Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i s 8 Ethica Epipolaris. ' . - felices existimat e quoties crudum', ut eos Poeta sugillat, pavonem ad balnea portant equoties cum morbis & medicis rixantur e semper accusant, quod ipsi peccant, nunquam emendant et quoties dolent . se dotis gratia superbas pro uxoribus dominas duxisse , imo ab ipsis ductos esse s tibi fruga.

lis coniunx est , industria materfamilias, parens liberorum , quos di forma corporis, &bonitas indolis honestat. Quid ergo queteris contra illum , in cujus manibus sortes tuae e psal. o. quid eius providentiam in dubium vocas , quae justa omnia trutina liis

brat , & in pondere ac mensura distribuit Quid tibi cum aliena felicitate negotii , si

mentem oculosque in Conditorem tuum reis flectis, qui omnes capitis tui capillos num ratos habet e quam multi nunc plebeiae con ditionis homines aeterna beatitudine potiuntur, qui, si lautiore sortuna gavisi suissent, in sempiternum exitium abiissent. Verum haec est mortalium vecordia , di stolida perluasio, alienis semper inhiare bonis , sua non

nosse. Quis est ille, sinquit vir quidam L

piens in qui , cum dederit impatientiae manus, statum suum mutare non optet e quis est enim tam compositae felicitatis, ut non , aliqua

182쪽

- Ethica Epistolaris. 3 s 'aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur eviat ephippia bos piger,optat arare cabalias: O fortunati mercatores, gravis armist ius ait,mutica ractus membra labore; contra mercator navim jactantibus austris, Militia es potior. Boetius in Consol. . philo c. c. a. prosa 6.i Agricolam laudat juris legumque peritus, age datis vadibus, qui jure extractus in ur-

, bem es,

ii Solos felices viventes clamat in urbe. Ho-i, rat. lib. I. sat. I. iii Tu si me audis, audies & Apostolum diceni tem: Unusquisque in vocatione, qua vocatus ni es, in ea permaneat, i. Corinth. 7. statu suo contentus vivat. Hoc tu age , 9 non invidebis aliis suam sortem. Finio has litte-α ras , si prius pro clausula apposuero fabellam ii ex resopo, not;e sapientiae fabulatore. Asellii lus,cum onere portando in dies gravaretur, i, ut propὸ succumbereia insuper media conis hos sectus, verberibus urgeretur , equum fortet, in pinguibus pascuis palabundum conspica-i,i u , beatam ejus sortem praedicavit , mise- ramque di intolerabilem servitutem suam accusans, dixit: t:. Heu

183쪽

Ethica Epistolar Heu mesor quanto sors tua sorte mea es s

Sed dum non multo post equisonem accudirentem vidit, qui equi ora lupatis conitrii geret, eoque conscenso, calcaribus ad sanguinem stimularet, in praelium ad vulnera, ad mortem duceret, sorte sua contentus,mais gnas Dijs gratias agebat, quod se non equum, sed asinum fecissent. Haec fabula de tena Gratur . qui sortem alienam tua feliciorem ducis, di ad sublimiorem statum inutilia desideria extendis 3 cupis ascendere, ut altius tuas ; ditiori Fortunae vota facis , ut quietem perdas 3 malleum cum calamo, fabrialia truncum cum libris permutasse velles. Deciperist summum beneficium tibi praesti-ὐt DEUS, quod te in altiore statu non collocatit i quod eam vivendi rationem tibi tribue . ii vira tam procul 4 negotiis divi- usi, quam procul ab otio vivis, secureque

ootea dicere cum Horat. l. a. Od. II.

Non ebur , neque auream Mea renide/ in aemo lacunar die.

Benigna maena est - - - Nihil supra Deos lacesse . . nec potentem amicum largiora flagito ι satis

184쪽

beatus manuum labore, di victu , qui naturae suffcit. Vivitur parvo bens, cui paternum splendet in mensa salinum , nec leves somnos timor aut cupido sordidus aufert. Agia noverunt hoc ipsi ethnici, meliore luce non illustrati ; nos doceat ethica Christiana, facis Evangelicae splendore Irradiata. Vale,&tua sorte contentus vlve. v

HIERONYMO SOLANO,

VIRO PATRITIO

De bona Liberorum educatione. IN memoria recenti est, vir consultissime, quae non ita pridem in horto tuo suburbano inter nos collocutio fuerit de querelis complurium , educationem nostrae pueritiae accusantium t negligi diiciplinam, curam, institutionem: plus solicitudinis geri defundi, di agris, de gregibus di armentis, quam de liberis ; malos mores a teneris unguiculis imbibi, vitia inolescere, libertatem & licentiam nimiam permitti juventuti ; idque fieri partim oscitantia parentum, partim ig-

185쪽

navia illorum , quibus cura domestiea inastruendi pueros incumbit ι partim pravis exemplis, quae in aures di oculos adolescen tum incurrunt. Intellexit hoc vetus Poetae Iuvenal. sat. 14.

Nil dictu foedum , visuque hae limina

tangat , Intra qua puer es. Et ibidem ἀφ Maxima debetur puero reverentia; si quid Turpe paras,ne rupueri cotempseris annos. Vix enim credi potest, quάm cito pueri trahant In fomite flammam i quam facile seducantur conversatione familiari ; contagia nunquam citius serpunt , quam ex vicino. Juxta adagium : qui iuxta claudum habitat , subclaudicare discet. Ovidius canit.

Dum sectant oculi iasos, laeduntur es ipsi,

Multaque corporibus transitione nocenta Plurima vero per animos contagia serpunt. Platonis familiares eius gibbtim imitabantur ι Aristotelis balbutiem amici exprimeisbant; Alexandri Maceronum Regis ceris vicem inflexam, di vocis in dicendo asperitatem eiungebant, qui consuetudine eius utebantur δ maxime vero corrumpunι mores bonos cosioquia prava , plurimumque habet momenti ad depravanda puerorum ingenia

186쪽

oratio. Dolendum sane, in ipsis parentum oeulis impune turpia & indecora committi. Ingemuit huic eorruptelae iam olim Jobus,

qui cap. ai. v. ii. Micribens neglectum

ducationis : Egrediuntur, inquit, parvuli eorum, se infantes eorum axultant luosius. Et quibus e quorum mentio fit lib. Reg. q. e. a. Ascendit Eliseus in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressisunt

de eivitare, se istudebant ei, dicentes: Ascende ealve , Vende calve. Spectabant di audiebant parentes , di hoc ludicro dei ctabantur. Quid inde egressi sunt duo umst de satis , se laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. Haec poena peccati e tiam in parentes incumbit. Et notandum, quod Jobus vocat infantes ue qui depravati educantium socordia , antequam recth fari scirent, iam malε agere didicerunt. Tanto nocentior est haec filiorum ac parentum

dissolutio, quanto latius in ipsam reipublicae pernielem diffunditur. Videmus in eivitatibus bene institutis fieri , ubi iuventuti probi di industrii moderatores praesulit, 'ubi litterarum pariter di bonorum morum studia vigent, ibi laudabiles magistratus dicives existere 3 e contrario, ubi se holarum L a ne

187쪽

- Ethica Epsolaris.

neglectus est,ibidem Curiam quoque & Templum jacere. Hinc illa Caroli V. sapientissimi di fortissimi Cassiaris ad tria PPP. attentio ν scilicet Pratorem, Farochum, Princeptorem ; qui si recte ossicio suo funguntur, salutem rei publicae atterunt , eamque in tranquillitate &όfelicitate conservant. Agis novit hoc Tullius , qui lib. a. de ossic. docet, nullum munus reipubl. afferri maius , meliusve posse, quam si doceamus di erudiamus iuventutem, ijs praesertim moribus atoque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnibus opibus refraenanda,& coercenda sit. Hae institutione imprimis opus habet prima aetas, quae mature e gremio nutricul rum avellenda , di a mollitie abducenda ;deinde paulatim durioribus assuescenda, Mpaedagogis seu praeceptoribus domesticis committenda. Quod Maro A. Georg. de via tulis & bobus oeservandum praecipit, id Ionge magis in cultura filiorum curandum.

Tu quos adstudium, atque usum formabis agrestem, Iam vitulos hortare, viamque in e δε-

mandi, i

Dum faciles animi iuvenum, dum mobilis

188쪽

Uhisa DisolarM. . Is sApertilis alius canit: Dum tener es gnarus , generosos instrue

mores.

Plurimum profecto refert, quid in pueritia,

tanquam rasa tabula rn scri tur ; nam hic vel maxime verum est illud vulgatum r LD-rera scripta manet. Dissiculter eraditur, quod rudes anni perbiberunt i lanarum conchylia quis in pristinum candorem P vocet e Recens testa diu , saporem retinet di odorem, quo primum est imbuta. Graeca historia memorat, Alexandrum Macedonem, orbis domitorem , in moribus , incessu Leonidis Paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuit infectus. Ut gypsit imaut argilla,clum est uda, in quam vis imaginem facile sequitur fingentis m, num, ita rudes animi ad omnem disciplinam sunt idonei ;. aeque in virtutem ac vitium cerei ; ut sigillum, figuram accipiunt, qualem impresseris. Male parentibus, qui in tenellis arbusculis non attendunt ad radi Cem , ne a vermibus arrodatur. Et quia optima quaeque ingenia corrumpuntur inscitia instituentium , solerter tibi providendum est de paedagogo, homine maturo prudenti,

sobrio, vitae probatae, nec indocto, cui filios L 3 tuos, '

189쪽

tuos , adolescentulos lectissimos , commit. as , di quasi de manu in manum tradas ἔ est enim haec aetas infirma viribus, invalida ingenio , immatura consilio ἱ rationis inopia, di naturae imucillitate facile errare di labi potest i instruct ἰone est opus di disciplina. S. Hieronymus epist. ψ . contra Jovinianum ait: Nisi vitia adolescentis di pueri prudentia paedagogi rexerit, omnis hujus aeta is coenatus di impetus ad lasciviam properat. Verum est, non adeo prompta suppetit horum hominum copia , quibus hunc thesaurum coucredas, di hunc fundum colendum elinees i sed nihil non obtinet pecunia , praeo sertim si ad nummos etiam spes honorum accedat a si Moderator intelligat,labores suos remuneratum iri ; si cognoscat, discipulos sic iam educatos, ut futuri sint dicto audientes, Praeceptoris observantes , institutionis cap ces; si auctoritas docentis salva di incolumis conservetur; si querelae muliercularum non audiantur ἔ eorum ossicium non interturbetur ι si potestas concedatur. pueros promeritis traftandi; in immorigeros advertendiis munuscula suppeditentur , ad docentem pariter, discentesque excitando Neque paeniteat te impentarum a quidquid hic semen-

190쪽

iis ieceris , cum foenore redibit , constituuntur equis domitores, qui eos doceant tolleregressus , in gyrum flecti, ludis equestribus asi efieri , quanto aequius formatores pueritiae invitantur praemiis,& muneribus inducuntur ad banc spartam, molestiis plenam, alacriter tuendam. Verissime Plato pronuntiavit , nullum ex reliquis animalibus atrocius fieri homine atque efferatips, nisi tempestivis ὀisciplinae auxiliis mitigetur. Equus, anquit Ecclesiasticus, indomitus evadit d rin, o silluc remissin evadet praeceps, cap.

o. Equus dum tener est, calcaribus subiissendusi lupatis infraenandus , virgλ coedicendus i secus. intractabilis evadet. Puer suae naturae relictus , quadet petulans, per prona vitiurum corporς di animo ruet, maleque peribit. Cum igitur paedagogi sit,b

benas moderari pueritiae, eamque litteris, timorum honestate imbuere , seri tibi nepotes gratias habebunt, quod progeniem tua non neglexeris i filios Ductori & Instmqori prudenti tque integro in disciplinam i Mdideris, qui arbusculas teneras diligenter coleret , di in noxiarum cupiditatum ramos pullulare non sineret 3 optima quaeque rudibus tabellis inscriberet, recentia vasa bon

SEARCH

MENU NAVIGATION