Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

38 De sacris Ecclesiae Conciliis.

tem, sed ad secundae, videlicet Alexandrinae sedis Episcopum I ac proina

de non Meletium Antiochenum, sed Timotheum potius Λlexandrinuntipraefinise credendum . Idque manifesia confirmatur ex octava Synodo incumenica , actione 6. sic dicente r Quoniam Timotheus primus factus es praedicta sancta Synodi praesidens, utpote maeandripus Patr archa, σund cum Episcopis qui secum era i , provexit Hectarium Constantinopoleos

Patriarcham.

Conciliantur tamen ab aliis hae diversae auctorum sententiae, dicendo cum Theodoreto lib. s. hist. Eccl. eap. 8. tres intra annum habitas esse Constantinopoli Synodos, & primat praefuisse Meletium Antiochenum , secundae quae cecumenica est, & ea de qua agitur hic , Timotheum Al xandrinum lure suae sedis ; tertiae denique praefuisse Nectarium, jam e Catechumeno ad sedem Constantinopolitanam evectum , & in locum Gregorii Nazianzeni se ipsum in oecumenica Synodo abdicantis, substitutum. In hac ergo cecumenica Synodo nedum damnata Macedonianorum haeresis, sed insuper conditi Canones, & editum Fidei Symbolum: Canones quidem septem ab Isidoro Mercatore collecti, ut volunt aliqui ; veI tres tantum a Dionysio Exiguo recensiti, ut probabilius opinantur alii, praesertim Nat. Αlex. saec. q. dissert. 37. probantque ex eo,

duod hi septem ab Isidoro Mercatore relati, nihil re ipsa contineant iud , praeter id quod continent soli tres a Dionysio Exiguo ex Orientalis Ecclesiae codice desumpti, ut serio examinanti patebit. Sunt autem tres isti:

Canones Ut ea quae apud Nicaeam statuta sunt a trecentis decem & octo Pa- Concilii tribus, immota permaneant, statuit; di insuper anathematizat Arianos, es;hε,' Eunomianos, Macedonianos, Sabellianos, Ptiocinianos , Marcellianos denumero t, Apollinarios. tum tres. CANON ΙΙ.

Circa singularum dioeceseon ordinem, & privilegia quae AEgyptiis, At tiochenis , Constantii politanisque debentur , praecipit, ut sua quaeque Ecclesiae servent privilegia, sibi per Nicaenos Canones tributa ; luasque ita gubernent Ecclesias Episcopi, ut non accedant ad alias ; statuens tamen ut Constantinopolitanus Episcopus habeat honoris primatum post R. manum Episcopum, propterea quod urbs ipsa sit nova Roma.

CANON III.

De Maximi Cynici inordinata constitutione Constantinopoli facta agens,

Maximum illum nec Episcopum esse, nec suisse declarat; omnes per eum. ordinatos Clericos, caeteraque per eum gesta irrita esse denuntiat. Notandum a Quamvis omnia hujusce Concilii in Macedonium , aliosve praelatos haereticos decreta , Romana probaverit & receperit Ecclesia ν Canones tamen minime recepit istos usque ad Innocentium III. de Lateranense Concilium ΙV. praesertim Canonem de primatus honore Constantinopolitanae sedis, qui tertius est, ut constat r. ex Greg. Magno lib. 6. epist. 3I. eX- presse dicente i mana Ecclesia eosdem Canones, vel gesta onovi illius , scilicet Constantinopolitana, hactenus non habet , nec accipit. In hoc avi

42쪽

Lger quintus. - 39

eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum.

, Ερ eo quod Leo magnus numquam probaverit, imo reiecerit Cho

cedonensis Concilii Canonem 28. in gratiam Anatolii furtive oc nnit jam Concilio cuiam , quo confirmatur Constantinopolitani Concilii Canon , tribuens primatus honorem, locumque secundum Constant m - politanae sedis Episcopo r unde licet in orientalibus Ecclesiis reciper tur ille Canon , numquam tu occidentali receptus est Ecclesia; donec tandem Innocentius ΙΙΙ. in Lateranensi Concilio IV. primiun locum post Romanum Constatumopolitano dedit Episcopo, dicens r Antiqua Patriar ebalium prωιlegia renovantes , sacra umVersali 0ηodo approbante , sancimus ut post Romanam Ecclesiam, qua disponente Domino siser omnes alias ordina. ria potestatis obtinet principarum, uNote mater amνersorum cbνωι fideliamo magistra, Constantinopoluana primam, Alexandrina secundum, Astioche na tertium, Ierosolymitana quartum obtineat locam, sereata cuilibet propria dignitate r Idque ita prudenter sancivit summus ille Pontifex bono pacis consulens, tum ut hactenus nutantes Graecos in sub)ectione Romanae sedis devinciret, tum quia iam a multis saeculis Constantinopolitano cedebant

reliqui orientalis Eccletiae Patriarchae. . i ,

SymboIum Fidei Constantinopolitanum. 'l

Hoc est, Fidei Symbolum hoc in Concilio editum , quod idem est ad symb illud, quod inter Missarum solemnia cantatur in Ecclesia, letque Nicae, num vulgo dici, & unum N idem cum illo haberi, quia reipsa non distro P η-μ Τ'pat a Nicaeno, nisit penes maiorem vel minorem explicationem, quam ' tumvis Nicaeno plura Constantinopolitanum addat, ut utriusque comtextu legenti patebit e nam I. Aci primum articulum , contra Marcisaeitas, Manichaos , Se alios , duo admittentes principia, ante haec Nicaeni Symboli verba, Visib ιium invisibilium, additur carti oe terra a Constantinopolitano , maioris expli

cationis gratia . . l . . s

a. Contra Photinum , Verbum divinum , non aeternum , nec conis, stantiale, sed temporale esse, re in Virginis utero coepisse, blasphemantem , additur natum ante smnia saeuia. 3. Contra haerelim Apollinaras volentis Filium hominis de coelo venisse, suamque de coelo carnem tulisse , additur de Spiritu Sancto, natus ex Maria Vιrgine.

. Cum in Nicaeno legeretur tantum, passus est , additur majoris explicationis gratia , crus Ius etiam pro nobIo, sub Pontio Pilato , e sepultas. s. Contra sabulosam de millenario Christi in terris regno, addita sunt ista de Christo Sedet ad dextream Pa3ris , venturus cum gloria, cuius regni non erit finis. 6. Contra Macedoniam, Spiritum Sanctum Deum esse negantem, post haec Nicaena Sym Ii verba , Et in Spiritum , additur Dominum σ vivimeantem, ex Patre procedentem, cum Patre ct Filio adorandum oe conglori, candum, qui locutus es per sanctos Propbetas & reliqua sequentia.

43쪽

Cui addita

Particula

quando.

Brevia &historica Coneilii Ephesini

De sacris Ecelestis Onciliis

De Particula Filioque.

Quandonam autem fuerit addita Nicaeno Symbolo particula illa Fili que, & coeptum de Spiritu Sancto in Ecclesia dici, Mui ex Patre Filioque procedit, non satis liquet; volunt enim aliqui additam filisse in Concilio quodam in Occidente congregato , non assignando locum neque tempus eius; additam alii credunt a Damaso Papa , anno 38 I. in habito Romae Concilio; alii vero a II. 2 Dano Concilio , amo 78 . alii denique anno 238. a Tlicolao Romano Pontifice hu; iis nominis I. additam filisse prob hilius esse contendunt, I. Quia non potest certo dici addita in Concilio quodam Occidentali, cujus nec nomen , nec locus , nec tempus assignatur. a. Non potest pariter dici a Damaso addita in Concilio Romano ;nam si a Damaso Papa fuisset addita, illam non improbasset, nec rejeci set sine dubio Leo III. consultus a Gallis , & rogatus et Carolo Magno , ut haec praelata adderetur Symbolo particula. Leonem autem III. illam improbasse di rejecisse constat. Non denique dici potest in II. Nicaeno Concilio ab orientalibus addita; quia, si ita esset, sine dubio non latuisset Graecos, & aliqui saltem Codices praeter eum , quem Graecis oppinnebant Occidentales ita habuissent; quod tamen falsum esse constat; cr-go in illo II. Nicaeno Concilio addita dici nequit, ac proinde multo probabilius est a Nicolao I. Romano Pontifice fuisse additam. anno circiter 838. eo videlicet tempore, quo coepit Photii Graecorum antesignani schIlina; quia id colligitur I. ex encyclica Photii ad sedes orientales epistola. a. ex eo quod Nicolao exprobret Photius, ipsum ob additionem illam incurrisse anathema ab Ephesina Synodo latum contra quoscumque Nicaenae fidei Symbolo quidquam addentes. Dixi a Nicolao I. filisse primo odditam. auctoritate videlicet Romani Pontificis; nam praeter Romani Pontificis auctoritatem, longe ante additam fuisse tenent eruditi sere omnes a Concilio Toletano VIII. circa annum 333. In Hispania celebrato, Utς ortum Graecorum schisma.

ARTICULUS IV.

, De Ephesino Concilio, anno 43 I. .: Sub caelestino I. mano Pontifice , pro una in christo

CVm, post Hectorium , in sede Constantinopolitana seliciter succestsisset S. Ioannes Chrisostomus, Chrysostomo orsacms Nectarii stater, Arsacio Atticus, & Attico D sius; mortuoque Synesio, . cum clerus pro illius eligendo successore esset in partes divisus , aliis Proclum , Philippum Presbyterum postulantibus aliis ; Theodosius iunior Imp. ex Antiocheno Clero Vestorium adscivit, virum ex Germanicia Syriae oppidulo natum , prosenione prope Antiochiam Laurae S. Euprepit Monachum , Theodori Mopsuestent discipulum, doctrinae& eloquentiae fama celebrem , vultus pallore, corporis macie , vcstiuin neglectu , lanctitatis Apostolicae mentientem imaginem . is omnium consensu Episcopus initiatus ,

44쪽

haeresbus statim omnibus bellum indixit, ut suae uni paulo post disseminandae locum pararet haereti. Duxerat ea de causa, ex Antiocheno Clero, Presbyterum quemdam Maiiasium nomine, fidissimum comitem ac familiarem. Is ad populum sermonem habens , eo dementiae secterisque venit, ut Beatam Mariam is . Misi , hoc est, Deiparam dicendam esse negaverit, propterea quod ab homine Deus nasci non posset. Excitavit impia vox magnos populi tumultus re turbas. Nestorius interim Anastasiunii illum tanti steteris auctorem, de nedum anathemate , sed ultimo dignum supplicio, advocata concione magnifice laudavit; utque sacrilegia sacril giis obfirmaret, sublato Deipara nomine, Christum Dominum in duas distraxit hypostases , sive personas; in eo sicut naturas duas, ita & personas duas, ita & Filios duos, & Christos duos allerens; unum quidem Deum ex Patre Deo, hominem alterum ex Matre , quam idcirco non sed κροσοκκον, idest, Christiparam appellabat. Attollitur statim in Nest xium irati populi clamor, decurritur per urbem magno cum tumultu; fit ab illo multorum, nedum plebis & Senatus, sed & Monachorum, discessio; furit de saevit in illos Nestorius, Clericos recte sentientes ab aris ave lit & socis , alios fame vinculisque punit . Vulgantur interim eius pedorientem descriptae conciones . sanie ac veneno plenae. Fremunt in eas quoquot suere orthodoxi, Cyrillus praesertim Alexandrinus, vir vitae semctitate & eruditione magnus, 'ui hanc invalescentem & pullulantem haeresim, tribus libris ad Theodosium & ad R inas, hoc est, ad Pulcheriam& Eudoxiam missis, confutavit: scriptit & ad alios alias de eodem argumento epistolas, quibus ad Nestorium perlatis , irascitur, 3c furit in Cyrillum Nestorius. Hortatur Cyrillus Nestorium in visceribus charitatis , ut errorem incaute sorte prolatum emendet, & Beatam Virginem Dei- param fateri non recuset. Cyrillum quali insolentem & indoctum freque tibiis per epistolas convitiis impetere coepit, etiam apud Imperatorem putque in eum Romanam conciret sedem, ad Coelestinum in ca sedentem

scribit. Ne Romano Pontifici imponeret Nestorius , scripssit & ipse CPrillus Coelestino , qui statim coacta Romae Synodo exitialem Nestorii damnavit haeresim, ipsique Nestorio decem dierum spatium ad resipiscen- dum, per literas ad eum missas , praescripsit; & ni resipiscat, anathema comminaturi scripsit & ad Cyrillum idem summus Pontifex ὀe rebus in hac Synodo festis, suasque illi vices committens , mandat ut Nestorium anathemate feriat, aliumve Mus in sede constituat, nisi intra decem diorum intervallum palinodiam cantet. Acceptis Coeleliini literis, Synodum statim Cyrillus Alexandriae coegit in qua quatuor decernuntur Legati Episcopi ad Nestorium mittendi, cum litteris Romani Pontificis, ei decem dierum spatium ad haeresim abiuramdam praescripturi, insignemque Srnodi epistolam laturi, complectentem

Iz. capita, quae ab anathemate in haereticos , I a. anathematismi vulgo nuncupantur. Sprevit haec omnia Nestorius, anathematismis anathemat,smos opposuit, Theodosium Imperatorem contra Cyrillum commovit , Ioannem Antiochenum , caeterosque sibi amicitia coniunctos Syriae Episcopos contra Ia. Cyrilli capitula, sive anathematismos, tanquam de Apollinaristarum haeresi suspectos concitavit. Existimans itaque Theodosius Imperator , ad has componendas turbas universali opus esse Concilio, quod CPrillus congregari postulabat, quod Basilius & Archimandritae Monachi rogabant, de illo in sequentem annum celebrando, apud Coelellinum Romanum

45쪽

4α De seris Ecclesiae Conciliis.

Pontificem egit, & de illius consensu concilium hoc generale ad sequentis anni Α i. Pentecosten , Ephesi celebrandum denuntiavit.: Ad illud statim post Paschales ferias properat Vestorius, magna stipatus populi frequentia. Paulo post, cum instaret solemnitas Pentecostes . adfuit & Cyrillus Coelestini jussu , & ut sedis Apostolicae Legatus ; cum

illo ducenti interfuere Praestiles, ut Patres & Iudices; interfuisset&S. . gustinus Hipponensis Epist. nisi morte raptum invenissent illum honori. cae, quibus Invitabatur, Imperatoris epistolae. Praefuit Concilio Cyrillus, tum iure suae sedis, tum ut sedis Apostolicae Legatus ad executionem semientiae in Nestorium latae, donec accessere tres alii, inrcadias scilicet &Troiectus Episcopi, di Philippus Presbyter , a Coelest:no & Occidentali Synodo misti; tum quia congruum erat , ut de occidentali essent Eccle- .sia, qui & Romanum Pontificem, & occidentalem repraesentarent Ecclesiam ; tum quia iam Nestorianorum fraudibus & mendaciis Imperatori decepto suspectus erat Cyrillus. Inchoatur Epheli Synodus in Ecclesia B. Mariae, die Pentecostes , decimo Kalendas Iulias , anno q3 I. continuaturque Per 7. actiones, sive sestiones. Cuiu, In prima , cum rite citatus Nestorius , & scelerum conscientia pedi actiones si territus non comparuisset, Conciliique iussum , ac Legatos petulanterve sessiones serevisiet, tandem itum cst ad iudicium , publice pronuntiata Nicaena

. . . . rides , sunt Cyrilli ad Nestorium, & Nestorii ad Crrillum epistolae.' ' diligenterque discussis, ac testimonio probatis caeteris Nestorii blasphemus , lecta est in illum lata excommunicationis & de ositionis sentemtia ; damnata illius haeresis , declaratum in Christo unicam esse personam, & B. Virginem Mariam Θεοάκον, seu DeFaνam elis dicendam . Dum interim Ioannes Antiochenus , coacto suis in aedibus conciliab,

Io, sententiam pariter depositionis dicit in Cyrillum , & Memnonem Ephesiorum Episcopum. In a. ad Concilium venere novi Romanae sedis Legati, lectisque solemni ritu Coelestini Romani Pontificis literis, unanimi voce acclamatum est a Concilii Patribus i Novo Paulo coelestino, Caelestino custodi Dei, coelesino eum Synodo concordi, unimersa Synodus gratias agit; miod sine dubio non fiat stet acclamatum, si sine Coelestani consensu filis et ab Imperatore ista Convocata Synodus, nec ad illam Legatos misisset Coelestinus. In 3. lecta sunt Synodi gesta in causa Nestorii, di a Legatis probata , S subscriptione firmata. In 4. & s. actum est in Ioannem Antiochenum ; conquestus est enim Cyrillus in illum, 1. quod contra ius omne , dcpositionis sententiam in ipsum de in Memnonem tulisset; di quod divulgato quodam libello famoso, ipsum de Apollinaristarum hae. Gi perperam accusassci. III 6. Inter alia, damnariam est impii Theodori Mopsi steri Symb Ium, di prohibita est alterius a Nicaena fidei conscriptio , seu novi Symboli consectIo.

In I. denique sessione praeter I 3. Capitula, seu I3. Canones in Nestorii blasphemias iam editos, di initio Concilii probatos, edita sunt & alia octo capitula, sive octo Canones alii, quibus traditur modus procedendi cum Nestorii sectariis; di in octavo prohibetur EpiscopiS , ne in aliena Dioeceli ordinationes fianz. ρῖ

46쪽

Liber quintus. 4 Capitula autem ista seu canones illi, quorum I h. pri es ,

quia eum anathemate definiti, ideo Anathemati imulgo dicti , hunt isti.

Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, &propterea Dei Genitricem sanctam Virginem ; peperit enim secundum carnem, carnem factum Dei Verbum, secundum quod scriptum est, Verbum caro factum est; anathema sit.

Si quis non confitetur cami secundum substantiam unitum Dei Patris Verbum , unumque esse Christum cum propria carne , eumdem scilicet Deum simul& hominem; anathema sit.

ANATHEMATISMUS III.

Si quis in uno Christo dividit substantia, post unitatem, sola eas connexion con ungens, eamque, quae secundum carnis dignitatem sit, vel etiam auctoritatem & potestatem , ac non potius conventu, qui Per unbitatem factus est nataralem; anathema sit. :

ANATHEMATISMUS IV.

Si quis in personis duabus, vel subsistentiis, eas voces, quae in Apostolicis scriptis continentur & Euangelicis , dividit; vel quae de Christo dicuntur a Sanctis, vel ab ipso , & aliquas quidem ex his, veluti homini , qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur, aptaverit; illis autem tamquam Deo, soli Dei Patris Verbo deputaverit; anathema sit. ANATHEMATISMUS V. Si quis audeat dicere hominem Christum Theophoron , id est , Deum serentem, non Deum esse veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam. secundum quod Verbum factum est caro, & communicavit similiter ut nos cami & sanguinis anathema sit. ANATHEMATISMUS VI. Siquis dicit Deum esse, vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, &non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul & hominem, propterea quod Verbum caro fictum est secundum Scripturas; anathema ut . ANATHEMATISMUS VII. . Si quis velut hominem Iesum, operante Deo Verbo, dicit adjutum, &unigeniti gloriam, tanquam alteri poeter ipsum existenti tribuit; anathema sit. Φ

Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo &conglorificandum, & nuncupandum Deum tanquam alterum cum altero ἔnam con syllaba supradicta haec cogit intelligi, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit, iuxta quod verbum caro factum est; anathema sit. AN Digiti os by Coosl

47쪽

Et octo canone a

ANATHEMATISMUS J X. . . Si quis unum Dominum Iesum Christum glorifieatum dicit a spiritu

Sancto, tanquam qui aliena virtute Per eum usus fuerit, & ab eo acceperit essicaciam contra immundos spiritus poste , & coram hominibus divina signa perficere, ac non potius latetur Mus Proprium spiritum, per quem divina signa explevit; anathema sit. ANATHEMATISMUS M. Pontificem & Apostolum consessionis nostrae factum esse Christum divi- in Scriptura commemorat; obtulit enim semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo & patri. Si quis ergo Pontificem & Apostolum nostrum dicit factum, non ipsum Des Verbum , quando caro lactum est , ει homo juxta nos homines, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere ; aut qui dicit quod pro te obtuluset semetipsum oblationem , & non potitis pro nobis solis; non enim eguit oblatione, qui peccatum omnino nescivit; anathema Iit. ANATHEMATISMUS XI. Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse , & propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum confuncti eidem per dignitatem , & quasi divinam habentis habitationem , ac Non potius vivificatricem esse , quia facta est propria Verbi cuncta ubyificare valentis; anathema sit.

ANATHEMATISMUS XII.

Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, & crucifixum carne, & mortem carne gustasse, lactumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est, & vivificator ut Deus; anathema sit.

ANATHEMATISMUS XIII. Non est anathematismus , sed solum lucida fidei de mysterio Christi

Incarnationis explicatio

Praeter illos Cyrilli anathemati os initio huius Concilii probatos, sunt . alii octo Canones a Concilii Patribus easti.

Praecipit, ut qui eum Coelestio, aut complicibus sentiunt, deponantur; in Synodo enim recessere nonnulli numero circiter 3o. qui sunt Nestorii ac Coelestii placita tenere deprehensi, quos hoc Canone sancta Synodus communione privat.

48쪽

Alteram fidem a Nicaena proferri, aut componi, vetat.

CANON VIII. Prohibet, ne ullus Episcopus in aliena Dioecesi ordinationes faciat. His in hoc Concilio ita feliciter peractis, & prostrata Nestorii haeresi,

ad reparandam injuriam B. Virgini Deiparae a Nestorio latam , Salutationi Angelicae addendam esse, definitum fuisse creditur , precatiunculam istam : Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis, . ut notat Coriolanus

in sua Summa Conciliorum pag. 366.

ARTICULUS V.

De Chalcedonensi Concilio, anno As I. sab L Leone Romamo Pontifice , eontra Eutychen s Dioscorum , pro duabus in Chri io naturis.

EX Labbeanae praesertim editionis Concilii Chalcedonensis historia comstat, quod ab Ephesini Concilii Patribus damnato feliciter Nestorio,ia proscripta penitus de duabus in Cli; isto personis haeresi, cx ea Constantinopoli non minus impia suborta prodiit altera, unicam in Christo natu ram esse tenens, auctore Eutyche, Coenobii Archimandrita celeberrimi, ει docente Dei Verbum ita esse in carnem conversum , duasque naturas divinam & humanam ita in unam esse inter se conisse permixtas, ut per divinam absorpta sit humana, solaque proinde divina remaneat in Christo natura. Quod cum per Eusebium Dorylaei in Phrygia Praesulem illustrein audiisset Flavianus , post Proclum Patriarcha Constantinopolitanus, qui tunc tertio Episcoporum praesidebat Concalio, in causa Florentini Sardeorum Lydiae Metropolitae, & duorum sustraganeorum eius Ioannis 5e Cossinii convocato, cumque idem audiissent Sc caeteri qui cum Flaviano congrcgati erant Episcopi, exhorruere protinus omnes. Placuit Primum illis, uemoneretur Eutycnes per Eusebium Dorylaeum, utpote quia familiarem Aeamicum. Rem detrectat Eusebius, quia non semel expertus sua monita quantumvis amica obstinato nihil profuisse viro : mittuntur itaque Ioannes Presbyter de Andreas Diaconus, qui Concilio sisterent Eutvchen venire . Renuit ille , pernegans sibi fas esse vel pedem efferre e monasterii septis, quo se veluti tumulo quodam mortuus magis quam vivus incluse- .rat. Tergiversantem haereticum accersunt iterum Concilii Patres, Synodicis literis per Mamantem &Theophilum Presbyteros missis; sed eo tum senectutem, tum solitudinis inviolabile jus opponente, re insecta rediere Legati. Vocatur de tertio per Memnonem sacrorum vasorum custodem , duosque Diaconos Epiphanium de Germanum , quibus ad Eutychis mo- asterium profectis, Abrahamus alter Archimandrita Eutychen excusaturus, ejusque nomine ad propositam de fide quaestionem responsuriis, ad synodum vcnit : sed illo repulso Eutychis Legato a Concilii Patribus, aequum

Brevis Sehi storica

eilii sum.

49쪽

6 De sacris Ecclesilae Conciliis.

aequum non esse judicantibus, ut alius pro alio se obtruderet; dumque interim urgeretur Eutyches a Memnone , nec alias quas praetexeret causas haberet, venturum se quo vocabatur spondet. Impetrat septem dierum inducias, quibus languentem valetudinem repararet; quas intra inducias conversus ad dolos , obtinet ab Imp. Theodosio , ut Florentium Patricium, cum imperio ne quid Ecclesia cetrimenti pateretur, Synodo lubeat interesse. Cum Florentio illo nedum Monachorum turba, sed & militum armis stipatus ad Synodum tandem venit Eutyches. A Patribus , quid de Christo crederet, interrogatur : amplecti quae Synodus imperabat, para' tum se esse respondit; sta iterum atque iterum prodere juisus, non quod ex imperio , sed quod ex mente sentiret,. vomere coepit illico latentem doctrinae saniem, & duas quidem ante unionem , unicam vero post unionem in Christo naturam asserere. Monent illum Concilii Patres , hortantur & urgent, ut ad Nicaeni Symboli normam attendat, & pie damnet quod impie protulerat: sed tam salutaria respuentem monita virum damnant tandem Concilii Patres ; & nedum a Monasterii gubernio deiiciunt, sed ab orthodoxorum consortio segregant, idque 3 o. Episcoporum& a 3. Abbatum subscriptionibus obsignant. Ad haec furere coepit Eutyches, affixisque primum per trivia libellis , injuriam sibi a Concilio factam publice vitigat. Scribit S. Leoni Romano Pontifici, Constantinopoli Nestorianam revixisse haeresim , seqtie fietis criminationibus appetitum, oppressum, exturbatum, nec fuisse, dum ad Apostolicam sedein appellatset, auditum. Commoverat ea res statiin Pontificem , sed acceptis Flaviani Constantinopolitani literis , Synodique gestis omnibus auditis, facile conquievit. Α Pontifice ad Augustum provocat Eutyches, oratque lubeat Imperator revideri gesta Concilii, & ab iisdem Episcopis coram Florentio Patricio recognosci; ca quippe corrupta a Flaviano contendebat. Annuit Imperator I Leleguntur acta, & quo accuratius inquiruntur omnia, eo clarius enituit Flaviani incorrupta fides, & patuit aperra Eutychis fallacia. Eutyches legitimis iudicibus frustra tentatis, Dioscori Patriarchae Alexandrini, Flavianoque graviter insensi patrocinium implorat. Dioscorus ut Eutychi succurat afflicto , suadet per literas Imperatori , cucumenico res tantas indigere Concilio; repugnat ex adverso

Flavianus, reclamat Leo Papa, obstrepunt pii omnes, sed favori plus datum quam Religioni, & indictum a Theodosio Concilium Ephesimum II. novemdecim annis circiter ab Ephelino primo. Ad illud venit Dioscorus,& cum eo I 3 o. & ampluis intersunt Epit copi. Leo quoque ut pareret Imperatoris voluntati, mos milii Legatos cum epiltolis , ad Flavianum scilicet una, ad Synodum altera r quibus contra Eutychis deliria, Catholicam fidem luculenter explanat. Misit Imperator Barsumatri Archimandritam , de Elpidium sacri consistorii comitem ; illum ut Monachorum omnium no-m me, contra Orientales Episcopos qui Eutychen damnaverant ageret ;istum ut Synodi defensor esset ει custos , ex Episcopis qui Eutychen iudicaverant, judicandi potestatein adimeret. His tam infauste praemissis , Ephesi q. idus Augusti in Basilica B. Mariae aperitur haec infausta Synodus. Iubet statim Elpidius de actis praelatae Synodi Constantinopolitana quaestionem haberi. Obsistunt Apoitolici Logati, priusquc S. LeoniS epistolas legi postulant : obstrepit Eutyches, cosque in sulpicionem trahit, quod apud Flavianum pransi plus nimio Flavianum olerent. Abscedunt itaque Synodo Legati, tum ob su prullas & non lectas Romani Pontilicis

50쪽

Liber quintus. Α

epistolas, tum ob sibi non delatum in sedendo primatum, licet postea re dierint ; sed Dioscoriis N Barsumas, legitimis distili iudiciis, militum c

pias congregant, Synodum irrumpunt armati, Notariis Synodi scribent, bus acta digitos lacerant, tabulas stangunt, Flaviano silentium imperant, eiusque comites in ferrum & catenas adigunt, Episcoporum adversus Flavianum per terrores & minas extorquent suifragia. Ad haec reclamant Apostolici Legati; cumque frustra clamarent, per alios satellites elapsi se e Synodo illa velut e sicariorum agmine subducunt: quibus egressis, recitatur & comprobatur Eutychis doctrina, & pristinum in statum restituitur Eutyches ipse : Eusebius vero Dorylaeensis Episcopus, atque Flavianus haereseos nomine coniiciuntur in vincula. Ad Apostolicam sedem provocat Flavianus, sed provocantem Dioscorus ita pugnis calcibusque contundit. ut post triduum in exilio gravi dolore plagarum obierit. Victor Dioscorus gestit, & ne quid furoris omitteret & audaciae , Alexandriam reversus, anathematietare ipsum quoque Leonem Romanum Pontificem Ecelesiae caput attentat.

Ut his Ecclesiae malis remedium ferret opportunum S. Leo Supremus Pontifex, coacta Romae alia quamprimum Synodo, quidquid Ephesi fuerat actum damnavit atque rescidit , crebrisque deinde literis Theodosium di Pulcheriam urgere coepit, ut intra fines Italiae communi consensu cogeretur Synodus altera , quae Ephesinam deleret ignominiam & labem . Sed Eutychianis fraudibus & dolis praeoccupatus I neodosius , nullis lit

ris precibusque nullis flacti potuit; quin potitis Flavianum publicis legibus damnavit, Ephesinamque Synodum illam Nicaenae jussit aequari; sed non

impune ; siquidem non multo post dum equitaret, collapso equo graviter elisus interiit, haerede relicto nullo. Theodosii soror Pulcheria luccedens fratris Imperio, se ipsam cum Imperio , suffragante Senatu , in matrimonium dedit Marciano Senatori clarissimo. Α Marciano viro religiosissimo iam imperante per literas obtinet S. Leo , quod non potuerat a Theodosio. Assensere Marcianus & Pulcheria, & Concilium illud generale convocarunt, de S. Leonis Romani Pontificis assensu , ut patet ex mutuis ultro citroque datis inter Leonem & Marcianum epistolis : sic enim Marcianus Imp. ad Leonein scribens epist. quae est inter praeambulas ad Chalcedonense Concilium , ait: Superest ut, si placuerit mae Beatitudini in has partes advenire, & Synodum celebrare, hoc facere Religionis affectu dignetur, nostris utique desiideriis vestra Sanctitas satisfaciet, & sacrae Religioni quae utilia sunt decernet, &c. Et cui rescribens S. Leo Pontifex Maxamus in sua ad Marcianum Augustum data & ibidem posita , sic ait :Poposcerim a gloriosissima elementia vcstra, ut Synodum quam ad reparandam Orientalis Ecclesiae pacem , ctiam a nobis petitam , necessariam iudicatis, aliquantisper differri ad tempus opportunius iuberetis, ut Iiberioribus ab omni perturbatione animis, hi quoque Episcopi, quos hostilitatis metus detinet, convenirent; sed quia pro studio, humanis negotiis divina praeponitis , & rationabiliter ac religiose Regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in Sacerdotum sensibus dillonantia , nullast in Evangelii praedicatione discordia i ego etiam vestris dispositionibus

non renitor, dic. Convocatum a Marciano de S. Leonis Rom. Pont. asi

sensu , idque Nicaeam primo convocarunt i at Sedis Apostolicae Legati a Leone Rom. Pontifice massi, permagni interesse rati ad res componcndas tumultusque sedandos, si Synodo Marcianus interesset, illim enixe rogarunt ,

SEARCH

MENU NAVIGATION