Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Cujus Actiones

48 De sacris Ecclesiae Conciliis.

runt, ut eo loci Concilium transferret, quo & ipse commode se transsem re posset; & ea de causa Chalcedonem urbem Bithyniae celebrem fuit translata Synodus, ibique haberi coepta octavo Octobris die anno que I. in semctae Euphemiae V. & M. Baliliea, & pciesidentibus Sedis Apostolicae Legulis , videlicet Paschasino Lilybarrano & Lucentio Asculano Episcopis , Bonifacio & Basilio Presbyteris, & istis adiuncto Iuliano Coensi Episcopo, ut constat ex S. Leonis ad Marcianum epistola 43. sic expresse dicente : Nec Ine quoque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse Concilio. cum in his fratribus quos direxi, id est Paschasino & Lucentio Episcopis, Bonifacio & Basilio Presbyteris , sed & in fratre meo Iuliano quem e rum volui esse participem , etiam mea sit aestimanda praesentia. Interfuit α ipse cum sua uxore Pulcheria Marcianus Imper. non ut praeesset, nec ut ludex, ut in fidei decretis canonibusque sanciendis suffragium ferret, sediat aesensor & tutor, ut turbas tumultusque compesceret, & Concilii decreta defenderet atque firmaret, ut palam ipse declarat actione sexta Comcilii PP. alloquens & dicens : Nos enim ad fidem roborandam, non ad potentiam ostendendam, exemplo Religiosissimi Principis Constantini, Symodo interesse voluimus. Interfuere cum ipso, juxta Nicephorum, sexce ii & triginta sex Episcopi; curavit siquidem Marcianus, ut foret istius Concilii Patrum numerus duplo major Nicaeni Concilii Patrum numero; ab his tandem post damnatum cum Eutyche Dioscoriim I 6. actionibus , conclusum est feliciter Concilium Kalendis Novemb. Cujus In Actione prim/. Cum jam suae dignitati congruit quique Ρraelati selegissent locum ,

sederentque a sinistra utpote nobiliori S. Sedis Legati , post illos Anitolius Constantinopolitanus Patriarcha, post ipsum Maximus Antiochenus, S alii post istum deinceps Episcopi i a dcxtera vero sederet Dioscorus Alcxandrinus, post illum Iuvenalis Ierosolymitanus , & alii consequenter Episcopi ; statim a S. Sedis Legatis denuntiatus est Dioscorus , quod generale Concilium inconsulta Romana Sede convocare, eique praesidere contra ius omne fuerat ausus: Quod nusquam factum, nusquam licuit , conclamarunt Concilii Patres; unde Concilii decreto, e Patrum consessu amotus Dioscorus , nec inter Patres ut Iudex, sed ut reus iudicandus in medio sedere permissus. Iussa sunt deinde legi Ephesini Conciliabuli acta, examinata a Dioscoro Ephesi lata in Flavianum sententia ; ab omni haeresis labe vindicatus Flavianus ; ut iniqua ejus cognita depositio , ejusque accusatores omnes , praesertim Dioscorum Alexandrinum , Iuvenalem Icrosolymitanum , Thalassium Caesareae Cappadociae Episcopum, Eusebium Ancyra , Eustathium Beryti, & Basilium Seleuciae Isauriae Episcopos , qui hoc in conciliabulo tenuere primatum , eadem po na plectendos, & a dignitate Episcopali deponendos esse iudicatum est; de tandem pro gratiarum actione , di in Dei laudem , ab omnibus f crum illud Trisagium acclamatum, Sanctus Deus, Sanctus fortιs, Sanctus

immortalis.

In secunda Coeptum cst de fide tractari; lectum est Symbolum Nicaenum, simul&Constantinopolitanum; lectae duae S.Cyrilli epistolae, quarum una ad Nς-

52쪽

storium, ad Ioannem Antiochenum altera ; lecta insupcr celebris illa Saeo. ms de Verbi Incarnatione ad Flavianum epistola; declaratum est duas in Christo naturas esse, & ab omnibus acclamatum : Haec est Patrum fides , hae .sostolorum Ades, omnes ita credimur, Orthodoxi ita credimus, anath ma quι non ita credis, Petrus per Leonem ita locutus est. In tertia. Τer citatur ad Concilium Dioscorus, & renuens venire deponitur; tum quod Eutychen a proprio excommunicatum Episcopo in communionem recepisset, tum quia S. Leonis epistolam in Synodo Ephesina II. legi prohibuisset, tum quod Leonem iptiam excommunicare fuerat ausus, di quod demum ter ad Concilium vocatus venire renuisset.

In quarta. Varii Clerici & Monachi Concilium ingressi, Dioscorum in communi nem restitui, & in Concilio sedere postulant; sed contra illos, & Dioscorum unanimi Patrum voce clamatum : Anathema Dioscoro , Dioscorum christo deposuit, mitte foras superfluos, concilium Episcoporum es. xula In quinta. Lecta est tandcm Sc approbata fidei definitio, qua unam, eumdemque Christum Filium divinum unigenitum, in duabus naturis inconfus , immutabbliter, indiviso, inseparabiliter agnoscendum declaratur. In sexta. Ad Concilii Patres orationem habens Imperator, dixit inter alia, secum uxore pulsima Pulcberia, ad concilium venisse ad Mem roborandam, non ad aliquam potentiam ostendendam sive exercendam, exemplo religiosissimι Prim emis Constantinis ut veritate inventa, non ultra multitudo prors doctrinisa tracta discordet. Post haec, relecta est fidei definitio, & omnium subscripti ne firmata , & insuper tria ista Capitula disciplinam spectantia , Concilio

probanda proposuit Marcianus; quoriim I. Monachis interdicit, ne praeter Episcopi voluntatem, Monasteria aedificent, δέ ne servos in Monasteriis recipiant absque dominorum com sensu aa. Clericis vetat, ne possessiones conducant, aut procurationem lascipiant.

3. Denique eisdem prohibet, ne e propria in alienam transeapi Eo-clesiam.

In septima. Causa Iuvenalis Ierosolymitani, ac Maximi Antiocheni, & judicio

Synodi, & mutuo partium consensu composita. Appar. Annati T. II.

53쪽

In octava. Theodoretus Cyri Episcopus ilissu Synodi in Nestorium dixit anathema, quo peracto libi omnium conciliavit animos , & suae sedi restitutus est, e qua fuerat a Dioscoro in Ephesino Conciliabulo dejectus; aut potitus approbata ejus restitutio antea per S. Leonem decreta. In nona ct decima. Causa Ibae Edesseni Episcopi agitata est. Is a Dioscoro pariter in Ephesino Conciliabulo depositus; sid re ad hoc Chalcedonense Concilium delata & discussa , vitae prob tae, & integrae fidei repertus est ;quare dicto in Nestorium de Eutychen anathemate, suae restitutus est Ecclesiae.

In undecima & duodecima. Bassiani de stephani controversia sopita est a ille enim a sede Ephesina

depositus , iste subrogatus fuerat : iudiςatum fuit, ut neuter sederet , tertius ordinaretur, di utrique ex aerario Ephesinae Ecclesiae subministraretur pensio , 2Duramenti gratia o consolationis ; sive decretum est , ut utrique annua daretur pensio, collatis ex aerario Ephesinae Ecclesiae solidis aureis ducentis, quovis anno persolvendis r di haec est prima pensiorum Ecclesiasticarum origo; nullibi enim legitur hujusmodi pensionum mentio facta ante Concilium Chalcedo Me, a quo coepit statui pensio pro Basesam de Stephano exauctoratis ; imo & pro Sabiniano Perrhensis Ecclesiae Coadiutore.

In decima tertia. Eunomii Nicomedients Episcopi, & Anastasii Nicaeni pariter Episcopi

Isis finita est. Anastasiam Nicaenum accusabat Eummius, quod sibi MetrinpolitMi jus usurparet contra Canones; nihil econtra se adversus Canones tantasis respondebat Anastasius. In decima quarta Agitata est causa de eontentione Perrhensis Episcopatus inter Sabini num dc Anastasium a & judicatum, quod si intra octo menses non convinceretur Anastasius Perrhensis Episcopus, suae restitueretur Ecclesiae, a qua fuerat dejectus; Sabinianus vero eo casu substitutus esset, id est, Coadjutor, Ecclesiaeque Perrhensis sumptibus aleretur, seu pensionem ex reddit,hus Ecclesiae Perrhensis haberet. In decima quinta.

Absentibus Sedis Apostolicae Legatis, plures Canones a Patribus editi sunt. Graeci Codices habent 3 o. Latini vero 28. vel 27. IuDissiligo Cooste

54쪽

Liber quintui.

In decima sexta. Postaeantibus Sedis Apostolicae Legatis, releguntur gesta in praecedenti sessione, praesertim Canon 28. tribuens Constantinopolitanae Sedi Primatum honoris post RQ ' c NON IA praecedentibus Conciliis constitutos confirmat Canones omnes. C A N Ο N I I. Simoniacas ordinationes, sicut & Beneficiorum collationes reprobat. C A N O N I I I. Clericis saecularium negotiorum curas, dempta pupillorum calua, ve, CANON IV. sine Episcopi consensu Monasteria, vel oratoria heri prohibet.

C A N O N V. Episcopis ac Clericis de una in aliam migrare civitatem inhibat. CANON VI. Clericos absolutE, id est, sine titulo, aut beneficio ordinari non pedimitit, cA NON VII. Clericis & Monachis militiam , saecularesque prohibet dignuates. CANON VI ΙΙ. Pauperum, seu Mendicorum dispensatores Episcopo suo lubjacere &

obedire jubet. - - - -π

Praecipit, quod si Clericus adversus Conclericum causam habeat, non ad iaculare Tribunal, sed ad Episcopale deserat; si adversus Episcopum ipsum, ad Provinciae Synodum; si adversus Metropolitanum, ad Prim, tem, vel ad Regiae urbis Constantinopolitanae sedem. CANON X. Clericis prohibet, ne in duabus conscribantur Ecclesiis, seu ne duo simul beneticia teneant.

Egenis peregre proficiscentibus epistolas pacificas, non commendatitias

dari decernit.

CANON XII. In uria & eadem Provincia duos Metropolitanos esse vetat. CANON XIII. Clericis suam extra Ecclesiam ministrare prohibet, sine commendatitiis sui Episcopi Iiteris. CANON XIV.Clerieis, quibus & ubi nubere licitum est, uxorem alterius sectae duce

re vetat. -

Et Caninnes editi

55쪽

3α De sacris Ecclesia Conciliis.

Diaconissam ante annum quadragesimum ordinari vetat, & semel ordi natam, si nubat, excommunicat cum marito.

Sacras Virgines Deo dicatas, similiter di Monachos nubere prohibet. CANON XVII. Ad vitandas de Parochianis Ecclesiis inter Episcopos rixas, jubet Parochianas Ecclesias apud eos mauere , qui eas Per 3 o. annos rexerint. CANON XVIII. Clericos adversus Episcopos, vel alios conspirantes, sive fratrias, hoc est factiones componentes, suo privat gradu.CA NON XIX. Concilia provincialia bis in anno , juxta Regulas Patrum celebrari ju-het, & Epitcopos in unum convenire ut corrigenda corrigant. CANON XX. Clericos in una Ecclesia ordinatos, & migrantes ad aliam, communione privat, simul & qui eos suscipiunt, Episcopos. CANON XXI. Clericos aut Laicos passim accusantes sine probatione , ad Episcoporum,

.vel Conclericorum accusationem recipi vetat.

CANON XXII. Clericos Episcopi defuncti bona diripientes gradu privat. CANON XXIII.

Clericos & Monachos sine licentia Episcopi in regia vagantes civitate, ad propria redire loca compellit. CANON XXIV. Monasteria semel Deo dicata, saecularium coenacula fieri vetat. CANON XXV. Episcoporum ordinationes sex intra me es fieri, & non ultra differri iubet. CANON XXVI. Occasione Ibae Edesseni Episcopi de mala bonorum Ecclesiae admia, stratione suspecti, in qualibet Ecclesia oeconomum inititui iubet. CANON XXVII. Mulierum raptores, simul & cooperantes, si Clerici sint, gradu privat; si

Laici, anathematizat.

CANON XXVIII. Ius Patriarchicum, & Primatus honorem, post Romanam Constantinopolita Sedi confirmat.

56쪽

Liber quintus.

Notandum Hic obiter hune 28. Canonem esse celebrem illum Canonem e Can

num numero etiam a Graecis expunctum , & a S. Leone tunc Romano

Pontifice nusquam probatum , sed reiectum ; non solum , quia Anatolia Constantinopolitani Patriarchae staudibus, regressis Sed is Romanae Legatis, & aliis absentibus Patriarchis, Hrtim & clandestine culum ; sed quia duo continet manifeste falsa. r. est , quod dicat a Nicaeno Concilio fuisse concellum Sedi Romanae Primatum; alterum, quod ideo ei concestuiri asserat, quia Roma Sedes est Imperii. Primum enim ex eo patet salium , quod sextus Nicaeni Concilii Canon in genuinis Codicibus sic incipiat tEcclesia Romana semper habuit Trimatum ; antiqua autem eonsuetudo ferumtur; si semper habuit ante Nicaenum Concilium, ergo non a Nicaeno Comcilio primitus habuit. Alterum non minus falsum esse docent S. Leo In epist. ad Marcianum, & S. Gelasius in epistola ad Episcopos Dardaniae, ubi inter alia sic ait e Mediolanum, Ravenna, Sirmium, Tr .ri, comedia multis temporibus Sedes Imperii fuerunt 1i quibus eum nihil plus iuris, dignitatis, p rogativae Ecclesιa ea de causa concesum fuerit, non immerito mendacii Gguuntur, qui dicunt tradicta de causa Romanam urbem ad fastigium Apo- solici muneris evectam se.

ARTICULUS VI.

De Concilio Constantinopolitano ΙΙ. anno 3 3. Sub Vigilio Romano Pontifice pro celebri de tribus Custulis decidenda lite ,

ct damnania erranea Origenis doctrina.

I Ria Capitula, de quibus est frequens & celebris in historia Ecclesi, Brevia dcst1ca mentio , & praecipua hoc in Concilio cecumenico quaestio , i .hhila erant ista. Primum erat de Theodori Mopsuesteni libris , alterum de Constiuit Theodoreti Cyrensis in Cyrillum anathematisinis, & tertium de mae Edes nop. II. seni ad Marim Persam epistola. Haec tria probabantur a multis r ut im- summ .pia vicissim Nestorioque faventia merito rejiciebantur ab aliis. Theodorus enim Mopsuestenae civitatis Episcopus, ante Ephesinam Synodum , contra Eunomium & Apollinarem assertores unius in Christo naturae ita scripserat, ut unam tamen in Christo personam, & Deum carne indutum , & Mariam Dei matrem filisse negaret; Theodoretus vero Cyrensis Episcopus, duodecim Ephesinae fidei Capitibus a Cyrillo conscriptis

totidem obiecerat anathematismos; Ibas denique Edessenae civitatis Episcopus in sua ad Marim Persam epistola coarguit Rabulam decessorem suum, quod immerito anathemate camnasset Theodorum Mopsuestenum, quem de Ecclesia bene meritum, Doctoremque fuisse strenuum in multis adversus haereticos dimicationibus ajebat. Fuit haec epistola multis offendiculo, trahebatque rudiores ad Mopsuestent partes, cujus dogmata continebat. Ex iis tribus non damnatis in Chalcedonensi Concilio C, pitulis , Nestoriana reviviscere coepit haeresis , & occasio nasci quintum hoc Oecumenicum celebrandi Concilium t ex eo enim quod haec uria Ca- par. μηπι T. II. D 3 pitula Disiligod by Corale

57쪽

s De si acris Ecclesiae Conciliis .

etula non essent a Chalcedonensi Concilio damnata , Nestorii doctrinae

icet multum faventia ; sed econtra auctores illi, saltem duo , videlicet Ibas & Theodoretus essent in communionem recepti , consequenter perperam & injuste ab Ephesino cecumenico Concilio damnatum filiise eum sua doctrina Nestoruim inserebant Nestorii Sectarii sive Nestoriani. Ur rebant interim Eutycbiani, ut damnarentur haec tria Capitula r sperabant ine suturum ut Concilii Chalcedonensis , a quo fuerant ipsi damnati , minueretur auctoritas. Inter utrosque , Nestorianos videlicet & Eutychianos, dubii quid facerent haerebant orthodoxi; an damnarent vel appr harent, quove se verterent nescii, timentes ne si approbent, faveant Nestorianis in Ephesino Concilio damnatis; si econtra reprobent, proscriptis in Chalcedonensi Concilio faveant Eutychi nis . Gravis ea de re agitatur , vigetque centenos sere per annos controversia ; cui tandem ut finem imponcret Imperator Iusti manus , solemne condemnationis edictum in haec tria praefata Capitula tulit: sed illi, quia in hoc Imperii limites transgresso , obstitit summus Pontifex Vigilius. Irascitur vehementer in Vigilium Imperator, variisque epin vexat laboribus de contumeliis; nec desiitit VLgilius, plane sciens in Chalcedonensi Concilio haec tria .nec damnata, nec approbata fit illa Capitula , scd solium auctores eorum , videlicet duos . nam & Theodoreram in communionem filisse receptos, eo ipso quo Nestorio & socias ejus anathema dixere. Vigilii tandem invicta constantia victus Iustinianus, edictum sustulit, sicque edicto sit blato , de communi utriuς que consensu integra decisio causae sulpensa est, di ad universale Concilium remissa. Convocatum itaque est Concilium istud cecumenicum V. &Comstantinopolitanum II. a Vigilio quidem saltem consentiente, auctoritate Pontificia, a Iustiniano vero exequente , opera, studio & favore, anno Christi s 13. eique interfitere i6s. Episcopi, quos inter tres Orientales eminebant Patriarchae , videlicet Eutychius Constantinopolitanus, Apollina. rius Alexandrinus, & Domninus Antiochenus. Concilio praefuit non Mennas, ut salso docet Calvinus, sed Mennae succostar Eutychius, consentiente & per se ipsum adcile nolente Vigilio , licet tunc Constantinopoli degente, & per Patriarchas & Episcopos IT. nomine totius Concilii, & iterum per Patricios tres cum Episcopis ab Imperatore Inlitos, etiam atque etiam intercile rogato, imo & per Eutychium ipsum ad praelidendum invitato , etiam ante Concilium convocatum, ut

indicat ipsa Eutychii ad Vigilium epistola , quatuor mensibus ante Conci lium data; in qua sic ait: Necessarium conferri de tribus Capitulis, unde qM busdam quaestio nata est; ct ideo petimus praesidente nobis Mestra beatitudine, sub tranquillitate ct sacerdotali mansuetudine propositis sanctis Euangeliis , communι tractatu eadem Capitula in medio proponenda quaeri oe conferri, finem quaestioni imponi Deo placitum, convenientem his qua a sanctis quatuor conciliis definita sunt; & confirmat ipsa Vigilii ad Eutychium epist la, in qua sic loquitur Uigilius t Vestrum desiderium cognoscentes annuimus,

ut de tribus Capittilis ex quibus quaestio nata est, facto regularι conventu , fer-πata aquitare , mediis sacrosanctis Euangotiis , coliationem cum unitis sturi-hus babeamus, oe finis detur placitur Deo , o conveniens iis qua a sanctis quatuor sunt definita conciliis. Consentit itaque Vigilius, ut Concilio prae-uderet Eutychius, ipse vero per se ideo intereste noluit, tum ut a malorum suorum qui Synodis gcneralibus non interfuerunt, consuetudine non

reccdcret, tum quia paucos secum ex Italia duxerat occidentales Epiicor

58쪽

. I Liber quintus.

pos r quippe qui non ad Synodum, sed ad Imperatorem profectus fuerat. Imperator vero suaria de tribus Capitulissententiam pluribus Episcoporum sumagiis confirmari peroptans, solos Orientales . de nullos occidentales ad Concilium vocaverat Episcopos et quod cum improbasset, acriterque reprehendisset Vigilius, convenerat enim cum Imperatore tot Concilio m. teresse debere occidentales, quot orientales; inde factum ut totidem po

stea ex occidente , quot ex Oriente vocaverit. Sed interea dum expectantur vocati, Imperatore maturante Synodum ante occidentalium adis ventum , congregantur Orientales ἰ inchoatur Concilium quarto nonas

Maii, & concluditur collationibus sive sessionibus octo , quae colliguntur omnia ex Liberato caritag. ex Niceph. o actis Synodi quinta. In I. Collatione.

Deputantur ad Vigilium I T. Metropolitani Epist. & 3. Patriarchae suppliciter rogaturi, ut ad Concilium venire, eique praeesse dignetur; se ob corporis aegritudinem venire non polle respondit. Vigilius, seque in hoc suorum praedecellorum exempla sequi velle, qui nusquam per seipsos generalibus Conciliis intersuisse leguntur, promittens te suam de tribus Carpitulis sententiam scripto publico dicturum ι & ad Imperatorem missiDrum. Quibus ad Concilium relatis, ad eumdem iterum iidem remittuntur Legati Praesules, cum pluribus Patriciis N Nobilibus ab Imperatoremissis, eumdem iterum rogaturi nomine Concilii.

In a. Collatione. Suae Legationis rationem reddentes Concilio Legati praesules, reserunt se ad Concilium venire non posse dixisse Uigilium, eo quod orientalium

Concilii Patriim numerus elici occidentalium sibi adhaerentium numero

longe maior , seque scorsim, quid de tribus Capitulis sentiret, ad Imperatorem quamprimum fieri posset, mi isurum. In 3. Collatione. Fidem Catholicam ab Apostolis traditam , & a quatuor praecedent, bus Conciliis declaratam profitentur Concilii Patres, & haereticos ab iisdem Conciliis damnatos damnant. Quibus peractis, decernitur de tribus Capitulis tractandum esse in proxime futuro consessit. In 4. Collatione. Cum quarto idus Maias , quartam Collationem habituri convenisiciat Concilii PP. ut tria inciperent discutere Capitula praefata, mandarunt loga codicea, de recitari horrendas Theodori Mopsuesseni blasphemias, impiumque rius fidei Symbolum; quo audito Symbolo sancta Synodus exclamavit, anathema ei qui hoc Symbolum composuit, anathema The doro Mopsilesteno , anathema illis qui non anathematarant eum ; & Ibcet manifesta elsent qliae contra eum SS. PP. leges Imperiales, & historici dixerunt, tamen ne quid examinandum omitteretur, in alium diem

caetera reini serunt audienda. . . - . D 4 DCujus

collationes

numerantur

59쪽

16 De sacris Ecclestiae Conciliis.

In s. Collatione.

In medium producta sunt quae SS. PP. quae praesertim Cyrillus , Proclus& Rabula in Theodorum dixerunt ι quae leges Imperiales in eum sancitae fuere; acta Sinodi Mopsuestenae recitata sunt, quibus constaret illum olim fuisse ex Ecclesiae dypticis abrasum , di dictum haec in Theodorum dicta sussicere, definitumque quod tune apud multos in controversia erat, haereticos etiam post obitum ab Ecclesia poste damnari, idque probatum a Sextiliano Asticanae Ecclesiae Legato ; & postea a Theodoro ad Theod reti scripta illa Quae erant fidei contraria, factus transitus, hoc est ad eius in Cyrillum anatnematismos r quibus recitatis, laudatum est sanctum Chalcedonense Concilium, quod non prius Theodoretum ad Communionem

suscepisset, quam is Nestorio anathema dixisset. In 6. Collatione. Post reeitatam Iba Edesseni Praesulis epistolam, lecta est Procli Constantinopolitani ad Ioannem Antiochenum altera, ex qua constaret apud Proclum accusatum fuisse Ibam, quod Nestorii dogmata diligeret, & impia Theodori scripta comprobaret: lecta insuper acta Ephesini Concilii primi, lacta & S. Leonis ad Flavianum epistola, lecta & ficci professio, Concilii Chalcedonensis actibus inserta, & his omnibus cum praefata Ιbae Edesseni Praesulis epistola rite collatis, univcrso placuit Concilio illam ut in multis

haereticam cpistolam damnare & anathematizare : conclamarunt enim omnes Concilii PP. sola haeretica es, epistolam qua dicitur Iba, omnes com mnamus, sam omnes anathemativmus, oec.

In 7. Collatione. Ad suggestionem Quaestoris Imperatorii lectae sunt illae Uigilii Rom.

poni. liturae, quae ad Rusticum & Sebastianum Ecclesiae Romanae Diaconos, ad Valentinianum Tomitanae Ecclesiae Praesulem in Scythia, & ad Aurelianum Arelatensem Episcopum fuerant scriptae; easque ideo lcgi voluit Imperator , ut ex his Vigilium praevaricationis arguere posset , quasi antea tria Capitula condemnasi et, quae postea defenderet : os cn-rum cit postea ex Antiochenis Nestorianos sibi Theodoretum tanquam vendicasse, ejusque imaginem cum triumpho & Psalmorum cantu in civitatem Cyri duxisse. In g. Collatione. Hac in 8. & ultima Collatione quarto nonas Iunii habita , post breviter recensita omnia hactenus hoc in Concilio gesta, post susceptas iterum quatuor primas sanctas Synodos, Nicaenam , Constantinopolitanam, Ephesinam A Chalcedonensem, post suscepta omnia quae ipsae dcfinierunt, di damnata quae damnarunt , prolata tandem est Synodica & definitivae damnationis sciatentia in haec tria Capitula, videlicet in impium Theodorum Mopsucitcnum & scripta diis , in Theodoreti Cyrensis anathematismo, contra Cyrillum scriptos, S in Ibae Edesseni Praesulis epistolam ad

60쪽

. , , Liber quintus.

Marim Persiam scriptam; & ad sententiae calcem appositi sunt Iq. anathematismi seu Canones I . cum anathemate a Concilii Patribus editi , ita quibus nedum haec tria Capitula, sed ipsi Origeniliae reperiuntur anathemarietati; imo Arius , Eunomius , Macedonius, Apollinaris , Nestorius , Eutyches, Origenes & alii cum suis impiis scriptis in quatuor primis sanctis Conciliis a Catholica & Apostolica Ecclesia damnati

Anathematigat eum, qui non confitetur unam & eamdem esse naturam sive essentiam , virtutem , potentiam Patris , Filii , & Spiritus Sancti . Trinitatem consubstantialem, unam Deitatem in tribus subsistentiis, sive personis adorandam.

AnathematiZat eum , qui non confitetur Dei Verbi duas este nativit,tes . unam ante saecula incoreoraliter ex Patre , alteram eiusdem in tempore incarnati ex sancta gloriosa Dei nitrice. CANON III. AnathematiEat eum, qui dicit alium esse Deum Verbum , qui miracula secit, & alium Christum qui palliis est, &c. CANON IV. Anathematigat eum, qui non confitetur unionem Dei Verbi ad carnem secundum compolitionem, id est, secundum subsistentiam factam. CANON V. Anathematirat eum, qui unam subsistentiam Domini nostri Iesu Christi

ita intelligit, tanquam suscipientem multarum substantiarum lignificationem, & propterea conatur introducere in Christo duas subsistentias , vel personas, & ab eo introductis duabus personis, unam personam dicit per dignitatem & honorem & adorationem, sicut Theodorus & Nestorius ii, sanientes diccbant

AnathematiZat eum, qui abusive & non vere Dei Genitricem dicit san.ctam, gloriosam , semperque Virginem Mariam. CANON VII. Anathematigat eum, qui in duabus naturis dicens, non ut in deitatare humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci comfitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, ex quibus inconfir-sa & ineffabilis unitas facta est, &si.

Anathematizat eum, qui dicens ex divina & humana natura unitionem filisse factam, non sic intelligit, ut SS. PP. docuerunt, quod ex divina natura & humana, unitione iecundum subsistentiam facta , unus Christus factus est. CANO N. IX. Anathemati at eum , qui sic in duabus naturis Christum adorat, ut non una & eadem adoratione , & Deum Verbum incarnatum cum elusu carne Et Caninnes sive anathema

SEARCH

MENU NAVIGATION