Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

Pre medium etiam probabile, aut sine illo, dicitur; ut intelligamus duplicem esse opinionem. Vnam,quae habetur sine medio per solum simplicem intuitum ipsius veritatis probabilis,quam sic definiuit Aristoteles, cap. praesenti, dicens : Opinio est acceptio immediata propositionis , ct non necessaria. Alia est, qua habetur per m Hum probabile. Nam , vel colligitur ex immediata opinione , per consequentiam euidentem , aut probabilem : vel ex propositione euidenti, per consequentiam tantum probabilem : & utroque modo dieitur haberi per medium probabile. Quia vel ex parte propositionis, ex qua colligitur,solum est probabile: vel ex parte consequentiae. Itaque sicut aliensus certus, & euidens,duplex est, nempe , aut per se euidens , quem intellectus habet cognita significatione tetminorum ; ec dicitur Intellectus; aut euidens per medium demonstrativum : Ec dicitur, Seientia: Eodem modo , duplex est assensus probabilis ; Vnus, qui habetur sine medio , cognita significatione tet minorum : ut dum intellectus, cognita significatione germinorum huius propositionis, omnis mater diligit hilum suum, Datim nulla expectata ratione,assentitur ei probabiliter, & potest vocari, Intellectus opinionis. Alter assensus probabilis est, qui hab/rur per medium probabile,se expositum est.Et ita duplex est opinio, distincta absque dubio specie, per diuersum modum assentiendi. ex sola notitia terminorum , vel per medium : & utramque comprehendit definitio assignata.

Fides autem humana sic potest definiri: Fides humana est assen- 3sus prebabilis, pro re testimonium fide digni habitus. Ita ut per Affensum probabilem, conueniat cum opinione, & distinguatur a caeteris notitiis,aut assensibus intellectus: sicut de opinione diximus, per Testimonium vero,ab opinione;& haec de primo.

An semido sit de intrinseca ratione opinionis, is humana fidei. Hoc etiam pertinet ad explicationem quidditatis opinionis,ti humanae fidei. Quod ut intelligatur, explicandum impri- . mis est: Quidnam per formidinem significetur. Et nihil aliud est,

quam timor, ne falsa sit pars, cui assentitur intellectus, aut vera Opposita. Opinio enim, ut diximus,est assensus probabilis, cui non repugnat subesse falsum : quod est esse assensum quendam debilem,de cuius veritate merito timetur, aut timeri potest: quia se ei adhaeret intellectus: ut fundamentum propter quod ei adhaeret: quod est veritas ipse per se probabilis, aut ratio per quam deducit conclusionem ex praemissis, non sit omnino solida , nee firma , sed quae ex propria natura deficere potest, & aliter se habere. Dubium igitur est, An timor iste,quem vocant formidinem , pertimeat ad essentiam opinionu,vel humana fidei.

Prima

Diuit igi

672쪽

Prima sententia , Distinguit duplicem opinionem , perfect-mis Imperfectam. Perfectam opinione vocat eam: quae innititur te stimonio fide digni: Imperfectam vero: quae innititar rationibus probabilibus. Et ad essentiam illius asserit, nullo modo pertine e formidinem:quia non solum dicit assensum determinatum vntu Partis,sed firmum, ac certum : non propter firmitatem testimondsed propter efficacem determinationem voluntatis ratione cuius intellectus firmiter adhaeret eidem parti mec solum firmiter , sed etiam tenaciter:ut superius ex Aristot adduximus. Imperfecta vero opinio,formidinem habet essentialiter annexam,sine qua,nec re peritur,nec reperiri ullo modo potest. Ita Durand. in I.quaest.pro Iogi,Masius cap.praesenti,qui,ita ait tenere Capreolum, & Caiet. quos ipse citat:& quod amplius est,D.Tho. pluribus suae doctrinae locis, praesertim I. 1.quaest. 67 art. .ubi ira ait: De ratione vini nis,s quod accipiatur unum cum formidine alterius oppositι, &c. Probat etiam ratione. Nam qui opinatur, iudicat, opinionem, quam ipse sequitur,posse esse falsam .ergo ex propria ratione opinandia i met,ne falsa sit: quare timor iste aut formido, intrinseca

est opinioni. ν ε

Pro solutione huius quar. distinguenda est duplex formido,

Nam alia est, quae est actualis timor i Alia Virtualis , smaradicatis, quae non consistit in aliquo actuali timore, aut dubit tione:sed in eo solum,quod est talem esse assenium opinionis, ex parte obiecti,aut medij assentiendi,cui non repusnat subesse falium. Et ex hac radice, nascitur aliquando actualis timor,aut forinmido, ne opposta pars vera sit,aut falsa illa, cui intellectus assen. titur:& ideo dicitur virtualis,aut radicalis formido. Hac supposita distinctione; Nostra sententia est, Vistualem aut radi ealem formidinem, ad essentiam opinionis, aut humana fidei hemtinere : Actualem vero, omnino esse ei accidentalem ita ut spe reperiatur e ilia, Haec est communis sententia fere omnium expositorum. Arist. cap. praesenti. Et probatur expresso testimonio Aristotelis. . libro Ethicorum cap. 3.ubi deopnione ita loquitur: Nam si vera opinio,ct non scientia sit, ex qua continenter aiunt homines zihil ad rationem id refert: cum Aonnulli ex his sui opinantur, non ambigant, sed certo se scire existiment.' . Et probatur euidenti experientia: Quia plures sunt opiniones, non solum in Dialectica, sed etiam in Philosophia Theologia, communi fere totius scholae consensu approbatae, di efficacibus argumentis confirmatae:quas sequimur, absque ullo equorexet formidine actuali. Et aliquando videmus, aliquos ex prin- . cipiis euidentibus , deducere aliquam conclusionem , per syllo-fismum,quem pux Di miidentem vere non nisi probabilem,ti t es, certain esse ςxistim at istem consi usionem, licet vera sit in

673쪽

eis solum opinio: ergo repugnat smul habere: timorem , ne sie falsa.aut Vera opposita: quare euidens est,actualem formidinem, non elle intrinsecam opinioni,cum Lepe inueniatur sine illa. Virtualis tamen, aut radicalis formido,his etiam opinionibus intrinseca est: cum ex parte medii astentiendi,non repugnet eis sube se falsiam.

Testimonium autem D.Tho de hae virtuali formidine, intelligitur,non de actuali. . Ad arg veto;Concesse antecedente cum consequentia, distin- 4s uendum est consequens. Nam si de actuali timore , aut formiis aine intelligatur , falsum est. Si vero de virtuali, aut radicali, verum : & ideo hanc solam esse opinioni intrinsecam probat arg.

non illam.

An opinio possit esse simul eum scientia, de easem propositioneo in eodem intellectu.CErtum est opinionem simul esse posse eum scientia , de eadem M.

Quia de lanea , habet scientiam Geometra , & opinionem Dialecticus,aut Metan hysicus. An distinguntiar realiter a subsan-m. Nec solum est certu quod in diuersis hominibus,aut intellectibus,simul esse possint de eadem re, ed etiam in eogem intellectu Nam idem geometra , habet seientiam de linea, & potest simul habere opinionem , de distinctione eius a lubstantia. Ideo, non quae t titulus quaest. An de eadem re simpliei, possint esse simul in eode mle 'Au, sed, An se ea rim propositione. De qua certuest etiam,in diuert: ntellectituis posse se sicientiam, is opinionem. Nam fieri poteit; ut al: u s habeat assensum alleuius conclu- Usionis per veram demonstrationem,quam alter deducat ex eisdem

vel aliis principiis ,per syllogismum probabilem: dc ideo solum

habeat Opinionem. Dissicultas igitur est, An idem homo de eadem propositione , possit simul Dabereserentiam,s' νιnionem. Sed adhuc de scientia , & opinione est distinguendum : quia quatuor modis excogitari potest, quod simul sint. Primo ; Sem dum habitim: ita ut taem homo simul habeat habitum scientiae, sc opinionis , de eadem conclusione. Secundo ; Ita υt simul habeat flensera utriusique. Tettio; Vt simul habeat habitum scientia, is affusium opinionis. Quarto, Ut simul habeat habitum opsuionu, assensum selenpia. & secundum omnes comparationes,videtur pro cedere quemadmodum prassens. Circa quam est prima opinio negans,Scoti in 3.d. 24.q. unica, g.eontra haee r.Caiet.& Soti eap.praesenti, &-, ibidem q. S. Probant testimonio Arist.in hoc e. ubi eandem sere qu proposuit, An iriem obiectum, possit esse scitum is vir' , ab eodem. aut respondi lion posse.Probauitque --.itionc cιbιles,quod non potess

674쪽

T,ae.3. de opinione ct fide humana. 6so

res aliter se habere pinale vero , quod potest alite e habere; t vi

nabile t. Sed repugna'eandem rem poste aliter se habere.&non posse aliter se habere : cum stat contradictoria: ergo repugnabit.

quod aliquid simul sit scibile, S opinabile , aut scitum, oc opina- 8 rum. At qui haec sunt propria obiecta icientiae, & opinionis: ergo etiam repugnabit utramque esse simul, in eodem intellectu ; de

Cadem propositione,ex mente Arist.

Probant deinde ratione. primo,de actibu ,vel assensibus. Deinde,de habitibus. De actibus quidem: Quia impostibile est, eundem hominem, iudicare simul quod res eadem potest aliter se habere:& non potest aliter se habere: cum haec sint iudicia contradictoria. Sed assensus scientiae , est iudicium actuale de conclusione, quod non potest aliter se habere: & assensus opinionis, est iudicium de eadem,quod potest alitet se habere. ergo actualem repugnantiam continenltaquare non poterunt esse simul in eodem intellectu. Et quod amplius est, assensus isti repugnant, tanquam euidens,& ineuidens:quia de intrinseca ratione viatus,est euidentia;aher vero ex propria natura ineuidens est cum sit contingens; aut ex parte principii , ex quo deducitur ἔ aut ex parte medij probabilis. per quod dedueitur. Sed euidens,& ineuidens opponuntur priuatiue ,sicut lunae,& tenebrae quia e uidelia est manifestatio obiecti, sub claritate luminis:ergo repugnat esse simul in eode intel- Iectu:sieut repugnat simul esse luce,& tenebras: in eade parte aeris. - De habitibus vero probant secundo: uia actus,& habitus,vxrsantur circa idem obiectum, & per idem medium : & habitus,est inclinatio ad actum,circa tale obiectum,& per rate medium:ergo eandem prorsus repugnantiam habent cum actibus: quare nee simul esse poterunt. Secunda opinio est Durand. in I. quaest.prologi , num . ho. Vbi distinguit opinionem: quia duobis modis .inquit,haberi potest. Pri- Ino,expramissis probabilib., aut euidentibus, per mediu probabile:& ut tale cognitum ab opinante. Secundo, prεmighi necessariis,

atque euidentibus,& per medium;vere quidem probabile : sed euidens reputatu ab opinante. Et si primo modo habeatur, repugnat' simul elle cum scienti attam secundum actu quam secudum habitum:vt asserit prima opinio:cum qua conuenit in hoc:Si vero haheatur secundo modo , simul esse possunt: tam secundimi actus,' quam secundum habitus:in quo eidem opinioni contradicit. Ideo probat hoc secundum tali arg.Tota repugnantia assensus opinionis,& scientiae, prouenit ex eo , quod per unum iudicar ur, conclusione non posse aliter se habere, per aliud ves o,'γsse aliter se habere: sed dum opinio habetur,per mediti euidens existimatum;& ex praemissis euidentibus,tudicatur,conclusionem no pos

675쪽

in eis repugnantia , vel oppositio, propter quam simul esse non

possint. Quinimo conformatur omnino:quia per utruque iudicatur conclusio necessaria: & ideo,quod non possit aliter se habere. Duae autem causae conformes,bene pollunt ad eundem effectu co- currere: &,si assensus hoc modo non repugnant, euidens erit non repugnare habitus: qui propter assensus tantu repugnare possunt. Tertia opinio est quorundam modernorum , omnino opposi- sola his duabus: Quia affirmat scientiam, is opinionem ulosep

se,circa eandem propositionem, in eodem intellectu, tam secundum mctus,quam secundum habitus, disiue opinio habeatur per medium probabile:vt tale reputatum ab opinante, siue reputatum necessa rium. Solum de propositione,de qua est uterque assensus, distin-suit hoc modomam duobus modis considerari potest. Primo , in propositio quadam est,eirca quam versatur uterque habitus,vel asse-

us. Secundo ; Vtes conclusio demonstrarionis, stet syllogismi probabilis.& prima consideratio, inquit , quasi malecialis est:secuta, quasi formalis: Quia una & eadem est propositio,circa qu*m versantur: sed illa eadem,est conclusio utriusque syllogismi,qui cum distinguantur specie,propositio eadem, est quasi duplex conclusio formaliter,atque specie distincta unde fit,de eadem quidem propositione,esse utrumque assensum, & habitum. Sed non de eadem sonclusione,at de diuersis formaliter. Et hane dicunt esse sententiam Alexandri Alensis, 3. p. quaest. 79. memb. 3. D. Bonau. in 3. distinct.1 .quaest.2art. 3 Durand quaest. I.prologi,& in 3.dist. 3 I. quaest. 4. Altisiodorensis lib. 3. Summae, tit. 3. qu*st. 4.& .Rich. in 3 dist. α s.quaest. r.& Villalpandei cap. praesenti,atque etiam D. TsO. I. 2. 'Raest. 67. art. 3. ubi concedit eandem propositionem Posse cognosci,per diuersa media:euidens,& probabile: tanquam per medium perfectum, & imperfectum, quae non omnino repugnant,quod repetit 3. p.qu.'. r. 3 . ad 2. ubi P. Franciscus Suarius vindem sententiam sequitur.

Probant primo: Quia tota repugnantia, ob quam simul esse s r. ion possunt assensus opinionis & scientiae, de ea4em propositione est,quia repugnatiquod simul iudicetur,posse aliter se habere. non posse:cum duo naee iudicia sint contradictoria: hoc autemata effer, si per idem medium utrumque esset iudicandum. Sed cum id fiat,per diuersa media, nullam contineret repugnantiam, aut cotradictionem: quia intellectu iudicare,propositionem non posse aliter se habere ut est conclusio demonstrationis: & posse aliter se habete t est eonelusio probabilis syllogismi,nullo modo repugnat i nec opponuntur contradictorie, duo haec iudicia, comparata ad diuersa media. Quod praesertim verum est, cum a ualis formido, no sit opinioni intrinseea:nec sit necessarisi opinantem actu iudica e,quod possit aliter se hab*re conclusio. Imo

676쪽

possit iudieare contrarium; ut notavit Durand.' Secundo:Quia simul eum demonstratione, adduci potest,& s let, probabilis ratio,ad probandum eandem conclusionem : sicut cum fide diuina,ad credendum eandem vetitatem:ergo assentitur simul intellectus,propter utrumque medium & ideo urruque habebit suum effectum,qui est assensus probabilis,& scientificus , simulque erunt,alioqui Lustra adduceretur utrumque medium. Nostra sententia,quafi media est,& unica conclusione explicatur : Scient a. is opinio. secundum habitus, possunt simul esse in eoim intellectu, de eadem propositione, non tamen secundum assensus vetactus. Per primam partem; Excluditur prima opinio , & ex parte secunda. Per secundam vero partem ; Excluditur etiam ex parte secunda, & etiam ex parte tertia. Caeterum nostram sententiam tenent authores illi, quos pro se citat ultima opinio:vt constabit

eos legenti:videbit namque nisi ego fallorinde solis habitibus eo-eedete,quod simul esse possint,non de assensibus. Et hic est sensus.

DiTh. praesertim in ultimo loco si verba eius attente cosideretur. Vt autem eam simul explicemus, & probemus , notandum est, Scientiam inopinionem dum affirmant veritatem eiusdem propositionis,non esse oppositas contradictorier, nec priuatiue, o,neque ullo ge--νe oppositionis: Quia contradictorie non possunt opponi ea. quorum utrumque affirmat: sed nee iudicia vitiusque necesse est contradictorie opponi: ita ut per iudicium scietiat,dicatur propositionem non posse aliter se habere, per iudicium vero opinatiuuι posse aliter se habere.Nam ut bene probant secunda & tertia sententia,necessarium non est; ut tale iudicium reperiatur in opinanter sed saepὸ non reperitur; & aliquando reperitur contrarium Porro,nec opponuntur ptiuatiue:quia assensus opinionis,non caret euigentia, nec ea proptiε priuatum, sed quandam negationem eius dicit: sicut quaelibet species,dicit negationem alterius: & tamen non propterea dicuntur priuatiue, aut contradictoI te oppo-

mi; sed disparatae esse. Et ita se habent scientia & opinio. 3 Ae nec omnino disparatae aut diuersae sunt; sed valde similest eum in eundem sinem ordinentur ; qui est firmare veritatem in intellectu. Nisi quod scientia id omnino efficit; opinio vero alia qua ex parte , non plene , aut persectὸ. ideo solum distinguuntur; tanquam perfectum, & imperfectum: ut egregie D.Thomas .ait in ultimo loco:quia scientia , est quasi forma perfecta; opinio vero quasi dispositio ad illam: & has rationes persecti & imperfecti, habet ex propria natura, & essentia. Sed perfectum, & -- perfectum, duobus modis repugnant, vel respectu duorum. Piimo quidem, respectu eiusdem formae : quia repugnat eandem formam esse; ex propria natura habitum, & dispolitionem:& ita repugnat eandem qualitatem, vel habitum; simul esse scientiam,

677쪽

& opinionem. Secundo , repugnat in ordine ad idem subteminarquia impossibile esti quod idem corpus simul sit perfecte & im

perfecte calidum: aut eadem pars aeris perfecte& imperfecte illuminata. Et hanc repugnantiam absque dubio habent scientia, Mopinio , respectu eiuldem subiecti, circa eandem propositionem adaia opinio,no omnino, vel non plene determinat intellectum, ad veritatem eius nec firmum,aut habilem efficit:sed determinat quidem inficino quodam,ac debili modo, & quasi indeterminatu aliqua ex parte relinquit:& hoc habet opinio quaecunque ex sua

natura,& essentia; quomodocumque habeatur,etiam per medium probabile,reputatum necessarium. Scientia vero,plen atque perfecte, & omnino determinat intellectum, ad veritatem propositionis demonstratae,omnino etiam firmum,ac stabilem reddit. Ex quibus utraque pars nostrae sententiae efficaciter probari s potest Primo quidem; QAod scientia,& opinio simul esse no pota sunt secundum actus, vel assensis contra secundam & tertiam opinionem hoc argumento:Impossibile est,aliquid simul esse plene,atque omnino determinatum,& non plene,atque omnino de-tcrminatum circa eandem rem, cum contradictorie haec oppona,

rur. ed per assensum scientificum, plene atque omnino determinatur intel lectus,ad veritatem propositionis demonstratosirmuseque di stabilis in ea redditur:& per assensum opinionis, nee omnino determinatur, nec firmus, & stabilis efficitur:ergo repugnae simul esse haec duo in intellectu,circa eadem veritatem. At dices pro tertia opinione: concludere arg.hoc, respectu eiusdem medi, non vero ratione diuersorum repugnare, quod utroque modo simul se habeat. Igitur probatur efficaciter,quod etiam per diueras a media repugnet:quia smul esse conuictum intellectum, & non esse conuictum , circa eandem veritatem : undecunque id proueniat, silue per idem, aut diuersum medium, plane repugnari eum sint ei Ie simul, & non esse respectu eiusdem:ergo non tollit din' ficultatem argumenti,quod id fiat per diuersa media. Et si per diuersa inedia id fieri potest tequitur asssensum scientificum, & er- ' .roneum simul else posIe,circa eandem propositionem: ita i simul iudicet intellectus, veram eae, & falsam et veram quidem per de imonstrationem. falsam vero per syllogismum probabilem Tune enim cessabit oppositio. quia solum elle dicitur resipectit erusdeni, non vero respectu diueri oru mediorum. luae tamen absurda sunt. De habitibus vero, facile probari potest,quia non dicunt actua Iem determ nationem intellectus,ad veritatem, sed quasi potentialem δc habitualem. No repugnat autem, intellectum esse imperfecte determinatum actuin polle plene determinari, itat plena determi 3atio aet tali repugnet non plenae. de diuersis temporibus, esse in eodem intellectu plenam, & non plenam deter-

- mina

678쪽

M.3. de opinione ct fide humana. 66 3

minationem, nullam continet repugnantiam. At eodem tempore id fieri, maxime repugnat. 3 Ad argu . Scoli,quo proFabat repugnantiam habituum. Neganda est consequentia:quia licet actus,& habitus versentur circa idε obiectum , & habeantur per idem medium,longe tamen diuersas rationes habent quia habitus est,tanquam inclinatio, & quasi potentia ad actum; actus vero per actualem attingenti*m fit obiecti. Sed no repugnat aliquem habere simul, inclinationes ad actus repugnantes, quos potest exercere diuerti, temporibus licet repognet rimul exercere utramque. unde licet repugnet actus, aursensis opinionis,& scientiae esse simul,non repugnat tamen simul esse habitus. 6 rid arg. Durandi; Concessa maiore,& minore,neganda est consequentia.Qu'a repugnantia assensuum opinionis,& sclepti aedioli consilli; in oppositione iudiciorinvide quibus bene probatur, nisesse nectessarium,quod simul habeantur.Sed in eo,quod ratio of nionis essentialiter, est imperfecta, non omnino determinans intellectum ad veritatem. neque eum firmans in ea ratio vero scie-tiae essentialitet persecta est circa idem:eum plene atque omnino determinet intellectum, eumque in eadem veritate firmet: Firmum autem esse intellectum , de stabilem in eadem veritate : Minfirmum simul ac debilem, repugnati.&pariter, simul esin omnino determinarum & indeterminatum. Et hoc sequitur, siue petidem, siue per diuetiam medium id fiat:& ideo repugnat simul e se opinionem,& scientiam,circa eaclem propositi ne ira, in eodem intellectu. Itaque licet actualis sormido , non sit opinioni intrinseca :& licEt non possit haberi pet medium vere probabile , sed

exillimatum neeessari dira, quae concedenda sunt:Nihilominus, ex propria ratione intrinseda, habet assensus opinionis,non omnino determinare intellectain, nec firmare eundem in veritate. Et ideo non potest esse simul cum assensu scientiae , plene eum determinante ae firmante : sed adneniente hoc & cum eo plena determinatione intellectus: cessat ille:quia celsat omnis inderer minatio,& aliqua pertinete ad eius essentiam:& ideo cessante omni,cei sat aliqua:& ex conseqdenti,cessat assensus:aliqua ex parte inde terminatus,atque infirmus: sicut cessat debit ias membrorum, adueniente robore:&cessat aegritudo, adueniente sani ratin. Et ex his

679쪽

S ELECTA QUAEDAM

EX LIBRIS TOPICORUM

Aristo. quibus liberalium Artium studiosi,florentissimae huius Academiae Complutensis, satisfacere possint consuetis Magistrorum interrogationibus, in examine,pro Baccalaureatus gradu subeundo.

De fine, ae diuisione horum librorum.

I R i 3, quem in bis octo libris Topieorum intendit Aristoteles,est; Methodum tradere probabiliter disputandi, de quocunque themate, seu problemate oblato. Et quia uniuersale , ac praecipuum instrumentum Topicae disputationis , est ratiocinatio Dialectica , quam vocamus Topicum syllogismum , duo agit in toto opere; ut uniuersalem eius diuisonem proponamus Primo, explicat naturam syllogisimi dialecti ei: & partes , ex quibus componitur.Secundo et Quia syllogismus iste Topieus,hoc est localis dieitur locos omnes, ex quibus argumentorum probabilium copiam deducere possimus copiose tradit,& explicat,ut ita instructus Dialectieus, quamcunque disputationem , de rebus probabilibus instituere possit. Nos igitur breui qRadam summa,tradere,cupientes,ea, quae necessaria sunt ad artem Topicam intelligendam, S liberalium artium studiosos instruendos, ut satisfacere possint consuetis interrosatio nibus subeundi examinis. Duo alia eodem ordine praestabimus. Primum . Quidnam Dialecticus syllogismus sit, explicabimus: qua " sint partes,ex quibus componi debeata tam simplices, qualia sunt praedicata Topica, quam etiam composita nut problema Dialecticum, & Dialecti ea propositio: de quibus Aristoteles agit, per octo priora capita primi lib. Deinde loea,ex quibus eruenda sunt probabilia argumenta, summatim colligemus, enumerabimus,atque explicabimus. xuodnam si obiectum huius operis,ct ordo eius,cum caterispa tibus Dialectica explicatur.

Ex his facile potest intelligit Quodnam sit obiectum huliis

operis. Nam si omnia, quae in eo reactantur; vel sunt parres syllogismi Dialectiei; vel loci, ex quibus argumentorum proba bilium eopia deduci possit, quae etiam ad compositionem eiusdem syllogismi ordinantur: Scopus totius operis, cuius naturam

680쪽

i Selem ex libris Topieorum. 66s

& propcletates intendit Aristoteles in eo explieare, idem syllogismus erit:& ex consequenti,subiectum,seu obiectum eius proprium. Nam praecipuae conditiones obiecti istae sunt. Ordinem etiam,quem Libri Topicorum seruent,inter caeteras partes Loo-Mein locum eis inter caeteras debitum , non erit dissicile inteis- 'gere , sequuntur enim proxime libros de posteriori resolutione, nuper a nobis explanatos. Cuius ea est ratio: Quia inter species

syllogismorum, post demonstrationem in posteriorum libris explicatam,dignior est syllogismus dialecticus caeteris, ideo tractatus iste de eo,tanquam de proprio obiecto agens,statim post eosdem libros debet colloeari.

Quid sit pradicatum Diale meum. QImplicia. ex quibus proxime componuntur problema,ac pro Opositio Dialectica ; & remote Dialecticus syllogismus , sunt Pradicata Topioseu Dialectica quod idem est de quibus agie Arist.cap 4. primi libri,ubi ea enumerat, & singula propriis definitionibus explicat. Pradicatum Topicum, sic possumus in genere desini re: Elt praeipua pars,ex qua componitur problema , ae propositio Dialectica. Precipuam panem . illud vocamus, ad distinctionem subiecti, ex quo eadem propolitio Dialectica componitur. Nam

copulam propositionis , non tam partem nunc vocare volumus, quam nexum utriusque partis,quo copulatae propositionem com

ponunt.

Luρtuplex sit pradicatum Dialecticum. ' TIdentur ex una parte pradient a Dialectica esse quinque, pro- V pter hoc argum. Quia praedicatum distinguitur a praedica

bili, tanquam actus a potentia. sed actus,& potentiaAEodem modo . numerari debent. quia potentia sumit unitatem,ac distinctionem ab actu:ergo tot erunt praedicata, quot praedicabilia. Constat au-.tem ex Porphyrio,praedicabilia eise quinque:ergo quinque etiam debent esse praedicata. Ex alia vero parte videntur esse decem, propter secundum arg. Quia praedicamentum non est aliud, quam praedicatorum series,& ordinatior ergo idem erit numerus praedicatorum & praedicamentorum.Constat autem decem esse praedicamenta,ex Arist.er- go ponenda sunt decem praedicata.s His tamen non obstantibus ostra sententia est ; Luatuor tam - tum esse predicata Topica.Vt Aristoteles expressὸ docet, I. li. c. . quae lunt ; Definitio,Gen-.Proprium Aecidens,ita I ut nec plura

addenda sint neque aliquod ex his auserendum. Tota autem difficultas huius rei, consistit in assignanda ratione , propter quam

Tt s

SEARCH

MENU NAVIGATION