Dorothei Alimari ... Longitudinis aut terra aut mari investigandæ methodus. Adjectis insuper demonstrationibus, & instrumentorum iconismis

발행: 1715년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

res, & hebdomadas, si fierii possit durare debet, absque eo quod illi manus sit apponenda ; Ioco talium horariorum circulorum, horas, minuta 'atque secunda exprimen tium, collocandus venit circulus divisus in

grad. 36O. & horum quilibet si fieri possit) per semigradus, & graduum quadrantes,

vel etiam per minuta sexaginta more Tychonico; quamobrem amplior, quantum sufficiet, fiet frontispicii facies, producaturque index ad ultimam usque graduationem ipsus circuli ; Ejus circuli graduum numeratio, a dextra in sinistram partem, proc de re debet, econtra vero index, a sinistrkin dextram devolvetur; Hoc in circulo octo decemve, aut plures stellae fixae insigniores, cognitae, ia comprehensibiles, in firmamento locandae veniunt, non pro ratione earum

longitudinis, sed pro ratione earum rectae Ascensionis, seu aequatoriar distantiae ab initio Arietis. Harum unicuique bonum erit compendiose nomina, & si dabitur etiam gradus, & minuta earum Ascensionis rectis apponi; Circulus iste, quem nos aequatorem vocamus, taliter dispositus esse debet, ut circa frontispicii centrum sibi concentricum gyrari, promoveri, & reduci ante, vel

retro

42쪽

retro pronopportunitate queat, in ejusquς frontispicio nullus circulus, vel linea locabitur, excepta meridiana linea i psius horologii , per frontispicii centrum ducta, aequatorem praedictum continuo bifariam secans: Tali pacto interne, & externe, constituto ipso instruimento, volenti ad ejus usum devenire, fas est scire, vel per observationes factas, vel per Mappas Geographucas bene correctas loci, unde navi solvendum est, longitudinem a sibi beneplacito Meridiano primo : Nosse pariter debet tempus Sc anni stationem. qua navi est solvendum, ut in ejus observationibus aliqui ex iis uti valeat stellis, noctu observ abilibus. in Meridiano, quae semper prope praeter in solis opposito venit eligenda eam mutando, pro ratione mutationis solis in Eclipsetica : Antequam portu solvat, debet nauta conferre longitudinem loci, unde soluturus est cum Ascensionibus rectis singularum

stellarum in aequatore suo positarum, ut earum paratam, atque notam a Meridiano

discessiis habeat distantiam. . Comparatis hisce omnibus, Londino solutura navis aliqua, cujus longitudo a Meridiano . . . . Ponitur gr.

stante

43쪽

stante ejus discessus fixato tempore, seu anni statione de mense Septembris, Sole posito in Librae Signo, uti debebit aliqua mstellis positis in Ariete vel Tauro, eX iis,

quae in ejus aequatorio circulo sunt notatari

Cumque ibi notata ponatur Lucida Arietis, asservabit ejus distantiam a Londinensi Meridiano, quae erit GL inde obse Vato tempore, quo ipsa stella si in Londinensi Meridiano constituta, momento eodem Arietis Lucidam, in ejus aequatore positam, & instrumenti sui Indicem, ad Me- ,ridianum instrumenti ad amussim reducet. horologioque decurrere permisio, Londino discedet. In sequenti nocte observabit in Meridiano loci, ubi navis delata est, ipsam Arietis Lucidam,& Instrumenti sui Indicem ;quod si hic ad Meridianum suum, illa ad

Meridianum mundi eodem temporis momento devenerint, certum est signum navim

non mutasse Meridianum, neque longitudinem, sed Austrum, vel Boream versus iter habuisse: Verum si observata Lucida Arietis. in Meridiano mundi Index Instrumenti noniadum devenerit ad Meridianum suum, Cese

tum est navim ad ortum processiste, & inter Indicem & Meridianum Instrumenti,

44쪽

habebitur longitudinis differentia, quae addita Londinensi longitudini, vel subducta differentia adinventa inter Ascensionem rectam stelli & longitudinem loci, Unde navis discessit, a longitudine loci, quo index navim devenisse ostendit, loci, ad quem

navis delata est, longitudinem componet In sequenti dein nocte, vel noctibus obse Vabitur Lucida Arietis, cum fuerit in Meridiano, quantum sit intervallum inter Indicis extremum & Meridianum Instrumenti, eritque intervallum ipsum, differentia longitudinis, quae addita Londinensi longitudini, dabit a primo Meridiano, quaesiti Ioci longitudinem: Ubi vero indice instrumenti

proprium supergresso Meridianum, observaretur Lucida Arietis in Meridiano mundi, signum erit, navim ad occasum processisse,interVallumque aequatoris positum inter Indicis extremum, & meridianam Instrumenti lineam, erit longitudinis disserentia a Londinensi longitudine,' vel subductione alia facta, ut supra, subducenda, ut habeatur longitudo vera loci, ad quem navis devenit rEadem observatio in sequentibus noctibus sat, & si forte nubes, vel densa caligo,

45쪽

aut tenebrae impedimento essent ne per binas, trinasve noctes fieri posset, quarta, vel quinta id exequetur, indexque, quo tempore stella in Meridiano observabitur, differen tias longitudinis omnes praeteritis diebus f tutas, & ne observarentur impeditaν. Unico intuitu indicabit, addendas, vel detrahendas Londinensi longitudini, ut haberi queat Iongitudo loci. ad quem navis appulsit; a que ordo hic semper erit servandus, donec stella noctu in Meridiano conspici valebit; vel donec Instrumenti, seu horologii cursus inalterabilis conservetur: Ubi vero Lucida Arietis in Meridiano amplius observari nequeat, in ejus locum stella alia subrogabitur,ctu Medusae caput, aut Aldebaran, aut alia

quaevis ex subsequentibus in aequatore nostro notatis, easdem servando regulas

eircumspectiones, quibus usi sumus in Lucida Arietis observanda: Instrumenti vero defectus in integrum reparabitur, si vitiatum

sit; quamobrem nautam, Vel peritum aliquem Artificem ejus reparandi & conservandi ne per aeris mutationes, aut na Vis motum, iterum vitietur capacem, in nave ipsa habere convenit: Interea assecutae loci longitudinis notitia

46쪽

notitia venit asservanda, & si casu deperdita foret, per observationes solis, lunae aut stellarum a nobis positas restituetur, iterumque nota fiet, indeque, reparata instrumenti labo ad observationes alias siet pringressus. Caeterum ne horologii nostri cursus alterationem patiatur, ea est in custodia servandum, ne aeris intemperies, nimias scilicet, caliditatem, frigiditatem , humiditatem, aut siccitatem sentiat, ne pulvere ostendatur,t ne demum percussionem, contusionem, concussionem, aut succussionem aliquam patiatur ue quo potissimum tempore Tormemta, salutationis vel pugnae gratia, eXplO-duntur. Hoc loco notandum venit, observationes

stellarum in Meridiano fieri posse semper in Meridiano Magnetico, modo tamen stella obserVanda sit in Magnetica Meridiana, quo tempore index Horologii in Meridiano suo

statuitur g verumtamen eo in casu notitiam magneticae variationis esse necessariam, sesecutae inter tempus discessus navis e portu,& adventum ejus ad destinatum locum, adesdendae, vel subducendae repertae longi-

47쪽

tudini, prout variatio' ipsa magnetica creverit, vel decreverit, ut vera loci constet longitudo.

. . .

48쪽

Aratis instrumentis ad observationes faciendas idoneis, Cinrumq; usu demonstrato, adulteriora procedemus, ut Optatae Longitudinis cognitionem consequi valeamus, eaque quae plures per operationes dis. junctim adinvenimus, unica in operatione,ia unico in Diagrammate contenta assequa

mur.

Si nota habeatur Altitudo Poli & Meridiana Linea, facili negotio innotescet solis in Meridiano loci observationis positi declinatio, si observetur ipsa Meridiana Solis altitcido ad gradus, minuta & secunda: Si

enim sole posito in Signis Borealibus ab aItitudine meridiana Solis subducatur complementum altitudinis Poli, consurget illico in ressiduo quaesita Solis declinatio ad gradus, minuta, & secunda ue Sole vero posito in Australibus, si inventa Meridiana Solis Altitudo subducetur a complemento Altitudinis Poli, sive ab altitudine aequatoris, habebitur ex residuo quaesita Solis declinatio,

qua utemur, ut infra.

Quod

49쪽

Quod si neque Poli Altitudo, neq; Merudiana linea cognitae habeantur, praestat Observare Solem in Horizonte ortivo, vel occiduo positum una cum Arcu horizontali intercepto inter ipsum punctum ortus, Vel

rasus, ia Magneticam Meridianam lineam, ejusque quantitatem separatim ad notare. Sole dein supra horizontale planum eme gente ad beneplacitam Altitudinem, observabitur, quanta praecise sit ipsa Altitudo, quantusq; fuerit horizontalis Arcus interceintus inter Magneticam Meridianam & circu- , tum verticalem Solis mox observati, quae ambae observationes cum eorum gradibus. minutis atque secundis pari Modo adnotabunditur. Post deinde beneplacitum tempus obse vabitur iterum Solis altitudo supra horizon. tale Planum, una cum arcu horigontali inte cepto inter Magneticam Meridianam, & Ci culum Verticalem, in quo postremo loco observata fuit Solis Altitudo, quae pariter observationes seorsim adnotentur, ratione

semper habita' refractionis, ut in Tabula eiusdem. Hisce paratis, in plano quolibet facio centro in si Figura prima intervallo C A, po- . nitur hoc intervallum divisum esse in partes aequale .

50쪽

aequates I COOOO, ita ut repraesentet sinum totum describatur Circulus D. A. B. in quo per centrum C recta ducatur AB; quae Magneticum Meridianum repraesentet: Subinde in ipsomet circulo assumatur Arcus B. D. tot graduum, minutorum, atq; secundorum, quot fuit primus Arcus horizontalis interceptus inter Magneticum Meridianum & Solis O tum, ducaturq; recta C D. Subinde in ipso-rnet Circulo assiumatur arcus BE quantitatis graduum, minutorum 'ia secundorum horizontalis Arcus observati inter Meridianum Magneticum, ia Circulum Verticalem Solis primo loco observati, ducaturq; recta C E, quae ipsum verticalem Circulum repraesentabit: Constituto dein arcu horigontali B Rquacilitatis ultimo loco observatae inter Meridianum praedictum M verticalem Solis Cir culum, ducaturq; recta C F. ipsum vertica.lem Circulum repraesentans; in ipso deinCirculo DA B, assiumatur arcus E Μ, quantita tis graduum, minutorum M secundorum ob

serva te solaris altitudinis sole posito in circulo verticali C G ia ex puncto M perpendicularis ducatur Μ G. ad ipsamICE,ia erit ipsa MO, aequalis sinui Arcus seu

Altitudinis Solis E Mὴ ia CG erit aequalis

SEARCH

MENU NAVIGATION