Logica Mexicana R.P. Antonij Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est commentarij breuiores et maxime perspicui in vniuersam Aristotelis dialecticam vna cum dubijs & quaestionibus hac tempestate agitari solitis

발행: 1617년

분량: 720페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

- Tract. a. de habitu scientia.

An prater habitum principiorum,ponendus sit pro conclusionibus alter

habitus distinctus, qui appelletur mentia. I Rima opinio est,quorumdam modernotum, qui cum pro uni- 2 3 uersalissimis principiis non ρonant habitum principiorum : sed solum pro particularibus huius aut ill rus se i entiae: asserunt nihilominus,talem habitum principiorum,postquam assensum eorum. haber, habita notitia terminorum extendere se ad assensus omnia conclusionum eiusdem v lentiae: & ita praeter habitum principiorum,non esse ponendum habitum scientiae,ab eo dillinctum. Probant testimonio Arist. s. lib. Et hic. cap. 3. ubi enumerans'

habitus intellectitates,de sapientia, quae est habitus vitus Intellectus,asset it,este scientiam,& intellectum,simul eorum . quae honorabilissima sunt:erso sentit eundem habitum, sufficere pro principiis, & conclusionibus:quare non est necessarium multiplicare al

terum.

Probant deinde ratione Quia assensus,quorum unus dependet a ab altero,non pollunt generare distinctos habitus:quia diuersi h bitus inde pendentes esse debent, sed asseruus conclusionum,praesupponit assensum principiorum,a quo intrinsecam habet dependent iam , ut ex se patet: ergo non generat distinctuna habitum ab eo, sed idem mei habitus,qui principiorum est, se extendit ad conci usiones. Maiorem probant, exemplo uniuersaliorum scientiarii; ut Dialccticae,atque Philosophiae,quae licet diuersas habeant conclusiones : non ideo tamen ponuntur in eis, pro lingulis singuli, ae diuersi habitus, sed unus qui te extendat ad omnes, propter i trinsecam dependentiam unius conclusionis ab alia:cui praesupponitur necessario, vel qua praesupponit: quod nos asseruimus, at-q te probauimus qu. 3. Prooemiali: ergo edm magis intrinsecam durendentiam habeant: conclusiones eiusdem scientiae,aprmcipiis elu:dem, quam possint habere in tet sese conclusiones ipsae, se limur non et se ponendum habitum' distirictum pro conclusio nimis,ab habitu principiorum sed hunc se extendere ad omnes. . Haec tamen sententia manifelte contraria est eidem Alist. in eodem loco,cap. 6. ubi expresse docet:Non solum habitum principiorum qui olei tur intellectus, esto distinctum ab habitu scientiae, & aliis: sed neque posse cum aliquo eorum coincidere, his

verbis: Intellectus neque est sicientia, nec ars, nee prudentia. Scientiar

quia ipsum scibile demonstrabile est:ars,ct prudenti aequia in his versantur,qua sies aliter habere possunt. At nec sapientia est est enim sapientis de quibusdam demonstrationem habere.Luodsi ea quιbμs verum dicimus, is nunquan falsum, in his qua possunt, aut non pluv liter se habere: sis hae βιωsilenti rudentia, apientia, intellectuse 'Aorum autem trium habituum,nullus esse lotest, as que irra dico, prΠ-

662쪽

Tract. a. de habitu scientiae. 6 7

dentiam fri/ntiam sapientiam restat intellectum esse principiorum.

Est etiam contra rationem. Quod si e probo : Habitu distinguuntur per actus:qui in intelle tualibus, lunt ipsi aisensus:sed anienses principiorum eiusdem scientiae, & conclusionum eius distinguuntur specie:ergo ad habitus specie dillinctos: quos generabunt , pertinere debent. Probatur minor: quia assensus distinguuntur specie, per diuersas rationes formales assendi en die sed aia sensus conclusionum habet diuersam rationem,ab assensu principiorum: ut ex se est manifestum,cum assentiatur intellectus plincipiis sine medio,propter ipsam veritatem per se euidentem conclusionibus vero, propter principia in de monit ratione disposita:

ergo assensus ipsi distinguentur specie. Et si dicas, distingui specie,

tanquam actus in adaequatos eiusdem habitus : Contra hoe esti' quod si inadaequati sunt assensus, dabitur aliqua ratio assentiendi uniuersalior utroque,sub qua comprehendantur:& quae adaequa ra. sit habitui, qui ponitur pro utroque. Sed talis ratio elt impossibilis: ergo impossibile est eundem esse habitum. Probo iterum minorem:quia talis ratio communis utrique assensui, esset assensiae necessarij , aut euidentis, abstrahentis ab utroque: quae non pes essesse una, nisi unitate generica , comprehendente sub se diuersos assensus secundum speciem. Praeterea: Etiam si inadaequatos esse daremus assensus principiorum, & conclusionum cum sint speeiediitincti; necesse es distinctos habitus,saltem partiales,& inadaequatos generare: & ita distinctus iam erit ponendus habitus pro conclusionibus,specie saltem partiali. i Testimonium Aristo. pro opposita sententia exposuit egregie D. Tho m. non solum in Commentariis eiusdem, sed etiam I. 2. quatit s7.ari I .ad 2. ubi ait:Sapientiam propriὸ sumptam, de qua ibi loquitur Aristo t. esse quendam habitum , vere quidem scient cum . sed uniues si liramm,qui circa coepusiones etiam uniuersalissinias, sibi proprias versatur : & simul de pri ne ipiis, & conclusionibus scientiarum particularium,quoHammodo iudicat,tanquam de inferioribus : Quia considerat altissimas causas,ad quas reducuntur inferiores, & a quibus dependent: atque etiam uniuersa issimas

rationes entis ; ut et sentiam , totum, partem, ac sii miles ἰά qnibus particulares conclusiones, omnium scientiarum dependent : Scquas aliquando demonstrat, per rationes v n. uersales extrinsecas,

vel ducentes ad impossibile. Et propter has excellentias, quodammodo se habet ad alias scientias, tanquam intellectus,qui est ha bitus principiorum, & simul est et tam habitus scientiae, respectit suarum coii clusiopum, non tamen est idem habitus, cuineo ι qui ponitur pro principiis eius: sed diuersus. Et eiusmodi uniuertati uesscientia , non est alia, praeter Metaphysica mi cui praedictae excel

663쪽

6 8 , Trae. a. de habitusicientia.

. Ad arg. eiusdem sententiae; Respondetur, Maiorem esse salsam, absolute: quod probant scientia subalternans,& subalternata.Nam obiectum huius , continetur sub obiecto alterius:& conclusiones eius habent intrinsecam dependentiam,a conclusionibus alterius, per quas probantur,quasi per principia,& nihilominus, sunt habitus , & scientiae specie distincti, apud Ar.& omnes .Et multo metius distinguentur,liabitus seientiae,& principiorum, licet assensus

conclusic num, habeat intrinsecam dependentiam,ab assensu principiorum : cum habeant rationes formales diuersas, ut probatum est. In scientiis vero uniuersalioribus, alia est ratio:quia conclusiones , non solum se praesupponunt, & intrinsecam habent dependentiam a principiis , eodem modo se praesupponentibus, ac dependentibus: sed omnes etiam conclusiones,habent eangem rationem formalem assentiendi, per medium demonstrativum, &nihilominus etiam in his scientiis,d illinctus ponitur habitus, pro principiis,& conclusionibus,apud Arist.& omnes. An eus dentia pertineat ad essentiam mentia. Hoc est secundum explicandum de scientia , pertinens ad es- 27 sentiam eius, An videlicet euidentia sit ei essentiale. Et quia

praedicata essentialia cuiuscunque rei, ex eius definitione constat, nccesse est definitionem scientiae afferre, eamque explicaret ut ex eius explicatione, constare possit, an inter praedicata essentialia eius numerari debeat euidentia: quia si numeranda non sit, necessentialis ei censebitur. . -

Arist.2. cap.huius libri definiuit scientiam in concreto,dicens:

Scire, est rem per causam cognoscere, is qued illius est causa : & quod impostibile es,aliter se habere; quam desinitionem, si ad scientiam, in abstracto applicemus, sub forma quidditatiuae defiyitionis, hoc

modo assignari potest et Scientia , est cognitio vera, is certa rei necessaria, per propriam causaman qua Cognitio, habet rationem generis, quia in ea couenit scientia cum caeteris actibus tutellectus. Potest autem cognitio sumi, pro actuali, vel habituali, vel prinutraque: & sic definietur utraque scientia, actualis, & habitualis. Actualis, est assensus conclusionis. Habitualis vero, habitus peream genitus. In communi autem modo loquendi, pro habituali potius sina itur. Reliqua vero particulae ponuntur pro differentia; ut per eas distinguatur a caeteris habitibus tutellectus.Nam Vera, dicitur cognitio ut distinguatur ab errore. Certa, ut distinguatur. ab opinione,& caeteris cognitionibus,quibus non repugnat sub en se falsum : per Rem necessariam, separatura prudentia,& arte, quae Versantur circa contingentia. Particula de atque per causam distinguit scientiam ab habitu principiorum, qui non procedit pec medium, sed immediate assentitur veritati , habita notitia termi no

664쪽

Trae. a. de habitu sientia. 6 9

minorum. Distinguitur etiam a scientia, quae habetur a posteriori,& per effectum : quam non comprehendit Atti tot. sub hac de finitione : sed solam scientiam persectam, quae vocatur propter quid. Postumus autem definitionem virique communem,& quasi genericam designare, comprehendentem utraque, mutata solum ultima particula per eausam Sc posita eius loco, particula, per δε-

mon Iraisonem dc erit haec .Seientia est cognitio vera, rei necessaria. per demonstrationem.

Sed an completae sint istae definitiones, vel desit eis particula, euidens , saltem subintelligenda:de hoc est praesens quaestio. Quae ut melius intelligatur, explicandi, ae distinguendi sunt isti tres termini, Certitudo, Nec sim,& Euidentia. nitudo, est firma a haesio intellectus alicui obiecta absque dubitatione,vel formidi ne. Ita eam definiunt Scholastici Doctores,in 3. d. x s. praesertim

firma adhaesio intellectus duplex est: Apparens, & Vera. Appare' est,quando intes lectus,ex aliqua ratione probabili, atque ex eisi caci applicatione voluntatis,tea a citer inhaeret alicui obiecto : dc de hac apparenti adhaesione,intelligitur illud axioma,positum ab Arith. . lib. Et hi. cap.3 Itafirmiter adharent nonnulli suis opinioni-b- falsis aut erroribu/,sicut alij an ent silentiM. De hac vero firma adhaesione, non intelligitur definitio: sed de Vera, qua intellectus propter vetitatem ipsam rei, aut solidam , ac firmam rationem, seu in fallibilem auctoritatem,adhaeret alicui obiecto. Certitudo autem sic explicata, habet illos tres gradus, quos superius explicuimus. Necessiem vero, in ordine ad propstionem sumpta, de qua non loquimur est determinatio intellectus ad veri rarem:& propositio neces laria erit, quae ita est vera: vi repugnet esse falsam . quod explicuit Arist illo verbo , impossibile aliter sie habere. Habet autem necessitas eosdem gradus quos certitudo. identia denique,addit supra firmam adhaesionem manifest tionem veritatis, sub claritate alicuius luminta sita ut euidens di 'catur obiectum , quasi clarum , ac perspicuum , seu manifest m. Hanc euidentiam seu claritatem habent principia ex se , scientia vero participatam a principiis. Et de certitudine , ac necessitate, nemo potest dubitare quin sint essentiales scientiae , cum utraqu

sit expresse posita indefinitione Arist De sola igitur euidelia,curi non sit expressa, quaestio esse poteth An sit ei esentialis r de ideo ita

definitione subintelligenda,aut declaranda. Et prima opinio negat sentialem esse. ita Massius cap. praesenti,q. . conclusone I.& 1. Probat, primo: Quia scientia subalternata, est vera scientia, & tamen non est euidens: ergo euidentia.

non est de ratione scientiae. Minorem probat:quia potest contium

665쪽

6s o Tetras. a.de habitu sicientia.

gere quod sit sine subalternante, & solum habeat principia accepta per testimonium eius,qui habet subalternantem:& tunc patet non esse euidentem. Et,etiamsi cum subalternante sit; intra tam ciproprios limites, nescit reducere sua principia usque ad prima & , in demonstrabiliarergo non habet euidentialN eorum , & ex consequenti neque conclutino num , quae ex eis deducit. Nihilominus utroque modo vera scientia est,cum sit de re necessaria, per euidentem consequentiam.

ecundo probat:Quia Theologia, quae deducitur ex principiis

diuinae fidei, per veras demonstrationes, non est euidens cum ex

principiis obscuris fidei, non possit colligi euidens conclusio : de

tamen est vera scientia ; ut est manifestum : ergo euidentia non pertinet ad essentiam scienciae.

Haec tamen sententia duo asserit falsa. Primum , LuὸVeientia subalternata , ea sens sine subalterinante , is habens frincipia solum accepta per testimonium eius,qui habet subalternante i vera scien-ria. Nam si principia solum habentur,per testimonium illius, aia sensus eorum solum erit fides humana, cui potest subesse falsum rergo non possunt esse causa concitisionis certae, aut scientificae: alioqui effectus esset perfectior, quam propria causa. Secundum quod allerit,est,issentiam subalternatam,etiam dum 3Ieum siubalternante existit in eodem homine, esse scientiam . intra proprios limites sed non esse euιdentem: quia nescit reducere suas conclusiones, usque ad principia inde monstrabilia. Haec autem duo, manifestam continent repugnatiam: quia si nescit reducere principia:ergo non erit scientia. Probatur euidenter consequentia ex his verbis Aristinetis,quae habentur cap 2. huius libri: Non scit,qui

demonstrationem herum non habet, Sc. Hoc est, praemissarum , ex quibus constat demonstratio: quas si non scit reducere, non erunt sibi certae e ergo 'nec certam conclusionem ex eis deducere ullo modo poterit. Subalterna igitur sicientia, simul cum subalternante existes duobus modis consuleratur. Primo: ntra propries limites Iracifer hoc est,non considerando continuationem, aut unionem, quam habet eum subalternante:& hoc modo, nec est scientia ; ut probauimus capite Io.nec est euidens. Sed erit opinio quaedam. Secundo consideratur, ut continuata,vel unita cum subalternante in qua continuatione consistit formaliter subalternatio: & ideo solum, ut sic sumpta,est formaliter subalternata:& hoc modo vera scientia est,& euidens : quia per talem continuationem auxilio subalternantis,reducit sua principia,usque ad prima inde monstrabilia. Et si dicas: Ipsam nou reducere sua principia: sed subalternan - tem. Respondeo , Subalternantem reducere , ut sibi continuatur subalteris ata:& non alio modo:& hoc idem est, ac subalternatam reda

666쪽

reducere;vr continuatur cu subalternante. Ita enim fit; ut qui habet utramque, habeat euidentiam principiorum subalternatae, ratione continuationis. ω ideo subalternata sit in eo vera scientia,& euidens. Vt igitur nostram sentenriam explicemus,notandum est,Srimatiam duobus modis sumi posse. Primo, in quantum per lumen naturale intesieritus Baberi potewZc hanc tantum desiniuit Arist. quia hanc tantum potuit cognoscere.Securido modo, potest considerari uniuersalius,prout fotu dicit assensum conclusionis, habitu per demonstratione ex pr missis,sue per lume naturale,siue per aliud quodcunque cognitis:quaru tamen certum habeat assensum , siue per reductionem ad prima indemonstrabilia , siue alio modo. 33 Quia distinctione supposta , duabus conclusionibus continetur nostra sententia. Prima est , Ad essentiam scientia primo modo considerata erimet euidentia. Probatur: Quia, si quis demonstrat

conclusionem,per causam,vel effectum,cognitum per lumen naturale intellectus,necesse est, habeat euidentia praemissarumaeum sibi sint manifestae lub claritate luminis naturalis:& cosequentia, etiam eodem modo est sibi euidens:ergo conclusio, ex eis dedu- .cta, etiam est euidens. Probatur consequentia'. quia ex causa per

se,omni ex parte euidenti euidens quoque effectus debet sequi: sed ex tali assensu conclusionis euidenti generatur habitus scien-

- tiae: ergo erit etiam euidens essentialiter. Quamuis autem euidentia , sit praedicatum essentiale scientiae, eam tamen non expressic Atist .in definitione quia fatis manifestum erat,in verbis eiusdem definitionis hane contineri. Si autem quis velit eam exprimere, sic dicet: Scientia est,cognitio vera, certa,& euidens,rei necessariae per causam. Et si velit definire omnem scientiam.quia,& pro plecquid, sic dice C. Scientia est cognitio vera certa, & euidens, rei necessariae, per demonstrat Ionem.

Secunda conclusio : Ad essentiam scientia sub iniuersaliori ista

acceptionesιη''ta , non pertinent euidentia: sed ita potest defiuiti: Scientia est cognitio rei certa per demonstrationem. Probatuc

haec: iam a Theologia, quae habetur ex princi yiis diuinae fidei, est

cognitio rei certa, per veram densonstrationem: ergo aliquo modo est scientia. Probo consequentiam : quia non est Opinio, nec fides humana,cum sit certa: nec est fides diuina,quia fides non innititur dernon strationi, nec alteri argumentationi, sed lotum testimonio diuino: conclusio vero Theologica, non innititur imm diate testimonio sed demonstrationi: licet alteia praemissarum, vel utraque innitatur testimonio diuino,& st aflenius fidei. Sed nec eadem conclusio Theologica, pei liner ad intellectum,

qui est habitus principiorum e cum sit deducta per demonstrati Odem; erso pcrtinet ad habitum scientiae. Plobo iterum conseque iaciam.

667쪽

nae. a.de habitu silentia

Mentiam. quia nec datur , nec dari potest alius habitus ad quem Possit pertinere. Si ergo Theologia est scientia, licet imperfecta: 3

quia non est euidens: aliquo modo conuenire debet eum scientia P imo modo accepta e dc ideo aliqua ratio scientiae communisvxrique,abm ahi potest,ad euius essentiam non pertineat euiden- ia. Et haec est: quae sub hac ratione communi considerata,definica a nobis est.

An scientia sit de singularibus, de contingentibus,ct entι-bus per accidens.

DE his tribus separatim breuissime dicemus quid tenendum

sit. Et primo de singularibus, distinguendum cst: nam quaedam sunt,singularia quae simul sunt species,vel eminenter,ac per fectissime continent perfectionem speeificam:vt Deus,& Angelizα Vt plures tenent, in Angelis,non distinguitur differentia specifica ab indiuiduali. Et de his singularibus: certum est apud omnes, perfectissimam scientiam habeti posse. Alia sunt singularia, in quibus distinguitur differentia indiuidualis ab specifica, & extra rationem illius est: vi sunt eorruptibilia:& sorte etiam Ange Ii id habent: nam valde probabile est, multiplicare eos posse subvadem specie:&de his, potest esse dubium; An possint esse obiacta scientia ' vel, An scientia μΔιm possit esse de uniuersalibus. Deinde distinguenda est smentia : quia tribus modis sumi po- 3 stest. Primo,pro certa euidenti cognitione rei per discursum habita,aut sine illo,per simplicem intuitum : & de scientia hoc modo sumpta , certum est, quod versetur circa singularia quaNunque. Nam Deus,& Angeli,per notitiam intuitiuam,sine di lcursu, pcr-fectissime cognoscunt singularia omnia: & talis eoru notitia intuit tua, perfectissimam habet rationem scientiae. Nos quoque de Deo,& Angelis possumus habere scientiam:& mediis sentibus,habemus intuit tuam cognitionem singularium sensibilium:quae secundum hane acceptionem,uocati potest scientia. Secudo modo, sumitur scientia, pro sola dis sua habita per euidentem consequen tiam,sive vera sit demonstratio,siue non. Tettio sumitur pro dificus , habita tamen per υeram demonstrationem. Dubium igitur

procedit de scientia his duobus modis sumpta; An de singularibus orruptibilibus haberi positi.

Sed adhuc duobus considerantur singularia haec. Primo,Vt pa ticipant naturam specificam,in qua conueniunttanempe, humanam, vel aliam. Secundo, 'sunt distinet a peν proprias disserentias in i uiduales : & hoc est considerare ea ; ut singularia sunt formaliter,& reduplicative.Et si primo modo considerentur, certum est,etia de illis posse esse aliquo modo scietiam. Nam cum de specie possit esse,per se primo & immediate scientia,erit etiam de singularibus

668쪽

Tras. a. de habitu scientia. y

laribus per participationem, & applicationem eius3em scientiae de specie, ad illa:quia. si de homine probatur, per demonstrationem, quod sit tisibilis, etiam potest probari de Petro, aut Ioanne, applicando eandem demonstrationem ad illum,probandoque per eam

quod sit risibilis.

3ς Et hoe modo in scientia Theologica, demonstrantur aliqua de Christo Domino, ut homine ex principiis fidei, & propositionibus smul euidentibus ut quod sit iis bilis: quia est homo, per hanc demonstrationem ei applicatam : Omnis homo est risibilis: Christus est homo: ergo Christus est tisibilis. Tota ergo dissicultas est, de eisdem singularibus , ut sngularia sunt, Sc distincta per proprias disterentias indiuiduales, An de illis possis esse scientia disieur a sieeundo aut tertio modo sumpta. Et quidam dicunt esse posse,al: j vero omnino repugnare id , aiunt. Interim nostra sententia duabus conclusionibus explicatur. Prima est Scientia discursiua , per veram demonstrationem habita , non potest esse ullo modo,de singularibuου sic acceptis. Probatur euidenter: quia vera demonstratio , est verus syllogit mus , dispositus in modo . Scsigura , & procedens ex principiis uniuersalibus inde monstrabilibus,cuius medium,est vera definitio , composita ex genere. & dinferentia : sed haec non potest ex terminis singularibus fieri : ergo nec potest de singularibus haberi. 37 Nam dispositio in modo, & figura, non potest reperiri in terminis sinsularibus: sed solus syllogismus expositorius : qui nimis improprie syllogismus est,per quandam similitudinem ad eum,qui fit in terminis uniuersalibus. Secundo, Quia de singulati,ut singulare est, non potest probari nisi proprietas singularis , sibi soli conueniens: seci per princi pravniuersalia,non potest probari, nisi uniuersalis. aut communis proprietas : cum aequaliter conueniat omnibus singularibus, hoc est, non magis uni quam alteri: ergo talis scientia non potest esse ullo

modo de sinsulatibus,ut singularia sunt. Et cum seientia discursiua, de hac solum dicatur proprie,& simpliciterietiam est dicendum simpliciter,quod de singularibus non possit esse scientia discursua. Ideo Arist. pluribus suae doctrinae locis . expresse negat, & absque

ulla distinctione, quod scientia possit esse de singularibus, & communis modus loquendi,totius Scholae ita sentit. Secunda conclusio: Naturaliter loquendo, non potest dari scientia de singularibus, ut singularia sunt tiam per euidente consequentiam,qua non sit demonstrario. Probatur hac ratione: Dari scietiam de aliquo, est probare aliquam proprietatem de illo , per euidentem consequentiam : sed de singulari, ut seli, non possumus naturaliter probare aliquam proprietatem, per euidentem consequenLiam: ergo nec habere veram scientiam de illo. Minorem piobo: quia

669쪽

6 14 Trac. a. de habitu scientia.

quia proprietas singularis,ut singularis est ea,quae sequitur ex pro. pria differentia indiuiduali : vel ex eo. ut per eam constituto : sed nullam differentiam indiuidualem determinatam certo cognoscimus, neque ullam valem proprietatem : nec potest a nobis certo cognosci naturaliter, ut omnibus est manifestum:ergo nec possumus eam probate de singulari ipso per euidentem consequentiam': neque hoc modo habere scientiam adhuc impropriam , de illo. An de rete per accidens psit dari scientia.

Ebla per accMena, vocatur illud, quod componitur ex pluribus

entibus in actu: ut album , aut musicum : de quo dubitamus: Anpossit dari scientia per veram dem rationem habita Et qu ida mdistinguunt duplex ens per accidens: vimam quod resultat ex duo- 'bus entibus in acru, casu, aut fortuito concurrentibus : ut musicum; aut aedificator, vel etiam inuentio thesauri. Et de hoc negant scientiam dari posse , quia non solum secundum esse; est ens per accidens: sed neque per se cadere potest,sub consideratione intellectus: sed sicut casu coniunguntur ea , ex quibus constat: ita per accidens omnino se habent ad considerationem intellectus. Aliud est ensper accidens:quod resultat ex duobus naturaliter concurrentibΜs, is mutis:vt Album : Quantum,&e. x de hoc dicunt posse esse scientiam i quia licet sit ens per accidens secundum esse, tamen per se

potest considerari ab intellectu,per se definiti,ti per se posIunt dein monstrari passiones de illo.Nam album definimus: qubd sit disgregativum visus:& quantum:quod sit corpus habens partes extensas. Nostra tamen sententia est; Quod de nullo ente per accidens , utens per accidens est, possit dari scientia : & de ente per accidens, resultante ex duobus,casu .aut raro concurrentibus, ita sentit exple D se Aristo 6.lib Meta.textu s. 6. 6c 7. Verum ut de alio etiam quocumque id probemus: Notandum est,duobus modis posse considerari. Primo : Vt componitur ex duobus entibin in actu, per modum aggregationis, hoc est nullo ordine in eis considerato: talis est cu- Inutus,tale album,& musicum: ut sollim in eis consideramus, unum aggregatum ex multis actualibus. Secundo; considerari potest, τι duobus constat orrinatis:nempe, uno ut determinabili, alio ut determinante. Et primo modo consideratum, dicitur unum per accidens omnibus modis. Quare de illo non potest esse scientia. Prob. hoc.Quia nec habet ullo modo unam naturam,nec unam AOrationem : quare non potest una definitione explicati : nec habere

determinatas passiones : quae de illo demonstrari possint Ideo doctrina Arist. loco citato ad omne ens per accidens se extendit: Si vero consideretur secundo modo: licet sit unum per accidens entitate,est tamen unum per se ordine:& ideo potest definiti una definitione,quo pacto dc finitur album, de quantum, illis definitionis

670쪽

buli quas adduximus. Potest etiam habere determinatas passiones ruae de illo probentur. Et de numero sonoro . hoc modo sumpto, ace linea υψuati , tanquam de ptopriis obiectis . agunt musica, de perspectiva,ut vidimus c. Io. quae sunt verae scientiae. An de easualibin is fortuitu detur scientia. uale vocatur illud , quod ex duobus casu concurrentibus constat: ut quod aestiuum tempus , stigidum sit, ae pluui sum. Fortuitum vero: quod fit ex duobus , a fortuna ut dicitur concurrentibus et ut inuentio thesauri, cum effusione terrae. Haec autem duobus modis considerari possunt. Primo , in communi , ut dicuntur casu alia,aut fortuita Alio modo, in particulari, ut est hoc vel illud. Et de eis primo modo consideratis, potest efIe scientia: quia ratio casualis,aut fortuiti in eommuni considerati, per se una est , & per se considerabilis. Ideo Aristot. de casu, & fortuna , se consideratis, agit h. lib. Physicorum. Sed de eisdem consideratis in particulari, nulla scientia dari potest: quia nullam rationem h hent pet se considerabilem , sed prorsus contingenti D sunt, x per accidens. Quare nee definiri per se possunt, nec ullam habere passionem de se demonstrabilem.

TRACTATUS III.

De opinione, & fide humana.

Quidnam sit opinio is quid fides humana. TR ia sunt explicanda , de opinione , ct fide humana r primum: Quid utraque sit. Secundum : aeuomoda distinguatur. Tertium : An opinio , is consequenter fides humanapost esse simul cum scientia ' Opinionem sic definire possumus : opinio est assensus at

cuius propositionta, non necessaria , per medium probabile , aut sine tuo. In sensu, conuenit eum scientia . & aliis notitiis intellectu 41 libus , & pet eandem particulam, censetur exclusa a ratione Opi Dionis, quaecunque cogitatio. aut existimatio , seu suspicio , vel dubium , per quod intellectus non determinatur ad aliquam partem contradictionis, nec assentitur ei: sed vel huiter cogitati vel quasi haeret , aut pendet, inter utramque partem. Assensus enim, determinationem eius dicit ad unam partem , vel alteiam , quam veram reputat, vel saltem probabilem. Dicitat autem Probabilis ;ut distinguatut a seientia, de intellectu , qui sunt assensus euidentes. Α fide autem humana distinguitur , per illas particulas. Per medium probabile: aut sine itur quia fides humana non habetur per medium probabile, nec sine illo; sed per testimonium fide digni.

SEARCH

MENU NAVIGATION