Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

menicorum numerus Ecordos

L8 De sacris Ecclesie Conciliis.

Qua ct quot fuerint arcumenica concilia.

LIcet de Conciliorum cucumenicorum numero non conveniant eruditi communiter omnes, & alii plura, alii pauciora esse contendant ;nihilominus ut rei veritaS pateat,

CONCLUSIO.

Dico, inter oecumenica concilia recenseri potissimiam ista, quorum alia Orientalia oe Occidentalia alia. Orientalia sunt, Nicaenum I. sub Silvestro Papa contra Arium; Constantinopolitanum I. sub Damaso contra Macedonium; Ephesinum L sub ov. testino contra Nestorium ; Chalcedonense sub Leone I. contra Dioscorum re Eutychem; Constantinopolitanum II. sub Vigilio, pro tribus Capitulis ;Constantinopolitanum III. sub Agathone contra Monothelitas; NIcanum II. sub Adriano I. contra Iconomachos ue consantinopolitanum In sub Adriano ΙΙ. contra Photium. Occidentalia vero sunt, Lateranense L sub Callisto II. pro tollendis inter Papam & Imperatorem dissidiis; Later ense II. sub Innocentio ΙΙ. contra Petrum Leonem; Lateranense III. sub Alexandro III. pro Ecclesiae disciplina, & contra Albigenses; Later ense IV. sub Innocentio III. contra Almaricum, aliosque haereticos, & pro Terra Sancta recuperanda ;Lugdunense I. sub Innocentio IV. pro expeditione ineunda, ad recuperanda veneranda Terrae Sanctae loca; Lugduriense II. sub Gregorio X. contra Griecorum errores, & pro illorum ineunda cum Latinis unione; Viennense sub Clemente V. contra Begardos & Beguinas, & depravatos Templariorum mores; Constantiense quoad ea, quae fitere approbata per Maselinum V. Florentinum sub Eugenio IV. pro debellandis Graecorum erroribus , ipsisque Graecis cum Latina uniendis Ecclesia; Lateranensie V. sub Iulio ΙΙ. & Leone X. contra Conciliabulum Pisanum , pro extinctione Ichismatis, reformatione Ecclesiae, Christianorum Principum inter se di- ladiantium concordia, & promovenda in Mahometanos expeditione lica; Tridentinum denique, sub Paulo III. Iulio III. & Pio IV. contra Lutheri & Calvini, eorumque sequacium novatorum haereses, & ad reformandos Cleri populique mores. Ob; icies. Constantinopolitanum I. Oecumenici Concilii conditiones non habet, cum non fuerit a Romano Pontifice Damasio convocatum , cum in eo non praefuerit ipse Damasus neque per se ncque per Legatos , Nin eo soli interluerint Oricntales Episcopi; crgo cecumcnicum dici nequit. Resp. neg. aut. de conseq. Ratio cit, quia Concilium istud considerari debet non praecise ut Orientale fuit, sed ut moraliter junctum cum Occidentali Concilio , tunc & eodem tempore a Damam Romae celebrato ; sic enim spectatum est moraliter unum cum illo, seu unum resultans ex illis duobus in camdem fidem & sententiam conspirantibus, quodque ut sic cecumenici conditioncs habet, & ut cecumenicum est a Damaso & a tota Occidentali Ecclesia receptum. Resp. a. Esto nonfiterit

. ----

32쪽

Liber quintus. 29

ssierit cecumenicum ratione convocationis, est saltem oecumenicum ratione confirmationis & approbationis, cum sit sub Damaso Papa ab cecumenica probatum & receptum Ecclesia, & unum ex iis quatuor quae S.Gregorius Magnus in Synodo Romana confirmavit, & ut quatuor Euangelia sacra se venerari dixit.

De Concilio Nicaeno primo, anno 32 . Sub Silvestro primo Ruemano Pontifice, pro Filii Dei divinitate tuenda contra Arium t determinando festi Paschalis die contra Quartadec, manos r o sedando Melem schismate contra Meletium. CVm imperante Flavio Constantino Magno, Alexander vir sanctissimus post Petri & Achilia decessum , Alexandrinus fuisset electus Episcopus anno juxta Hieronymum 32 I. id aegre serens Arius Presbyter Alexandrinus , ambitionis & invidiae itimulis agitatus, Alexandri vitam cum non posset, doctrinam impugnare decrevit, & novum ac impium coepit in vulgus de Filio Dei disseminare dogma, dicens ; Erat aliquando, quando non erat; ex non extantibus factus est, non de Patris substantia genitus ex tempora, non ab atmo, haudquaquam Deus verus de Deo vero, 'ed ex nihilo creatus, minor Patre, voluntaIe naturaque mutabilis. Quae, aliaque id genus impie delirans & seminans, multis calamitatibus diu Catholicam afflixit Ecclesiam. Hunc blandis & amicis cohortationibus ad saniorem mentem reducere conatur Alexander, sed frustra : magis econtra furit in dies , Besui sceleris socios aggregat quoscumque pote ii; ipsos etiam Ecclesiarum Pastores vertit in Lupos , & Exsebium in primis Nicomediensem Episcopum sibi patronum allicit. Alexander crescenti periculo quaerens reme dium , coacta ex Libya & AEgypto centum Episcoporum Synodo, Arium& sequaces anathemate ferit: at Artur qui in Palaestina apud Eusebium Nicomediae exulabat, alio in Arianorum Concilio Eusebii factione in B, thynia coacto, in Ecclesiae communionem recipi jubetur , & ex hoc mugis invalescere Ariana coepit haeresis. Eodem tempore erat intestinum aliud, quo assiicta gemebat Ecclesia malum, auctore Meletio Lycopoleos in AEgypto Praesule, quem multis comvictum criminibus, eoque potissimiim quod idolis sacrificasset, cum Petrus Alexandrinus Episcopus & Martyr in frequenti Episcoporum Synodo de sede detrusisset Episcopali; is rem inique ferens , non modo Petrum ipsum ejusque succestores Achillam & Alexandrum foedissimis criminationibus oneravit & opprobriis, sed etiam haeresiarcha & ductor s.ctus eorum, qui Meletiani fuere deinceps vocati, tota sere bacchatus in AEgypto, munus imponendae facultatem perperam usurpans & temerε , multisque per civitates Diaconis, Presbyteris &Episcopis creatis, peruicioso schismate catholicam discindebat Ecclesiam. Ad illos Aru & Meletia tumultus accedebat & alia gravis & inveteruta dissensio, ab Asiaticis orta Praesulibus, qui non Dominico die , quo a mortuis turrexit Christus, sed ipsa decima quarta primi mensis luna,

in quemcunque incidisset diem, Iudaico ritu Pascha celebrabant. Hunc

ritum

Brevis& historica primi Ni-eaeni Comeilii sum

33쪽

3o De sacris Ecclesiae Conciliis.

ritum ut Apostolicae traditioni dat num, variis decretis jamdudum damnaverant Victor Rom. Pontisex & Martyr Romae, Theophilus Caesariensis in Palaestina, & Demeas in Gallia.' Sed cum his remediis non magis Asiani, quam Meletius & Arius ad saniorem mentem rediissent, Silvser Romanus Pontisex , & Imperator Constantinus ut iis malis laboranti subvenirent Ecclesiae , hoc generale Nicaeae in Bithynia celebrandum indixere Concilium, anno Christi 32s. Imperii Constantini ao. & Silvestri Pontificatus Ia. juxta Baronium ad annum 3as. Silvester quidem suo consensu, consilio, & auctoritate Pontificia ; Constantinas vero sua cura , subsidio & opera : Silvestri enim Romani Pontificis assensu, & e;us, Alexandrique Alexandrini Praesulis per literas hortatu , ad expensas faciendas inductus pius Imperator . Epi-.scopos ex universis terrae partibus Nicaeam urbem Bithyniae Metropolim . convocavit, ubique paratis ad itinera vehiculis ; eoque venere , Athanaso oculato teste in e n. ad Iovinian. Imp. praeter Diaconos & Presbyteros numero multos, Episcopi trecenti decem & octo ; hique, ut ex Concilii subscriptionibus constat, orientales omnes, praeter tres S. Sedis Legatos, videlicet Osium Cordubensem ex Hispania Praesulem , Vituam & Pincentium urbis Romanae Presbyteros, & Nbcasium e Gallia Diniensem Episcopum.

Hos inter venerandos Concilii Patres, praeter Sedis Apostolicae Legulos totius asminis ductores & praesides, eminuere plures alii vitae sanctitate & eruditione celebres, quales fuere I. Alexauder Sedis Alexandrinae Patriarcha cum suo Diacono Athamasio, vir innumeris sere Sanctorum

elogiis praedicatus a qui primus omnium in Λrii blasphemias sublime vexillum erexit. a. Eustathius Antiochenus , celeberrimus fidei consessor pro fide exilium pastiis, & demum in exilio vita functus. 3. MacarIux

erosolymitanus fidei desensor, & Arianae perfidiae insectator accerrimus. q. post sequebatur Polamion Heracleensis in AEgypto ad Nilum Episco-tus, insignis fidei consessor, ob testimonium Christi altero orbatus ocui. s. Paphnutius Thebaidos superioris Episcopus, vir Apostolicis clarus

miraculis; qui verbo Daemones itigabat, aegros oratione innabat; quique saeviente persecutione, altero privatus est oculo, & si rustro truncatus poplite ; quemque tanti faciebat Constantinus, ut avulsum mus pro fide oculum avidis saepe demulceret osculis. 6. Spiridion Tremittantis in Cypro Episcopus, mirabilium patrator egregius; qui ob insignem fidei conlassionem, post dextrum avulsum oculum de sinistrum succisum genu , ad inc- talia damnatus olim. I. Paulus Neocaesariensis, qui Licinii persecutione saeviente, pro fide, manu virilique membro, candente serro semiustus , de impietate prostrata victor extitit. 8. Iacobas Nasibenus in Mesopotamia Praesul vere Apostolicus, doctrina de scripto celebris, mortuorum succitator & fidei desensor insignis. 9. Leontius Caesareae Cappadociae Antistes, vir Angelicae vitae & spiritu Prophetico celebris; qui dum iter haberet ad Concilium, Gregorii Naxianzeni patrem & baptismo lustravit . di suturum denuntiavit Episcopum , tcste Greg. NaZ. in fun. patr. Io. Nycolaus Myrae in Lycia Episcopus, vir sanctitate celebris, quem Deus, ut canit Ecclesia, miraculis decoravit innumeris : N plures celebres alii , ut Amphion l piphaniensis , iuxta Ath. apol. a. confessor eximius, & Hypatius Gangrentis, iuxta Menolog. Graec. meritis & martyrio clarias. Huic sanctissimo coetui interfitit & ipla purpura auroque micans constantInus

34쪽

Liber quintus.

non ut judex, sed ut moderator; aureo quidem sedili, sed humili ac infra 'Episcopos, & non nisi annitentibus ipsis, sedens r quem Eustathias Antiochenus oratione salutavit eleganti, nomine totius Concilii Patrum ; quos vicissim alloquens omnes Religiosissiimus Imperator, ad pacem & conco diam, contentionesque vitandas peramanter cohortatuS est, & eleganter. Quibus ita praemissis, recitantur impia Arii dogmata, ad quae exhorruere Orthodoxi Concilii Patres. Invitantur Ariani ut suas in medium profo rant sententias, carumque rationes, ut his comutatis, veritas clarius elucesceret. Disputant Orthodoxi plerique cum haereticis , Athanasius praesertim licet Diaconus adhuc cum Ario, rebusque in utramque partemeratis, & ad certam Scripturae normam perpensis. I. Communi Patrum 1uffragio, cum Ario & Arianis Ariana damnatur haeresis, & Dei Filius Deus de Deo , lumen de lumine, Deus verus de Deo vero h οουανς, hoc est , consubitantialis Patri conclamatur , Ac fidei formula, seu fidei Symbolum, omnium nomine ab Osio Cordubensi, Sedis Apostolicae Legato, conscribitur, ut constat ex Athan. Socrat. SO cm. Theod. d Labbao in a. tom. citatis .

a. Determinatur postea Paschalis celebranda dies, non ritu Iudaico, sed Apolles ico, hoc est, non decimo quarto lunae die mensis Martii, sed die Dominica decimam quartam Martii lunam post vernum aequinoctium immediate sequente. 3. Iudicata est Meletiι causa, &statutum, ut nudo Episcopi retento nomine, sine Episcopi itinctionibus ultis, Lucum incoleret, seu in sua Lycopolitana civitate maneret. Qui autem ad eo sacris fit erant initiati, Alexandrino subjacerent Episcopo, aliis Ecclesiarum ministris postpositi. 4. Tandem pro firmanda vel restauranda Ecclesiae disciplitia, varii tabii sunt Canones: sicque Concilium hoc cecumenicum primum cceptum anno 323. die Ig. Kalendas Iulii, conclusum est & absolutum 8. Kalend. Septembris eiusdem anni; imo & antequam diliolveretur, milliun per Constantinum ad Silvestrum Rom. Pont. ex a Silvestro Rom. Pont. in Romana Synodo ducentorum septuaginta quinque Episcoporum ex Italia alii que vicinis provinciis in hiuic finem congregata confirmatum; ita reserente Dion. Exig. in praes Conc. Nicami apud Labbaeum tom. a. De numero Nicami Concilii Canonum , gravis sateor, & sit, judice pendens adhuc controversia, qua non obstante, Graeci & e Latinis em diti sere omnes, viginti dumtaxat, nec plures esse vel saltem superesse

contendunt.

Illos, qui se sponte abscindunt sive castrant, clericos fieri vetat r id ta- Canones men permittit aliis, a medicis in aegritudine , vel a barbaris aut dominis N ς*m 'v'

suis violenter sectis. . des C A N O N I I.

Neophytos , hoc est a Gentili vita recens conversos & baptiratos, in Presbyteros vel Episcopos statim post baptismum ordinari prohibet, cum Apostolo dicente I. ad Tim. cap. 3. vers. 6. Von Neophytum, ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diabolι.

Clericis subintroductas inhibet sceminas omnes; his tamen exceptis , equibus nulla potest suspicio este, quales sunt mater, soror, avia, amitas

matertera.

35쪽

De sacris Ecclesiae Conciliis .

CANON IV. Episcopum a Comprovincialibus omnibus Episcopis, si fieri possit, vel

saltem a tribus de aliorum consensu ordinari jubet, Metropolitae confirmationis jure servato.

CANON V. Illum sive Clericum sive Laicum, qui excommunicatus est ab uno Epi scopo, ab alio recipi vetat. CANON VI.

Patriarcharum, praesertim Alexandrini jura confirmans , jubet ut aiat qua per AEgyptum, Libyam , & Pentapolim servetur consuetudo ; ita ut Alexandrinus Episcopus horum omnium potestatem habeat, quia & Romano Episcopo parilis mos est, nimirum ut potestatem habeat in omnes sui Patriarchatus Ecclesias.

Patriarchalem honorem vetusta consuetudine partum Ierosolymitano Confirmat Episcopo ; nulla tamen iurisdictione data, sed salvo Caesariensis Metropolitae iure. CANON VIII. Eos, qui ex Novatianis sive Catharis qui se mundos dicunt, ad Catholi. cam Ecclesiam redire volunt, suscipere jubet: & si Clerici sint in sua secta ordinati, in Clero manere decernit, modo in scriptis se Catholicat Ecclesiae leges servaturos, seque bigamis & lapsis communicaturos promittant: si vero veniens fuerit Episcopus, habeat Sacerdotii dignitatem, nisi sorte Ca tholico placeat Episcopo, ei etiam Episcopalis nominis honorem concedere; si vero non placuerit, providebit ei aut Chorepiscopatus aut Presbyterii Iocum, ut in Clero prorsus esse videatur, ne in una civitate duo Episcopi probentur existere.

Presbyteros sine examine promotos, vel in examine sua peccata consessos, & nihilominus contra Canones manuum impositionem assecutos rei,

cit, quia quod irreprehensibile est, Catholica defendit Ecclesia. CANON X. Statuit, quod quicumque de lapsis ad ordinem Cleri promoti sunt per ignorantiam vel dissimulationem ordinantium, hoc Ecclesiasticae non praejudicet regulae, sed cogniti deponantur.

His qui Licinii persecutione saeviente , citra necessitatem atque Periculum sponte lapsi sunt, poenitentiae modum praescribit & tempus I statuens ut tribus annis, si fideles inter audientes habeantur , & septem aliis annis omni se contritione dejiciant; duobus autem annis sine oblatione populo

in Oratione communicent.

Illis pariter, qui saeviente persecutione sese idololatriae periculo expinsuere, resumendo militiae cingulum jam pro fide Christi calcatum, poen tentiam iniungit; videlicet ut decem annis post triennii tempus quo inter audientes erunt, in afflictione permaneant; si vero lacrymis, patientia &bonis operibus se vere & non simulate conversos ostendant, peracto au ditionis tempore, fidelibus in oratione communicent; postmodum Vero

liceat Episcopo de his aliquid humamus cogitare. Disiligod by Coos

36쪽

Decemit ut extreme laborantes & in exim vitae positi, ultimo & max, me necessario non priventur viatico r quod si convaluerint, communionem consecuti, sint inter eos, qui in sola communicant oratione.

Catechumenis in persecutione lapsis poenitentiam praescribens, statuit ut tribus annis sint inter audientes tantummodo; post haec autem cum Cate

chumenis Orent.

Translationes Episcoporum, Presbyterorum & Diaconorum de una E clesia in aliam inhibet, irritasque declarat; eos sic translatos in pristinas Ecclesias reduci iubet.

CANON XVI.

Presbyteros, aliosve quoscumque Geticos in his pro quibus ordinati sunt, Ecclesiis manere iubet, Episcopis prohibens alienos ordinare Clericos. CANON XVII. Clericos qui avaritiam turpiaque lucra sectantes, mutuum dantes, Guras exigunt & accipiunt, a clero dejiciendos esse declarat. CANON XVIII. Statuit ne Diaconi Eucharistiam Presbyteris porrigant, nee in media Presbyterorum sedeant; quia nec regula nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus, accipiant. CANON XIX. Paulianistas, hoe est Pauli Samoaateni sectarios ad EcclG m revertentes, irebaptisandos esse decernit. CANON XX. Occasione Quartodecimanorum, qui in die Dominica & in ipsis diebus

Pentecostes orantes genua flectebant, sicut in caeteris hebdomadae diebus; ut omnia in omnibus consonanter observentur, statuit sancta Synodus hoc Canone, ut fideles Christi Resurrectionis memores , non genuflestendo a sed itando praefatis diebus orent, Notanda circa Nicaenos Canones. Si Notandum est circa primum hujus Concilii Canonem, qui est de his Circa NM qua se abscindunt, quae fuerit ejus occasio, quae ratio, &quis sensus. Oc- ' casio luit Leontius quidam Presbyter, qui accusatus de familiari quodam tanda non Cum iuvencula muliere commercio, jussusque cessive & ab illius abstinere nulla. Contubernio, seipsum castrandum dedit, ut sic libere ejus uti commerci Posiet; & nihilominus depossitus est , & ad Arianos deficiens , Antioche-nu. i/Π' Ftionis factus est Episcopus; ita Ath. de sug. sua, ct in epist. AEd Iotit. Causa vero seu ratio Canonis patet za. Apost. Canone idem sta' tuente & dicente r Sι quis abscidit semetipsum , id est si quis amputavit sibi irιιta, non fiat Clericus, quia sui ipsius homicida est, o Dei concitionis inuemicus. Sensus autem Canonis est, non quod involuntaria varilium membro, tum praecisio faciat irregularem, sed solum spontanea sui iosius prokur3t Anar. Annati T. II. C castra-Disiligod by Coral

37쪽

34 De Dris Ecclesiae conciliis.

castratio, quantumvis id bono pietatis zelo contigerit, ut Origeni, qui spontaneam sui ipsius abscissionem ex zeli motivo passita est, &postea per Alexandrum Ierosolymorum Episcopum Presbyter ordinatus, ae ordina tione perperam suscepta accusatus est. & tandera a Demetrio Alexandrinae Sedis Episcopo damnatuS. a. Circa secundum Canonem, qui est de Neophytis non ordinandis, notam 8um est, ideo Concilii quarti Constantinopolitani seu oecumenici octavre,

tres Photio anathema dixisse act. I. eiusque ordinationem irritam esse can. q. declaratis, quia contra regulas sacras, maxime contra Canonem istum re

pente de administratione curiali, saeculariquem ilhia sublatus & ordinatus , Ignatio Constantinopolitano tyrannice detritis subrogatus est. Cur Ne' Cumque Photius sic ex Neophyto ordinatus, in sui defensionem allega b risi ' ret exempla Nectarit, Ambrosii , & Tharasit; Nectarii, qui licet nondum Thaiasu, bapyizatus, Constantinopolitisus est electus Episcopus; Ambrosii, quil, ordinati li- cet Catechumenus adhuc, Mediolanensis est Episcopus creatus; & Tharasit, ςζς RQR qui e laicali ordine a cingulo militari ad Patriarchalem sedem Constanti .es adhue nopolitanam est pariter evcctus, sic in opistola ad ipsum scripta respondet laiei. Nicolaus I. Quod de Nectario objicis, necessitas magna urgebat, ne Domini Ecdesia in pessimae haereseos nimbosa caligine, aestitutione Pastoris viduata remaneret; nec Synodus, ut iterum fieret, confirmavit nec instituit ; & ideo Privilegia paucorum legem non faciunt: nam Ambrosius non instinctu hominum , sed divina vocatione per miraculorum prodigia electus est a dc Tharasius statim ac Episcopus factus est . ne quis de sua fide dubitaret ,

prolixam texuit fidei consessionem. . .

3. Circa tertium Canonem, qui est de subintroductis mulieribus , non tandum est , huius Canonis auctoritate fretum Basilium , non permisisse olim septuagenario seni secum habere mulierem, sed ei dixisse i Elice i tam ex adibus tuis, ct trade in monasterium ; sit illa eum virginibus , ta imrer νIros ministra ; Dee Cationem a sS. Patribus nostris in Nicaena Synodo constitutum, qui maenisestὸ interdixit, ne quis mulierem subiistroductam babeat , epist. II. ad Paregor. q. Circa quintum, qui est de excommunicatis ab uno, non recipiendis ab alio, notandum est in primis huic Canoni occasionem dedisse Eusebium Nicomediensem, dum Arιum, & Αrii sectarios ab Alexandro excommunicatoS recipere fuit ausus. a. Advertendum est contra hunc non valere , si quis dicat limitatam esse cuiuslibet Episcopi iurisdictionem, ac proinde excommunicatum ab uno Episcopo, non est e ubique vitandum a quolibet alio; quia non dicitur vitandus, di non recipiendus propter solam excommunicantis Episcopi iurisdictionem particularem, feci propter auctoritatζm

totius Ecclesiae hoc Canone praecipientis , ut excommunicatim ab uno vi tetur, & non recipiatur a quocumque alio.

dum huic Canoni occasionem dedisse Meletium; cum enim ex antiqua consuetudine receptum esset, ut Alexandrinus Episcoeus per AEgyptum, Libyam di Pentapolim sacraes ordinationes faceret, vel heri permitteret; huncque ritum re ordinem facto Schismate turbasset Meletius, varios per Varim aEgypti civitates Diaconos, Presbyteros & Episcopos creando sine Alexandrini Episcopi consensu ; Concilii Nicaeni Patres ut huic malo reme dium surrent, & Nexandrino aliisve Patriarchis antiqua lura confirma

rent s

38쪽

tent, hunc textum edidere Canonem, dicentes et Antiqua consuetudo serumtur per AEgyptum , Libram ct Pentapolim , ita ut Alexandrinus viscopus horum omnium habeat potestatem , quia σ urbis vma Episcopo parilis mox est. Similiter autem O apud Antiocbiam, caeter que provincias suis privile gia serνentis Ecelesis ; illud autem generaliter clarum est, quo si quis prae. ter sententiam Metropolitant , fuerit factus viscopus , hunc magna Synodus definivit Episcopum este non oportere, &c. In quo comparatur Alexandrinus Episcopus ut Patriarcha AESypti, Libyae & Pentapoleos cum Romano Epi scopo, ut occidentis Patriarcha est, & statuitur quod sicut parilis mos est ut Romae Episcopus, ut Patriarcha est, habeat potestatem in omnibus sui Patriarchatus Ecclesiis; ita & Alexandrinus Episcopus ut Patriarcha servet antiquam consuetudinem, & habeat Patriarcsalem potestatem per AEEγ ptum, libyam & Pentapolim. Similiter & apud Antiochiam , caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis; ita ut generaliter clarum sit. quod si quis praeter consensum Metropolitani lucrit lactus Episcopus, hunc

Episcopum esse non oporteat. ν6. Circa octavum , qui est de Novatianis ad Ecclesiam redeuntibus . notandum est ad ultima hu)us Canonis verba alludere S. Augustinum epist. Do. dum ait, se per ignorantiam, Episcopo Valerio adhuc vivente , ordinatum fuisse eiusdem sedis Episcopum, contra Nicaeni Concilii Canonem, prohibentem duos in eadem sede Episcopos esse. Adhuc in eo ore posito beata memoria Patre oe Episcopo meo sene Valerio, vsscopus ordinatus sum, oe sedi eum illo, quod concilio Nicano prohibitum fuisse nesciebam i Et inde est quod solicite curans ne aliis accideret, quod sibi contra Canones ignoranter ordinato accidisse dolebat, effecerit ut in Concilio Carthagi.nensi tertio , anno 397. ederetur Canon iste huius Concilii tertius i tua. euit ut ordinandis Episcopis vel Clericis, prius ab ordinatoribus suis decreta Conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta Concilii fecisse asserant. 7. Circa decimumtertium, qui est de extreme laborantibus, &quo pra cipitur ut lex antiqua servetur, ita ut si quis egreditur de corpore, uisimocr maximὸ necessario Viatico minimὸ priνetur , cte. Notandum est ibi perly VIaticum maximρ necessarium , non intelligendam esse Communionem Eucharisticam, ut intelligunt nonnulli; sed absolutionem Sacrainentalem

a peccatis, quae est morituris magis necelsaria quam Communio Euch, ristica, quaeque a PP. congruenter Viaticum ideo vocatur , ut constat ex Concilio Arausicano I. anno HI. can. 3. dicente : Qui recedunt de com re, poenitentia accepta, placuit poe reconciliatoria manus impositione eis commvnιcare , quod morientis suffcιt reconciliationi, secundum desinitiones Pitrum, qui huiusmodi communιonem congruenter Viaticum nominarunt. Nec

obstat si dicas , quod illa Communio per absolutionem data , & quam

PP. Viaticum vocant, datur sine reconciliatoria manus impositione ; e go & sine reconciliatione, ac proinde non suificit morientis reconciliati ni, nec consequenter dici potest Viaticum ultimum & maxime necessu Quid ul-rium, quod morientibus minime negandum esse volunt Nicaeni Conc. PP. timum Shoc inquam non obstat. Ratio est, quia licet illa Communio per absqluia M/M QR tionem data, detur sine reconciliatoria manus impositione, non sequitur vii lauta. quod detur sine reconciliatione prima N ad salutem morientis sufficienti: duplex enim erat reconciliatio, prima nempe seu minima, & altera ultima & maxima . Prima dabat ius Communionis simplicis , absolvebat

39쪽

ia Nicaenos

Canones s

sed deper ditos , colligitur ex multis.

36 De sacris Ecelsiae conciliis.

il peccatis , & restituebat iura omnia , excepto jure ad Eucharistiam &oblationes; altera vero seu ultima restituebat ius ad Eucharistiae suscepti nem seu ad Communionem Eucharisticam , quae vocatur legitima commmnis . Prima erat Sacramentalis, quia per absolutionem Sacramentalem data; ultima vero erat solemnis ec Canonica, quia cum solemni manus impositione iuxta Canones concessa , & de qua ultima reconciliatione dc Communione loquuntur in fine eiusdem Canonis 3. Λrausicani Patres , cum sic pergunt: Quod si superνixerint, flent in ordine poenitentium, ut utensis nece rus paenitentia fructibus, legitimam communionem cum reconcili

toria manus impositione recipiant.

8. Circa decimumquintum Canonem, qui est de migrantibus Episcopis de

una Ecclesia ad aliam, & quo prohibentur huiusmodi translationes, notam dum est Canonem illum editum esse occasione Eusebii Nicomediensis, e Beroeensi ad Nicomediensem Ecclesiam translati i idque strictius postea prolibbitum in Sardicensi Concilio Can. I. ubi expresse praescribimr, ut nec laicam Communionem habeat quisquis Episcopus de sua Civitate transiret ad aliam; idque ejusdem Eusebii Nicomediensis occasione, qui post duas sedes

mutatas , se Constantinopolim transferri curaverat; imo & Episcoporum aliorum qui humanae gloriae libidine moti, e minoribus ad maj ores sedes er vehi laboraverant, de ideo Athanasio & Eustathio Antiochenis primatibus ejiciendis ac deturbandis ex ambitione calumniam intulerant. 9. Circa decimvmoctavum, qui est de Eucharistia a Diaconis non administranda , notandum est , hoc Canone Diaconis prohiberi tantum , ne Presbyteris Eucharistiam porrigant; sed Can. I s. Arelatensis Concilii II. sub siricio habiti anno 389. iisdem prohiberi, ne eam etiam populo, praesente Presbytero, tradant his verbis r In Secretario Diaconis inter Presbyteros sedere non liceat, vel corpus Chrsi prasente Presbytero tradere non pra- sumant: quod si fecerint, ab Ucio Diaconatus abscedant. Id tamen eis urgente necessitate permittit Conc. Carthagin. IV. sub Anastasio Papa habitum anno 398. & a Leone III. confirmatum, dum Can. 38. sic ait : Di

conus praesente Presbytero Eucharistiam corporis christi populo , si necestas

cogat, iusius eroget. Io. Denique & ultimo notandum est, circa horum omnium Canonum numerum, quod licet 2o. praefatos dumtaxat admittant eruditi sere omnes, plures tamen hiisse alios, sed injuria temporis deperditos, colligitur, I. Ex eo quod inter aci. praefatoS non extet Canon ille, quo decretum est Pascha non decima quarta lunae primi mensis die, sed die Dominica immediate sequenti celebrandum; qui tamen unus e praecipuis filii, juxta Eusebium lib. 3. de vita Constantini, & Athanasium in epili. de Syn do Ariminensita a. Ex eo quod pariter inter 2 o. istos non reperiatur Canon de Bigamis ab Ordinibus arcendis, quem tamen in Nicaeno Concilio constitutum dicit S. Ambrosius ad Vercellensem Episcopiun sic scribens : Sed prιus cognosia- mus , non soliam hoc Apostolum de vijcopo Presistero flatuisse, sed etiam Tatres in Concilio Pocaeno tractatus addidisse, neque clericum quemquam debere esse qui secunda coniugia fortitus es. R. Ex eo quod nec Canon rcperiatur ille inter istos de Scripturis sanctis authenticis, cujus tamen meminit S. Hieronymus epist. 3. de libro Iudith loquens & dicens : sed quia hunc librum Synodus P icaeua in numero sanctarum Scripturarum legisaer computasse, acquievi po lationi vestra.

SEARCH

MENU NAVIGATION