu NaZareatus votum exsolve-rct : idque totum constat ex Act. cap. ai. vers. 18. de seq. ubi sic legitur:

28쪽

Liber quintus. Ly

Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt Seniores. Quos cum salutasbet , narrabat per singula , quae Deus feci ut in Gentibus per ministerium ipsius. At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Uides, frater, quoι multa sunt in Iudatis, qui crediderunt , oe omnes sunt aemulatores legis. Audierunt autem de te quιa discessionem doceas a Mose eorum , qui per Gentes sunt , Iudaeorum : dicens non debere eos circumcidere filios suos , neque secundum consuetudinem ingredi . Quid ergo est j utique oportet convenire multitudinem l audient enim te supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus : Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum illis : oe impende in illis ut radant capita : oe scient omnes quia qua de te audierunt, fal a sunt, sed ambulas ct ipse custodiens legem, oee. Circa hoc aeritur I. quaenam fuerit illa Pauli purificatio sive sanctificatio, de qua ibi dictum est illi vers. 2q Sanctifica te eum illis. Resp. varios varia

circa purificationem illam opinari; nam I. censet Uatilus apud Corn. a Lap. & alii cum illo, purificationem illam filisse votum NaZareatus, quod tunc vel inchoaverit vel expleverit Paulus, ut Iudaeos sibi reconciliaret , illisque se discessionem a Moyse non praedicare suaderet. Narareatus enim vocabatur purificatio & sanctificatio , I. quia Nagaraei a vino re sicera se abstinebant, erantque Deo consecrati. a. Quia NaZareatum suscipiebant. ni luxum pr. eteritum castigarent, & ab eo se purificarent. 3. Quia in fine NMareatus purificabant se , offerontes victimam pro peccato , ut scilicet expiarent desectus tempore NaZareatus in voti observatione contractos tunde haec Pauli purificatio filii, Pauli praesertim comae expleto iam voto cremandae, inquit Arias: quasi dicat, quod Paulus purificavit se, suam comam deponendo , & post oblatas hostias cremando in amo templi, juxta legem

Nutu .c.6. V. I 8. 2. Caletanus tenet Paulum non fuisse Nazaraeum, nec Nah,

reatuS sol ville votum, quia recens venerat ν & ibi nulla fit voti mentio; sed Paulum se iunxille quatuor illis NaZareatus votum habentibus, pro eisque expensas iecisse, & quasi patrinum eos in templo praesentalse ; sicque pi, blice Iudaeis declarasse, se Naaamorum & Iudaismi re Iudaeorum patrinum ac patronum, & non a lege Apostatam esse: idque infert Caietanus ex illo vers. 24. Et ιmpende im illis ut radant capita. Lirantis tamen & alii tenent Paulum filisse Nagaraeum, suumque votum hic explesse; illudque indicari ex illo vers. a . Sanctifica te. 3. Sanchea verisimilius tenet hanc Pauli purificationem Histe proprie dictam, quia in Graeco sic eam semper vocat Lucas, live Paulum habentem votum NaZareatus contactu mortui suis se pollutum, & ab hac immunditia.legali se purificasse , radendo illico caput , & purificatum octava die adullis templum, ut ibi annuntiaret, & exploret victimis oblatis purificationem suam, ut habetur Num. cap. 6. vers. 9. sioque oliendisse Iudaeis se legem non damnare, sed servare. Qtiatres a. Iu quo conlistebat Nazareatus , seu illud NaZareatus votum. Resp. N areatus votum situm fuisse praesertiin in abstinendo a vino& In alenda coma , eaque postea in fine voti, seu peracto voti tempore radenda, Deoque consecranda, di in holocaustiim Ila templo cremanda , ut constat ex Num. toto capite 6. Quod si coma illa contaminaretur per funus aliquod, aut per morticinii contactum, tenebatur Nazaraeus, se a Nahareatus votum habens tondere comam quali pollutam, & de novo NaZareatus sui tempus inchoare ; quod quia Repe contingebat, ideo votum illud per plures annos saepe durabat.

29쪽

sed QI posititium Apostolo. rum Comellium . A qu editi Cano

nes octo.

a s De sacris Ecclesiae Conciliis.

Nararaei enim erant apud Iudaeos viri religiosi, qui ut liberius vacarent Iegi di rerum divinarum meditationi, aliorum commercio se abdicabant; N iii NaZarati erant quasi contemplantes vel qui clim profusi iis vino &reliquis deliciis usi fuissent, postea abstinentiae & severioris vitae generi se mancipabanti ut corpus affigerent, & hi N araei pcmitentes erant; ἐκ utrique hoc vitae genus eligebant, vel pro semper, vel ad tempus; unde

quidam erant votum perpetuum habentUS, ut Samuel I. Reg. cap. 28. &Samson Iud. cap. I a. vers. 7. quidam vero ad tempus tantum , ut Paulus Act. cap. 2I. Ve s. 23. & utriquo tenebantur sinere promissam excrescere comam , in qua intonsa , praecipua sita erat NaZaraeorum caeremonia, ut colligi potest ex toto libri Numerorum cap. 6. ubi describuntur NaZaraeorum ritus & consecratio.

ARTICULUS VIII.

De octavo, sive Antiocheno Apostolorum Concilio, anno s7. Pro sedandis, ut dicitur, controversis Antioebia subortis. FEruntur & aliud Antiochiae celebrasse Concilium Apostoli anno Christi 37. ad sedandas controversias eo in loco subortas , ibique s. edi-dilla Canones, in Origenis bibliotheca postea repertos a Pamphilo Martyre , ut post Baronium & Binium refert Franc. Turrianus S. I. in I. suo adversus Magdeburgenses libro, pro defensione Canonum Apostolorum , Decretaliumque Pontificum edito , & quos Canones sic in compendium digestos enumerat

Statuit, ut credentes in Dominum Iesum, qui tunc dicebantur discipuli, dicerentur deinceps Christiani, ut habetur cap. II. CANO N ΙΙ.m ille qui semel esset baptizatus, Iudaico more circumcideretur. CANON III. Ut omni nationi ad Ecclesiam pateret aditus, nec ullus excluderetur a Religione Christiana. CANON IV. Erat de vitanda avaritia & quaestibus iniquis a viris Ecclesiasticis. CANON V. De vitio gulae coercendo , de abstinendo a juramento , & de ludorum theatralium curiositate vitanda.

CANON VI. Erat de scurrilitate vitanda, Gentiumque moribus sugiendis. C A N O N V I I. Praeceptum Ierosolymitant Concilii de abstinentia a languine & suffocato confirmat.

30쪽

Liber quintus. 27

CANON VIII.

Ne decipiantur salvati ob idola, sed pinsant ex opposito divinam humanamque veri Dei ac Christi salvatoris effigiem, ipsiusque servorum, ne errent in idolis, neque fiant similes Iudaeis. CANON IX.

Denique erat de non admittendo a Iudaeis perperam usitato ciborum delectu. Sed Concilium istud cum suis Canonibus, ut supposititium & apocryphum reputant eruditi non pauci, r. quia in Actibus Apost. nulla ejus reperitur mentio. a. Quia nulla ejus memoria, nullumque vestigium eius invenitur in vetustis historiae Ecclesiasticae libris. 3. Quia Hinemarus Rem. nono scribens saeculo, & Apostolorum Synodos sive Concilia recensens omnia, istius Antiocheni nullam mentionem habet. Dices. Innocentius I. epist. I 8. de Antiochena loquens Ecclesia, ait rni ct nomen aecepit vilio Chrisiana, oe conventum Apostolorum apud se feri celeberrιmum meruit; ergo Antiochiae ab Apostolis habitum est Concilium aliquod , videlicet istud. Resp. perm. ant. neg. conse'. quia haec Innocentii verba non significant Antiochiae habitum ab Apostolis Concilium aliquod , sed solum Concilium Apostolorum Ierosolymis habitum, pro decidenda de legalibus quaestione, celeberrimum fuisse apud Antiochenos, I. quia in eo actum est de controversia Antiochiae suborta. a. Quia Antiochenae Ecclesiae rogatu convocatum. 3. Ex illo missa est Synodica epistinia ad Antiochiae fratres ex gentibus conversos. 4. Quia dici potest aliqua, Iem Apostolorum Conventum Antiochiae factum , eumque celeberrimum dici, quatenus Iudas & Silas e Ierosolymitano Concilio missi Antiochiam cum Paulo & Barnaba venere, non ut ibi Concilium haberent, sed ut datam a Concilio deserrent epistolam, & de caeteris in Concilio gestis ipsos Antiochiae statres instruerent, iuxta illud Act. cap. I s. vers. a T. Mi mus ergo Iudam o Silam, qui ct ipsi vobis verbis referent eadem. Instabis. Octavus huius Concilii Antiocheni Canon de sacris Imaginibus, citatur in II. Nicaenore menico Concilio; ergo genuisus ille Canon, ac proinde genuinum & Concilium illud Antiochenum. Resp. dist. ant. citatur in Concilio II. Nicaeno ab aliquo particulari , & sine sundamento; conta& probatur a Concilio Nicaeno II. & cum fundamento; neg. ant. di conseq. quia non sequitur illum Canonem genuinum este, licet citetur ab aliquo particulari Ae sine sundamento, quatis suit Gregorius Pessinuntis Episcopus Illum citans Canonem, &male citans ac sine fundamento; cum, ut visum est, nullum reperiatur apud veteres huius Concilii vestigium.

SECTIO TERTIA.

De arcumenicis Ecclesiae Conciliis.

CVm generalia reperiantur plura habita in Ecclesia Concilia, nec

tamen Cecumenica omnia; quandoquidem , ut visum est supra , licet omne Concilium cecumenicum generale sit & universale, non vicissim Omne generale proprie vocatur cecumcnicum , nisi fuerit apprObatum & pro cecumenico in Ecclesiam receptum. Ideo ut probata a non probatis, S spuria secernantur a legitimis di cecimenicis, sit AR

SEARCH

MENU NAVIGATION