Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

148 tibica Epistolaris.

teret spiritum ducere. Relinquamus hcis taedium illis , quibus invisa est terra, & desperatum CoeIum. Tibi jucundiora in spe

versantur.

CRISPINO PAVIOAdolestenti Nobili

Elegantia forma superbienti. Mi Crispine, quemadmodum ego tibi de

genere nobili , di progressu in litteris gratulor, sic molestis fero. quod audiam, altiores aequo Spiritus te gerere . di quandam elationem animi praeferre, ob formam comporis, quam a benigniore natura nactus es bonam , & mortalium ocuIis gratam et aiunt autem, te, tua ipsius deIusum imagine , non facie modo , sed etiam philautia Narcissum referre, laudemque captare. unde haec hominum de te iudiciat frequentius diceris a Dsistere speculo, curiosius comere capillos, studiosius componere vestes, fractior esse in gestibus, uno, quod olim in Pompeio reprehensum) digitulo scalpere capillos, strophio-

172쪽

Ethica Epistolaris. 16'lo, velut flabelloaibi aestuanti ventulum facere, aspernari aequales, velle videre di videri, di mollioribus quibusdam elegantiis adversus alterum sexum uti. Quae si vera sunt c nam hominum saepe fallunt judicia, munditiem appellantium superbiam, concinnitatem gestuum& actionum , interpretantium affectatum placendi studium in haud credo feres aegre, si pro nostra necessitudine te amice admoneam, ne eximia animi corporis uetui decora hac vanitate corrumpas. Scribo

hanc epistolam, di in ea speculum tibi exhibeo, in quo videas, quid adolescentem libera. Iis itidolis deceat, dedeceatque; quatenus prindire liceat in commendatione formae, quanti aesti mare pulchritudinem corporis , quam Τullius ait, in apta membrorum proportio ne di coloris suavitate consistere. Inprimis haud equidem nego , figuram istam & spe.

ciem externam in muneribus coeli numerandam, nam iuxta Poetam . .

Gratior es, ulchro veniens is corpore

Est enim venustum corpus digna sedes pulchrae animae; nobili hospiti convcnit nobile domiciliumI in corpusculo deformi incoinmode habitat virtus. in mala compacta na-

173쪽

rso Athlea Epistolari,

vi parum potest praestantia gubernatoris; in

domo quomodo constituta sint penetralia, evestibulo agnoscast hoc tamen curandum,ne

decipiat primi facies liminis, quod in templis AEgyptiorum Clemens Alexandrinus reis prehendit, lib. s. paedagog. e. a. Nam pari tes, inquit, lapidibus artificioso depictis resplendent, aedes auro,& argento, di electro

eollucent, adyta intextis auro obumbrantur

peplis , sed si penetralia templi subieris , di

imaginem, quae templum habitat, quaefieri , non invenietur intus Deus, qui quaerebatur, sed felis, vel crocodilus, vel serpens indigena, vel aliqua hujusmodi bellua, quae templo est indigna, sed antro & horridae speluncae mag1s convenit. D. Gregorius Magnus cum Romae videret venusta specie pueros , di intellexisset paganos esse r pro dolor i inquiebat. quam splendidas iacies Princeps tene arum possidet i Et Diogenes, cum audiret iuvenem decorum indecora fabulantem: non te pudet, dicebat , ex eburnea vagina plumbeum gladium eximere ρ Sit ergo hare maxima cura formofi hominis, ut externae speeiei respondeat interna pulchritudo , qua si desit, quis noti dixerit, sepulchrum esse dealbatum.

174쪽

repletum e certe quisquis vana gloria corporis extollitur, satis ostendit, simium aliquem aut felem in togula picti latere. Deinde quis prudens aucupatur laudem e re fluxa & ea. ducaῖ ex bulla aquis inflata, & momento in aquas detumescente e ex vitro splendorem fragilem ostentante Verh Siracides c. II.

Non laudes virum in flecte sua, necdernas hominem in visu suo. ν Forma bonum fragile es, quantums accedit ad annos, Fit minor, es status carpitur ipsa suis. Non semper viola, necsemper lilia forent. Et riget amissastina relicta rosa. Quae spectatissiaiε florent, celerrimE marceis scunt; formam una febricula depascitur, &in pallorem vertit. Fastix gratia, ct vana es pulchritudo , ait Salomon Prov. i. fallax. quia mendax & fugax ir exigui donum breve temporis. Seneca in Hippolyto: Ei fulgor teneris qui radiat genis,' Momento rapitur, nultaque non dies' Formosisolium corporis abstulit. Monuit jam olim tui similem Narcissum non

rudis Pastor

O formose puer, nimium ne crede eotiori , Alba ligo a eadunt saccinsa ngra legutur.

175쪽

. det nava lita caesaries s roseas genas cara rualet unicus aestuantis pectoris loriserena frontam arabunt rugae, ilicida moesta teget nube, , laeve dentium ebur obd cet rubigincervicem N agiles humeros inc abit glausor aetas, hoc ver adolescentiae mi-

dum est formosissimus annus. Ah decinori

mi Rinne, flosculus es, di quidem

unus , quin hemerocura vocamus, cum die

non concedit longiorem moram Clitoris

mane florent se transiunt; quasi flos e udiuntur, orsuvioni queui umbrabs,

quid fugaciu, umbra tua quoq; , tam viam' modo facies, subibu umbram forsan citi', quam tu putaveris. Adde, quὁd haec venust:

vum,hominumq; oculis commendabit. Ouid

in 1 multis exutosuit, nimium placuisse.

176쪽

Dhiea Osolaris 3 s , nsur ines pulchris, sequitum superbia

formam Absalonis adversus parentem coniuratio ab ambitione coepit ἔ comptiores capilli laqueus fuerunt, in quo penderet. Et Paris ille Troiae rius, prius fax fuit in oculis Helenae, pollea incendium patriae, scilicet

Lis es cum forma magna pudicitia.

O quam multi castiores vixissent, si minus formosi fuissenti Sodomaea poma dixeris ve-uustam faciem ; illicium saepius est etiam ad scelus: quidam eam praedonem pudoris vocavit ; hunc proditorem domesticum tanti tuaestimas , ut eo glorieris ρ Et quale hoc bonum , quod etiam pessimis commune est

Doceat Christianos veram laudem sectari Josephus lEgyptius, qui cum esset adolescens pulchra facie, es decorus sectu , pretium

formae castimoniae splendore excandefecit; pro trophaeo pudicitiae, pallium in manu lens suspendit i ad summos ipsum honoras

non rara forma, sed rara virtus evexit. Quid his exuviis , hosti non tam detractis , quam relictis, gloriosius, quid magnificentius e Illa mode me , di ad mentionem flagitij erubescentis frontis purpura, quem non muricem di ostrum Regum antecellit i Et Κ s ami-

177쪽

amiculum illud , palmaria fuga in palma lasciva destitutum , & pro spolio abiectum , qua non praeda nobilius fulti Iosephus sine

pallio clarior , quam ullus in praetexta triumphator: ornamentum fuit, hoc ornatu caruisse ; sic demum fuit asectu deeorus , quia nullum in aspectu decus quaesivit, nullum illicium in forma' ; placere noluit oculis , quibus casta non placent et tam dignus admiratione virtutis , quam non appetens laudis extra virtutem positae. Atque haec est vera venustas , haec gratia in corpore refulgens , haec claritas di amabilitas continentis animae, quam sibi ingenuus adolescens comis

parare debeat, qua gloriari possit. Hanc tu formam dilige . huic stude, di illam mollitiem se eomendi di circumspiciendi, feminis relinque. Sie virilius placebis, di pulchritudinis elogium sine aemulo occupabis Vale, di virtutem amata

178쪽

CONRADO LONGINO

STATUARIO

Vulere, se sua sorte contentum esse. VEteri Graecorum formula duco initium

hujus epistolae a votis rerum, quas tibi maxime evenire cupio I precor salutem comporis , & aequitatem animi et quarum prior si desit , cum valetudine res iacebunt domesticae ; si posterior, vitam semper duces inquietam di anxiam. Nuper cum mecum esses, di familiare colloquium incideret de varijs hominum statibus ac conditionibus, ad verti te quodam fastidio teneri artis tuae si tuariae, di optare, ut a puero alicui alteri a tificio te applicasses. Laudasti illos, qui spretis mechanicis opificijs a parentibus ad scho' las non modo missi, sed in iis educati . peracto studiorum curriculo , Liberalium Artium Magistri evaserunt; esse enim hoc vitae Institutum ingenuum, iucundum, lucro sum : potuisse te vep Medici vel Jurisconsiliti scientia imbui, di honores cum numismis amplos obtinere ; potuisse Theologica facultate excellere, di inter Ecclesiasticos adpin

179쪽

r o Ethica Epistolaris.

pingue Sacerdotium promoveri, annulum in digitis, torquem in pectore gestare: nunc tibi negotium esse cum scalpro di malleo , duroque labore ; quotidianum victum comis parandum riguo vultus sudore , di callosis manuum suleis ι conflictandum cum mediocri fortuna , di perpetua cum cura de alendis uxore di liberis ι videri sortes mortalium non aequali lance distribui , dum alij pene otiosi abunde habent, unde vivant, alij, velut in molendino circumacti, labore improbo vix extundant, unde famem propellant: di plura alia , quae meminisse potes. Parcius haec , bone vir , de Divina providentia, quae dirigit di disponit omnia suaviter a crediderim, hanc querimoniam In ore nasci, nec altius pectus pervadere ι sinsecus , Pauli Apostoli minas oppono , qui'. Rom. v. 2 o. intonat ζ O homo, Iu quis es , qui resondem DEO nunquid dicis

figmentum et , qui se Anxit , quid me focisi sic t An non habet potesatem figulus lusi, ex eadem massa facere aliud quidem

vas in honorem , aliud vero in contumeliam an non pu tam se magnum ipse feeit., se aequaliter es tili cura de omnibus ΦSap. 6. v. g. an non ipse tu ex eodem ligno

180쪽

opilionem fingis ti Regem pro arbitrio tuo

an non parva quandoque icuncula majorem refert ab arte laudem, quam ingens colossus circumsonent alios honorum plausus, nummorum tinnitus , famulantium strepitus ι - Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula. Nam quaenam ex his plausibus felicitas, si obmurmuret conscientia e si palleat aurum malis artibus acquisitum e si gemat in arca pecunia, i 9 nocentibus adempta e si periclitetur salus animae, pro temporaneo quaestu expositae e si ambitio. ne, avaritia , libidine ferveat pectus, & suos intus tortores patiatur Non praeferuntur tibi fasces; at comitatur criminis expers viista r non onerant aggesta fercula mensam;

at sapit cibus , qui frugali apponitur patina: non elaborant tibi famem & sitim aves &vina peregrina ; jucundius te pascit desiderium naturae r non abundas opibus ; sed nec eges, si nosti moderari cupiditatibus,quibus tam deest, quod habent,quam quod non habent et bearus es, si fortuna tibi tua sufficit ; non enim invidendus est , qui multa

possidet, sed qui possessis rectε utitur. O

quot tormenta patiuntur illi , quos vulgus feli-

SEARCH

MENU NAVIGATION