장음표시 사용
61쪽
utitur, ut praeterita di futura consideret. Et si ullo in negotio opus est praesenti DEI auxillo, hic maxime requiritur, ubi tot errores. quot diversae viae te saepe occurrunt tortuosi
anfractus, e quibus se peregrinus Tobias sine comite Raphaele haud expediat. Non raro decipit ipsa seeuritas ; saepe facienda sunt vota, ut ille gressus nostros dirigat, qui eos
in numerato habet ; ut obstacula removeat, di per bonas inspirationes menti facem accendat, quae cynosuram ostendat, qua navigandum , Pharon exhibeat, cujus portus intrandus. Et quia de Portu agimus, illa apud multos valuit comparatio a navi sumpta: est navigatio longinqua suscipienda ; ad patri am enim caelestem, unde nos primorum Parentum culpa ejecit, tendimus; stant in litvore complura navigia, alia malis quassata &armamentis suis destituta, alia firmiter compacta, dc adversus omnes caeli, marisque injurias perduratura i quid tibi tunc consilii, si solvendum cui te committas navi e an debili, di parum contra procellas munitae ari robustae, di ad vim ventorum perferendam factae t in promptu est deliberatio ; eligimus tutiorem.Hoc in statu viis deligendo factita dum ι nam Bernardo teste, Nut satis magna
62쪽
es securitas, ubi periclitatur aternitas. Vale, di bene ambula, beneque naviga , ut absis procul a periculo naufragii.
ae tibi mens fuit die hesterna,Antoni,
cum in solenni convivio nobia assidentibus, quidam ex Convivis, homo, ut sibi vi. debatur, haud inelegans, di peregrinarum linis guarum gnarus , crepit acrius insurgere ad versus usum Linguae Latinae , eumque ad scholas amandare , puerorum crepundia vocare , illius studiosos Prisciani mancipia dictitare, alussique convitiis Latiales Musas flagellare . indignum esse nobili sanguine, se istis vocabulorum legibus subiicere,iqmpus in nugis his Grammaticis conterere; valetudinem
in jejuna hac & superstitiosa Padanteria sita pro sua elegantia loquebatur) affigere. Quid si enim
63쪽
enim tot Praeepta, Regulas, Appendices, Exceptiones aliud esse , quam ingeniorum tommenta , di aetatis dispendia i esse hoc vim ri turae facere, di indoli ad naturalem eloquentiam factae capistrum ex Calepino. NiZolio, di Emmanuele Alvaro iniicere, liberam dicendi copiam odiosis repagulis coercere. Ce teras linguas ludendo addisci; Romanam vero tot legibus adstrictam, tot nodis impeditam , tot erroribus di dissicultatibus ex-Positam , ut ei consenescendum sit in pulvere scholastico , qui vel ad medi erem illius peritiam cogitet pervenire. Haec , di plura alia , illo ver ae deci mante. tu scilicet ruborem ducebas, di tacita modestia hominis importunitatem notabas: di quia negotia, parentis nomine curanda, alio te vocabant, tum tu de mensa cum bona venia surrexisti ille vero perrexit plenis bu eis ustan Latini sermonis vituperare; stridula nare, peregrinoque sibilo iam Gallich, iam Italice, iam Germanice, verbis e Latio nonis nunquam interiectis,propositum suum urgere, ὲ communi colloquio, familiaribusque epistolis Latinitatem proscribere. Quis podiro finis illius disputationis fuerit , .desideras scire t eum tibi breviter indicabo. Postquam
64쪽
m obtrectator linguae nobilissimae fat1s detonuit, , rupit mihi indignatio vocem, di quamvis Latina lingua, nativis decorata laudibus,patroci-- nio meo non egeat, respondendum tamen, duxi vituperatori sermone vernaculo , Cum
ἡ Latine loquendo nollem hominem pudore, assicere, leviter istis litteris tinctum, di ad et, loquium Romanum titubantem. Ne vero, quam inolestiam aut fastidium facesserem iconvivarum auribus, dextra potius in pugnui contracta, more Dialectico, quam explicata. manu, Rhetorum instituto , certandum p
. tavi. Quid' aiebam, tum illam Linguam in .surgis di dentes stringis, quae apud omnes gentes di nationes in summa semper existi. matione fuit habita e quae in ipso Salutiferae Crucis titulo a Servatore nostro dedicata, &consecrata ' quae Omnes propemodum orbis angulos, ultimosque fines occupavit unde factum, ut, cum Hebraea sanctissima, Graeca sapientissima dicatur , Romana potentissima habeatur. Quid enim diffusius Romanorum dominatu i quid clarius eorum victoriis iatriumphis' cum imperio linguam propaga- . runt. Illam tu Linguam flocci facis, qua Sacrosancta Salutis nostrae dogmata di my- .
65쪽
steria sunt tradita atque explicata ' qua Sacramentorum di Sacrificiorum formula: conceptae sunt, di continentur Z qua Iura hu mana di divina, politiae regula,aequitatis norma, salutis aeternae remedia sunt perscriptae Linguam , quae ad omnes scientias di artes spectat I cujus beneficio remotissimi di disjunctissimi populi conjunguntur ac sociantur ι quae hominem ingenuum praecipuε ornat &cohonestat, suoque tinnitu, cujus valoris sit
apud Musas , prodit di probati quae historias
docet, ritus di mores gentium explicat; multifariae Eruditionis parens , altrix, educatrix est 'sine qua ceterae linguae, quas tu praedicas,
quid aliud sunt,quam recrementa di colluvies barbararu gentium, olim in Hispaniam,Galliam, Italiam se infundentium t Qui sine linguae Latinae cognitione exteras regiones peragrat , absque duce di absque viatico iter facit Quocunque terrarum venerit, signis et quod strumosis Alpinis in usu in non verbis loquendum erit. Aulas suadeo Ec Principum aditus vitet, ne contingat ipsi, quod nostra aetate accidisse dicitur cuidam Iuveni Germano, genera nobili , forma specioso. veste splendido. sed ingenio hebeti di Latinitatis ignaro. Hie cum ad Pontificia Romani pedes deoscu
66쪽
Iandos admissas, nec Italice, nec Latine respondere nosset, fertur in eius discessit Pontifex, ad suos Ministros co versius,dixisse: hemex Germania pulchram bestiam Z quo enim alio nomine appellaret illum Sanctissimus Pater, qui Latine nesciret ibi , ubi vel instar
mutae pecudis tacendum, vel Latino sermone sensa animi tamdiu explicanda, donec ex olitoribus disceret, panem Italice petere. Nec mirum , nostris temporibus ejusmodi id iotas inveniri; jam olim Martialis, lib. s. q. so. salse lusit in Notarium quendam, qui codicillis hinc di hinc prolatis,supercili oti vultu gravis, similis Catoni, Tullioque incedebat;
is tamen, fidiculae licet cogant, exprimere Ara Latinum, non poterat Graecum.
Magnus sanε horum Thrasonum hoc tempore proventus est, qui cum vel laboris magnitudine deterriti, vel ingenio destituti, de comparanda peritia Linguae Latinae desperarint, scilicet contemnunt, quod addiscere nequierunt, & puerile iudicant, quod ignorasse, barbatos pudet viros. At putidum est & servile , tot molestias & fastidia subire , tot annos impendere, di florem aetatis insumere in
hac lingua discenda , & nuaquam satis perdiscenda. Et quid demum emolumenti, a junt
67쪽
iunt, percipitur, si quis Ciceronis simiolus aialiquam supellectilem phrasium eollegerit, &memoriae mandam, parce & cum formidine lapiuum depromendami Bella argumentatios Nam si quaelibet ars eonstat quibusdam praeceptis & regulis cognitis , unumque finem spectantibus, ac nunquam fallentibus Tullio teste, an id negabitur arti Grammaticae equam qui tenet, nae is noverit, sine errore au- timer loqui, ac scribere. Difficultatem Obiicit adversarius: qualem e quam etiam pueri superant: an non omne pulchrum est arduum eapage te . Musarum ianuis, si ascensu terr ris illius montis, in quo praeter Hesiodum nullus alius factus est Poeta dormiendo. Dii vendunt omnia laboribus , etiam Linguam Latinam, quae ne fiat textoribus di tonsoribus communis, aculeis, ut erinaceus, est munienda et non enim omnibus concessum est
adire Corinthum 3 propitiam, necesse est, ut habeant Minervam, qui hoc iter tentant. Ut igitur concludam, quae dixi, cum Limgua Latina summis sit laudibus apud omnes
gentes celebrata,Divinorum oraculorum interpres,Sacrorum mysteriorum custos,hum
ni commereti vinculum , Religionis di L sum firmamentum, Reipubl. ornamentum.
68쪽
iuventutis decus, provectioris aetatis dignitas, scientiarum clavis. rerum cognitu iucundis. imarum conservatrix,& incorrupta memoriae ministra. haec nquam,cum ita se habeant, viderit ille, cui Latinae Musae vilescunt, num hominis prudentis ac sapientis nomen di amctoritatem tueri possit , num, linguae nobilissimae usum vituperando, non censeatur ali
trare Lunam, di in meridie caecutire. Mihi quidem haud immerito inscitiae suspectus est, quisquis contra hunc torrentem nititur, dipede suo metitur Herculis vestigia , hoc est, omnium Veterum & Recentium , de Lingua Latina praeclaris sentientium judicia. uti. nam superiore seculo non ita contempta, neglectaque iacuisset ; tot monstra di verborum prodigia ex barbarie in eam invecta non fuis. sent ; tot illius simul & iuventutis corruptores scholas non aperuissent, di bonos mores eum bonis litteris infecissent. Disputationis hujus exspectas exitum Haec paullo vehementius me disserente, coepit ille strophio frontem pergere, barbulam vellicare, humeros succutere, di hoc unum denique enari: Suum cuique pulchrum e cumque male dicto
succingere se gladio, atque ad sphaeristerium ad pila lusum properare 3 in hac euiin arva
69쪽
.excellentiam profitebatur. Attentissimε baee audiebant convivantes , & supra quodvis a. croama Symposiacum se accipere dicebant..Ego, rogata prolixioriS disceptationis venia, me quoque ex triclinio extuli, domum cora. cessi, festinante calamo tibi perscripsi, quae erant inter nos disputata. Quae spero tibi suffectura, ut, qua litterarum studiis alacritate adhuc deditus fiasti, pergas te ipsum magis ac magis perficere, di tinguam Latinam pro domina, ceteras , quarum haud ignarus es tanquam famulas di pedisequas agnoscere. Vale, di ubi desperaverunt alij, ibi tro phaeum fige.
filius in exteras regiones mittendin.
AD Quaesitum, Illustristi Generosae Do
minationis Tuae, an filius peregre in a-
70쪽
lienas terras mittendus sit, sensum meum his litteris aperio. Qui politica prudentia excellunt , in duas fere sententias abeunt: alteri negant consultum esse, ut adolescentes nobili genere sati peregrinas regiones invisantralteri contendunt, laudabile esse, longinquas lustrare provincias , multorum hominum mores vidisse di urbes. Illi pro se afferunt majorum nostrorum consuetudinem , qui , ne viriles Germanicae juventutis animi infringerentur apud molliores nationes, eam domi sub arctiore disciplina continebant, armis exercebant, ludis equestribus instituebant, laboribus indurabant, frugalitatem invictu, modestiam in habitu, simplicitatem indictis di factis edocebant, nec aliam fere linguam, quam vernaculam , ab ijs sciri voleis bant; patrios ritus ti religionem ne immuistarent, severe curabant. Hinc illa Germariorum decantata laus a fide, a constantia, a pietate, a ὶrtitudine, ab integritate et unde existebant matrimonia casta, soboles certa, custodia legum, rei familiaris incrementum. Ex quo vero tempore nostri iuvenes coeperunt peregrinos adire populos, exteros videre mores , induere vestes, addi lcere linguam, retro omnia lapsa sunt te majorum sinceritas