장음표시 사용
151쪽
x α PETRI JOAN. ΡER PINIANI rem eum, qui etsi nihil te docuerit, tamen
multa fiterit docere conatus ; non multa
promittere, & magnifica loqui, nihil eorum, quae promiseris, re ipsa praestare. Quid non mihi proficiscenti ceteri auditores mei, qUi vel etiam erant vel aliquando fuerant, pollicebantur quid me sperare non jubebant Θvix equidem temporis mihi satis futurum arbitrabar ad corum literas legendas, aut& ad inscriptiones ipsas inspiciendas. At
tertius hic mensis est a prosectione mea, nemque cujusquam, nisi tuas & Pompeii , literas adhuc vidi. Fateor jure me nondum querri posse : praeclaram eos in speciem excusationem habere non nego : hoc eos video dicturos ; nondum se, cum isthinc nostri discederent, de meo ad hanc urbem adventu quicquam accepisse: ne tu quidem & Pom- pejus pervenisse me huc necne cognoVeratis. Patiantur igitur charitati suae eorum charitatem anteponi, qui ut de me aliquid audirent, expectandum sibi non esse duxerunt. Accepi quidem a Benedicto, accepi ab Andrea , pauca quaedam verba, sed ea sitim magis intenderunt meam , quam eX- tinxerunt. Verum hoc scribo ludens, & ridens, quamquam quid prohibet ridentem dicere verum ξ sed scribo tamen haec per luse
152쪽
dum atque jocum : non enim dubito, quini omnibus multo sim charior, non quam Uel sera voluntas tam officiosa fert, sed quam
patitur difficilis ac morosa 'senectus mea. Serio quae restant : missos iaciamus jocos. De tua valetudine, jam aD aliis acceperam,& pro eo ac debebam, dolueram vehementer : verum , tametsi dubium non erat eo te animo a Deo accepisse morbum illum , quo res adversas omnes a lenissimo patre accipi par est : si tamen res adversae illae dicendae sunt, quae tantum hominibus apportant boni : sed humano more loquimur , licet divinitus sentiamus. Sicut valetudine. tua cognita humanitus dolebam, cum a divina voluntate non discreparet voluntas
mea; meliuscule tibi esse valde tam gavisus,& nunc optime tibi jam esse spero. Prima illa epistolae . tuae verba , etsi imbecisistas mea , quam diuturnus mihi morbus molestus amtulit , calamum digitis tenere non nit: non potest credi quam varios in pectore meo
sensus uno tempore concitarint, amoris ,
doloris, timoris, spei, praesertim cum literulae vacillantes adhuc fidem facerent orationi tuae.' Quis enim non amaret eum , quem tanta debilitas a scribendo non deterruisset ξ quein vero vehementer amaret,
153쪽
eum quis non magnopere doleret tam periculo1e aegrotasse porro quem & valde amaret , & in morbum lain gravem doleret incidisse , ne is relanguesceret, quis non timeret quem autem ad scribendum non nihil habuisse virium videret, eum profecto
confirmatum iri, praesertim cum valde cuperet , non sperare non posset. Ea enim sperare solemus, quae valde oviamus. Alia
mihi multa in literis tuis gratissima fuerunt, vel quia illustrem habebant voluntatis erga me tuae significationem, vel quod eo ipso
tempore scriptae a te fuerant, quo ego tempore in via morbo gravissimo tenebar, vel quod diligentem & accuratam continebant Romanarum rerum expositionem. Ego etsi parem tibi gratiam referre non possum, ex-lieriar tamen, an aliquid, quod te jure de-ectet, possim afferre : ac de Lugdunensi gymnasio scribam paucis. AEdificium ipsum publicum est, ad juventutem instituendam excitatum, Deo trino & uni consecratum , lex quo gymnasium Trinitatis appellatur: ut shoc ipsum praesagisse, ac praedixisse videatur iille bonus vates, qui de me scripsit, Hic jacet orator sancitae Trinitatis amator e sed ad rem redeo. Est igitur hoc nostrum gymnasium Trinitatis,ab initio erudiendae juventuti
154쪽
At I Quo Τ EPISTOLAE. I Astuti dicatum, ob eamque causam , per quam
accommodatum nobis: atque ut a rebus magis necessariis exordiar, cella penaria, culina, coenatio, sunt inter se hoc ipso ordine conjunctae, ut inter coenationem & cellam penariam sit media culina. Apte ad usum vides: immo non vides,sed cogitas: meliu Saatem cogitares, si vidisses. Sunt hae tres partes amplissimae , pulcherrimae, laqueata' ,
quales vos isthic habere vellem. Cella vinaria est, coenitioni pari magnitudine subjectum. Cubicula dormitoria satis ampla sunt, & nobis nimis multa, qui duodecim tantum sumus, & convictores externi totidem vel paulo amplius, ac inter eos nonnulli ex principibus familiis hujus urbis. Intra cubicula vero more Gallico bibliothecae sunt, septae tabulis ac tectar, longae novem aut decem palmos , latae septem, aut octo; altiores aliquanto, quam longiores, veluti cubicula quaedam parva majoribus inclusa. Intus mensa est : circumcirca tablina bene disposita r ut angusto in loco, vel satis multos libros pulch/ scriptos habere liceat;&. legere, scribere , meditari, quae Velis. Huc nos abdimus, quo ardentioribus, non animis modo, verum corporibus etiam in literas incumbamus. Nam hic, mi Bartho-
155쪽
PκτRr IOAN. PERpINIANI Iomaee, nihil est necessarium magis quam
ardor, non tam animorum , quam corporum. Potes hoc mihi credere experto. Viadebat hoc ille sane, qui in cubiculo omnium maximo, dc ornatissimo, quod videtur fuisse gymnasiarchae, nunc est P. Edmundi, cum ejus parietes pingendos curaret, inscribi jussit : intus vinum , toris ignis.
verum ille fortasse erat in corporea demersus : nos , quorum consilia in sempiternum
tempus spectare debent, melius imperavissemus inscribi, intus preces, Aris labor. Qua duae res perficiunt facile , ne vim frigoris nobis pertimescendam putemus. Exedrae quinque sunt, in quibus juvenes docentur.
ex his, quae rhetorum, & theologorum est, ornatior esse mihi videtur , quam vestrae. Atria duo, & in altero puteus bonae aquae, quam verisimile est per terrae venas, a pro ximo flumine occulte derivari. Cum enim haec urbs partim inter duos amnes maximos, Rhodanum & Ararim , in longitudinem porrecta sit, gymnisum Trinitatis est in media longitudine, in in latitudine extrema ad Rhodani ripam constitutum. Itaque ex atrio, adeoque ex cubiculis plerisque patet pulcherrimuS prospectus amnis, qui tanta celeritate fluit, ut cum fluat per loca aequa,
156쪽
'ALIQuOT EPISTOLIE. 147 hinc usque sonitus exaudiatur. Cymbae sursum deorsum navigantes : latissima aequora camporum vicinis Alpibus terminata. Ex turre vero , quam altissimam habemus, non haec cernuntur solum, sed omnia etiam aedificia,omne', viae urbis. Quare si quando huc Veneris, magis timendum tibi est, ne quod edas, quam ne quod videas , desit. Quotiescgo in pergula inambulans, & intuens in Alpium juga, matrem ingeniorum, & artium Italiam, parentem religionis Christianae Romam, domum patrum, vestrum gymnasium, denique vos omnes mihi videor intueri ξ quoties mihi venit in mentem illud canere Meliboei Virgiliani carmen : En unquam, non jam patrios , sed Latios longo post tempore fines ; neque pauperis & tuguri congestum culmine tectum, sed, & veteris Romae surgentia marmore tecta, post aliquot mea regna videns mirabor aristas ΘQuamquam non tam me Romana tecta mo-Vent , quam VOS, quos Romae reliqui, ac prae ceteris P. Fulvius qui, cum anguste pateat , totus est humanitatis, ac suavitatis plenus. Verum urbis desiderium, & vestri, caelestis civitatis expectatione superatur, ubi spero, quae Dei bonitas est, nos omneS, pa riter has tu ros beata & immortali vita, ad
157쪽
quam nos perducat ; dicere volebam. Sed tu, mi Bartholomaee, Valetudinem tuam cura diligenter, & ad nos aliquando, si poteris , hoc est , si per P. Rectorem id facere licebit, aliquid scribere, ne quaeso grave &molestum putes. De morte patrum Angeli,& Federici cognovimus, & pro eis instituto nostro sacra fecimus . liquando & quidem , ut spero , brevi idem a vobis beneficium accepturi. P. Rectorem, & P. Fulvium jube plurimum salvere. Adjunge P. Clavium , & P. Joannem Majorium. P. Baptistam Romanum, & ceterOS. P. autem Baptistam Rom. admoneri velim me ad eum scripsisse, de illo amico nostro : quid autem sit actum, scire vehementer optare. Vale& pro me Deum tuis precibus perpetuo placa. Lugduni . v I II. Cal. Decem. M. D. L X V. alia multa cognosces ex literis, quas cum tuis ad Pompeium dabo. Tu vicissim haec cum illo communicato. Petrus Ioan. Perpinianus Benedicto Sardo
XXI. OV m mihi jucunda fuerit brevis illa tua salutatio, si me nosti, pluribus di-
158쪽
re non est necesse e si nondum sum tibi satis notus , etsi verbis exaggerem , non
credes. Illud mihi prae ceteris gratum fuit, quod addidisti, sperare te mihi bene esse
atque in dies melius futurum : nam praesagisse mihi visus es id quod evenit. Hanitem ego praesagitionem apertissimum indicium csse duxi summae observantiae & caritatis erga me tuae. QRid illud sit quod evenit , & accepisse te credo communi fama atque sermone, & ex literis quas ad P. Be- Dedictum Pererium dedi , cognosces : nam omnem ei rationem itineris mei copiose perscripsi. Tibi vero, mi Benedicte, memor
officiorum tuorum, quibus meam senectutem saepe recreasti, quandam aliam ιγοειαν componere decrevi Lugdunensium rerum
ab adventu meo , quam spero & tibi, &aliis quibus aliquando charus fui, non mediocrem voluptatem esse allaturam. Ut igitur Lugdunum veni Iq. Cal. Oct. paululum ex illo morbo recreatus, qui me Camberiaci valde afflixerat & debilitarat, dedi valetudini duos , aut tres dies : cum interdum tamen quid mihi dicendum , & agendum csset, cogitarem. Ad munus mihi delatum perfungendum , existimavi orationem ante omnia a me haberi oportere, qua Lugdu-
159쪽
rso PETRI JOAN. PER PINIANInenses meos ad veterem religionem reti nendam, & rejiciendam falsam recentiorum haereticorum doctrinam adhortarer. Hoc enim argumentum & gravitatis multum habess mihi visum est, & ad officium susceptum
ataommodatum , & cum aliquod doctrina specimen habere, tum auditoribus nonni hiμ utilitatis afferre posse. Itaque re cum P. Edmundo communicata , x. Cal. Octob. commentari coepi, & scriptitare: nosti hujusmodi in rebus laborem meum i scis quantum contendere soleam , ne orationem inanem videar afferre. Tum vero accedebant multa , quae mihi permolesta erant, valetudinis infirmitas, temporis exiguitas, ignoti civitatis mores , ad quos nisi apta esset oratio, & ad hominum sensus accommodata , frustra me laboraturum intelligebam. v. Non. Oct. in coenatione gymnasii nostri, quae amplissima est, & pulchre laqueata , detractis ante mensis, dispositisque subselliis, hora post meridiem circiter tertia, dixi magna hominum frequentia , duodecimo die postquam meditari coeperam. Adfuit archiepiscopus , qui mirifice diligit societ tem nostram & admiratur: adfuit praetor, quem archiepiscopus invitarat. Hos cum duos civitatis principes adfuisse dico, exi-
160쪽
A LI Qv o T EPISTOLAE. III simare debes omnes tum ex clero , tum ex
populo vel doctrina , vel nobilitate , praestantes viros interfuisse: ut etsi multi sederent, multi starent , & confertissima multitudo hominum audiret, non tam numerosas tamen ille conventus , quam gravis &honestus videretur. Agendum mihi fuit mollius , quam vel meum ingenium ferebat, vel magnitudo rei postulabat: sunt enim adhuc
exulcerati animi multorum , ac ne cicatrices nondum obductae renovarentur, providendum erat. De veteri tamen Lugdunensium gravitate,& constantia, & religione, & novitate istorum hominum , & levitate satis multum verborum feci, neque eos tam eΣMgitavi oratione , quam sententiarum gravitate fregi. In extrema vero peroratione, archiepiscopum, & praetorem praesentes appellavi, quae partes ipsorum essent commone- feci , & ad defendendam veram religionem . sum adhortatus, atque ad hoc collegium tuendum , unde cernerent tanta pietatis ad-jumenta civitatem universam esse accepturam. Haec, & aequis, & vero etiam laetis animis audire omnes visi sunt, nisi si quis forte aderat illis haereticorum praestigiis omnino captus: quod & silentium tantum quantum me videre memini, & omnium ora at-