장음표시 사용
51쪽
a PETRI IOAN. PER PINIANIlia sunt subjectum & genus , nequeunt aliquando cohaerere. Pari ratione argumentum hoc est ex genere, si virtus nulla est , ne justitia quidem potest esse ; quia sumtiatur ex ea Ie , quae est genas illud : non item, si virtus est genus , ultima species non est , sed ex repugnantibus , quia
non ex ejus rei natura, quae genus est, verum ex ipsa generis notione depromitur. Idem ad ceteros inveniendi locos transferendum est. Haec mihi , posteaquam illa scripsi, occurrerunt : quae si tibi placere cognovero; tuum judicium opinionem meam non mediocriter confirmabit. LMarius Corradus Petro Dan. Perpiniano. VI.
ANnibali tamen Paulino habendam pu
to gratiam : non enim est oblitus omnino post longum tempus reddere tibi meas literas. Neapoli 'detentas vix unum aut alterum diem credidi r ignosco tamen occupationibus, nec sum illius officio ingratus. Nam tua mihi epistola mature ut redderetur, curavit : denique posthac illum nobis confido non defuturum. V
52쪽
rum, quae proxime scripsisti, ea mihi non jucunda solum , sed etiam ad quae cogito , vehementer necessaria fuerunt. Etenim impediebar hominum auctoritate doctissimorum , ne ipse mihi satis crederem. Facio equidem , semperque illos feci plurimi , quod, ut ne dicam cetera, res maxime involutas & artes obscurissimas primi apud nos, pertenui aut nullo potius majorum exemplo lucule0tissime pertractarunt. Quumque patrum nostrorum memoria etiam fuissent , quibus minime assentiri possem; hunc certe, qui postremus fuit omnium , & orationis cultu ac doctrinis maxime instructus ν ab eo , quem doctissimi omnes , & ipse unum sibi proposuit,
Cujus maxima, minima omnia imitaretur; discrepare in ea re noluissem. Utri magis credendum esset , non equidem dubitabam : sed eodem modo plurimos , neque omnino stultos homines errare, mirum valde mihi videbatur. Nunc vero , quum satis esse mihi potuisset vel odorari, tu quid sentires, cui diligentissime quςsita omnia ,& rectissime cognita sciebam ; rationes etiam scripsisti & argumenta , quibus a liquissimam doctorum hominum sententiam tueri possem. Quare tibi ago gra-
53쪽
PETRI JoAN. PER PINIANI tias , quod inertiae quoque meae consulueris , & laborem detraxeris mihi vel quaerendi , vel iis de rebus amplius cogitandi. Denique sic statuas velim , binis ex tuis literis amantissime scriptis fructum cepisse me illum , quem ego maxime cupiebam, ut, siquid recte unquam feci, hoc nomine certe mihi placeam , quod plurimi faciens doctrinam & ingenium tuum , ineundam esse mihi tecum amicitiam quam primum putavi. Q nim vero summam quoque humanitatem summa cum virtute conjunctam in te esse perspexerim, qui proxima etiam cpistola tua ultro me docueris , quae tibi praeterea in mentem venirent : spe non dubia sum , te , siquid etiam posthac acciderit ejusmodi, libenter mihi esse reia ponsurum. Quod autem de familiaritate, quae tibi cum Paulo Manutio nuper esse coepit , agis mihi gratias : hoc vero maximum putavi signum , minimeque obscarum bonitatis cujusdam eximiae , ac suavitatis tuae. Non enim hoc mihi , sed moribus ac studiis debetur tuis , & sapientissimi doctissimique viri judicio , qui te benevolentia ac familiaritate sua dignunx esse cognovit. Equidem utrique vestrum gratulor : & , quando te adjutum ad illius
54쪽
ALIQUOT EPISTOLAE. ης amicitiam a me credis , hoc vos ignorare nolim ; repelli a me solere multos , quorum non modo agreste ingenium & literas , sed ne ora quidem homini elegantis simo velim esse cognita. Tui vero loci homines mea ejusmodi opera si forte indigerent , in illum peccare me crederem, nisi , quod in me esset , adjuvarem. RO-go te , salutes illum meo nomine: & excuses , quod non scripserim , qui valde murer etiam, hoc anno , multis literis meis Aldum nihil hactenus respondisse. Curavi enim , quae vehementer se cupere aiebat ;nec scio , illa an acceperit. Dedi praeterea amicis negotium , qui Beneventi , Capuae,
Neapoli , & in Campania, quicquid esset
ejusmodi , ad me mitterent : respondent se diligentiam quantam possunt , maximam adhibere e sereque , ut nobis cumu
late satisfiat. Facies haec , ut sciat : &quam primum ad me scribat, nisi quid me volet suspicari : siquid literarum ab illo
accepissem , non vererer, inanis opera ne
mihi suscepta sit. Monui enim , ex urbibus Campaniae siquos movere ad hoc amicos posset : hic enim funditus extremumque ad pulverem δε σωτεsι 6 τειχε ἐπέρ-
55쪽
ειυν. Valde utriusque nostrum interest me non ignorare , quid egerit. Tu videbis, obsecro te , num istic , aut usquam intra superiores duodecim annos in lucem venerint aliunde centum triginta sex Quintiliani senioris declamationes , & me docebis . expectabam hac de re Aldi literas , quid pater illi respondisset. Aliud,
quod ad te scriberem , non erat: significatione enim , quae mihi potest esse maxima , perspexi in me amorem tuum. Quamobrem, etsi non dubitas tu quidem grato homini operam a te esse datam ; cupio tamen offerri mihi , unde expressius meam quoque summam in te benevolentiam coisgnoscas. Vale. Uriae. VI. Non. Oct.
AIdus Manutius Q Mario Corrado. v I I. EX iis literis , quas ad Petrum Perpinianum optimum , doctissimumque virum proxime dedisti, suspectum me tibi esse negligentiae nomine, facile cognovi rin quo licet nullius mihi culpae sim conscius , animo tamen , & sensibus angor
56쪽
intimis , angarque tam diu , donec hanc mihi molestiam abstergant literae tuae. Quod
ita fiet, si te hoc , quidquid sitspicionis ,
vel de natura mea, vel de voluntate se Rhepisti, deposuisse intelligam. Quid λ egone qui tui similes ; quamquam tibi paucos omnino doctrina, pauciores etiam eloquentia comparat pater meus ; ego igitur, cum hominum excellentium amicitias semper appetierim , iisque a me deberi omnia studia judicaverim, ita desciscerem ab instituto meo, ita parentis mei tui studiosissimi judicium contemnerem , ut respon dere gravarer Marii Corradi literis, refertis officio semper, & latini sermonis elegantia , nunc etiam cum beneficio meo conjunctis , siquidem Perpiniano scribis , misisse te mihi, quae optabam Ego vero cum & literas tuas , quia disertissimae sunt, & , ut ille ait, rhetorum more loquuntur , semper optem , & antiquas inscriptiones sic , ut nihil magis i literas perquam raro, nec unquam , quin responderim , inscriptiones autem accepi prorsus nullas. Tu vide cui commiseris et de me, noli obsecro , secus quam mea in te pomst alet observantia , atque humanitas tua
57쪽
48 PETRi JOAN. PER PINIANI patiatur , suspicari. Haec de ossicio meo , cui deesse non soleo. De studiis autem nihil erat literis dignum t inchoata tamen
multa , nihil absoluti. Pater nova quaedam elucubratur , vetera corrigit & auget: valetudine utitur non incommoda : de te
perhonorifice , & loquitur & sentit, mihique mandavit, ut tibi fratrique tuo multam ejus nomine salutem adscriberem. Vale. Romae r. non. Jan. M. D. LXIV. Petrus Dan. Perpimanus N. Mario Corrado.
tiam habendam puto. Sed nescio quem prosecto casum nobis inimicum suspicer , & infestum .ine. Vide quaeso , potueritne aliquid evenire vel festinationi tuae , veIexpectationi meae magis adversum , quam quod evenit superioribus literis ad te datis. Cognoscendi cupidus , an tibi redditae fuissent, ad hominem venio : domestici in urbe non esse respondent. Redeo
iterum ac tertio. Negant revertisse ' nam
in Galliam Cisalpinam, ut post ex ipso didici,
58쪽
dici , est profectus. Equidem timere jam
incipiebam , ne & operam & Oleum , ut aiunt . Interea perfertur epistola tua Romam , quae, perinde quasi facinoris alicu. Jus convicta fuisset, quam diu ille abfuit, tam diu misera jacuit in tenebris abdita atque retrusa, cum esset ejusmodi, ut non hujus urbis, aut Italiae modo, verum etiam orbis terrae luce digna videretur. Decem bri tandem fere extremo ; per id enim tempus ille reverterat , multum optanti ac propemodum desperanti mihi, prorsus Codem , ac se perior, eventu data est. Quo quidem tempore re ipsa didici, nos insperatis vel bonis , vel malis in utramque
partem vehementiuS commoveri. Non me Continere potui, quin eam multis de nostris , quibus tui sermonis elegantiam per-jucundam fore cognoveram , ultro legendam offerrem. Nam etsi de me ex morum tuorum comitate magis , quam ex
veritate scribebas ea , quae ipse lagens, VCreor interdum, ne quis alius in hac Urbe Petrus Perpinianas tua laudatione dignuS , repente nobis nescientibus exortus esset , eique tu forte scriberes illa, non mihi ; tamen padorem multo perdere malebam , quam celare quemquam singula-
59쪽
so PETRI JOAN. PER PINIANI rem humanitatem tuam, cum incorrupta Latini sermonis integritate conjunctam. Adulari me tibi crederes , si dicerem , quantum delectarit omnes , qui legerunt. Verum quod mihi gratias agas , nihil est :Quantum enim in me situm erat, tantum tibi debebam , vel propter suavissimos tuo&mores oratione , quae imago quaedam animi est, mirabiliter expressos : vel propter excellentem reconditarum artium doctrinam, cum modestia, quae verae doctrina comes est, tum acumine, & prudentia quaerendi declaratam : vel propter eximiam orationis elegantiam , atque munditiam ,
non mihi solum homini impolito , atque rudi, sed etiam eloquentissimis , & prudentissimis viris maxime probatam : vel propter illam animi moderationem tam alienam ab arrogantia, quae te impulit, ut ista varietate doctrinae sententiam exquireres hominis propemodum indocti : vel certe propter ossicii necesstatem , ne parum sancte fidem colere viderer, si munus antea
receptum , postea defugerem. Reliquum erat unum , in quo gratiae loci nihil esse potuisset, si tibi ne exigenti quidem , mature debitum ossicium persolvissem, ut priadentes creditores facere solent , qui debi-
60쪽
toribus suis facile sponteque solventibus,
quamquam non suain pccuniam reddunt, illam tamen habent vel maximam gratiam , quod se appellandi , & exigendi labore molestiaque liberarunt. Sed tu cum alterum jam annum expectes , crebrasque ad me literas eadem de re miseris, hanc quoque gratiam penitus mea negligentia lublatam es te duco. Vix credes , quanto sim faetias tardior , quam eram , & quin dammodo pigrior ad scribendum , nescio
an aetatis ingravescentis flexu , an fastidio quodam humanarum rerum. Ab his certe sic abhorreo, ut, nisi me alio vocarent mea: non temere susceptae , sed diuturno consilio institutae vitae rationeS , ne quam Carum partem attingere necesse esset , in aliqua solitudine libenter omnem reliquam aetatem delitescerem. Si quid tamen occurret aliquando , in quo meam Operam requiras, faciam profecto , ut intelligas neminem apud me vel auctoritate plus,
vel voluntate valuisse. Nunc eodem animo , quo ceteras accepisti , extremam ac
cipe disputationem ad ea , quae de quaestionibus a te possitis , mihi sola restabant. Ea nihilo brevior est , quam illa superior fuit de adjunctis, cujus tu nimiam