Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus nonus. De Divinae gratiae beneficio

발행: 1744년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Quot, α quae sint Conditiones ad merit. 29s

bere ad eam mercedem obtinendam. Minor vero suadetur ι quia non potest homo verum jus ad praemium a Deo obtinendum habere; quin Deus teneatur ex justitia illi tale praemium reddere . Ac consequenter quin Deus illi debitor sit. Ei enim qui operatur,

inquit Apost. Roman. q. merces non ι utatur

seeundum ratiam , sed seeundam debitum. Hi ne sanctus Augustiniis in Psalm. 83. explieans illud ad Timoth. 4. suam red ι mihi Dominus in illa die Justus iurix , ait;

Indulgentiam donabit, eoronam reddet: donator es indulgentiae , debitor Granae Sed impossibile est Deum, qui est supremus ominnium Dominus , cuique infinitis titulis omnia nostra debemus, fieri nobis debit rem, nisi intercedat promissio quaedam,&pactum ex parte ipsius, quo se obliget ad nobis reddendum praemium pro hoc, vel illo opere condigno : Deus autem cum non possit homini debere praemium aliquod citra liberam ejus promissionem , necessum est , quod illa intercedat , ut homo possit revera mereri de condigno. Coormatur; Si quis alienum agrum coleret , vel aliquod aliud obsequium alte ri praestaret , nullo prorsus intervenienia te pacto, vel promissione mercedis, alter non teneretur ex justitia mercedem illi dare , maxime si operarius ille haec opera iam debuerit sacere aliquo alio titulo , ipsiusque tum corpus , tum instrumenta fuerint sub dominio , de potestate al

terius.

. confirmatur a. quia nulla alia potest reddi ratio , quam ex desectu promissionis

divinae, cur non mereamur nobis de condigno perseverantiam, & auxilia efficacia ad vincendas quaslibet tentationes, "libet bonum opus exercendum; sicut meremur vitam aeternam, quae longe prUantior est ipsa perseverantia, & illis auxiliis emeaei bus : Item cur animae deiunctorum non mereantur in purgatorio , cum nondum sint in termino.

Denique , Cur Christus Dominus nobis

aliqua non meruerit de facto, quae alioqui certe mereri poterat: v. g. auxilia efficacia omnibus ad perseverandum, & restitutionem justitiae originalis, aut electionem omnium emcacem ad gloriam ι nam per se loquendo , aeque id condigne mereri potuisset, ac caetera beneficia, quae propter eius meritum a Deo suscipimus, si Deus ita ordinasset, de promisisset: igitur prima , &praecipua ratio est desectus ordinationis ,& promissionis divinae. Dices primo: Promissio non est necessatia in merito apud homines : ergo nec apha Deum. Sequela patet a paritate rationis. Antecedens vero probatur ; qui enim agrum alterius colit, ipso jubente, Ac vidente aut volente, meretur a domino accipere me cedem ex iustitia, quamvis pactio, &pr missio expressa de tali mercede non intercessirit, & compellatur in judicio solus re debitum pretium. Respondeo primo, negari posse antecedens, nam etiam inter homines non potest esse meritum de conduno ex merito justitiae , sine aliqua promissione publica, vel pacto privato tacito aut expresso: in allato enim exemplo intercedit pactum tacitum,. quia cum quis videt aut sentit sub me lucri consequendi, alium laborare in suam utilitatem , qui ad talem laborem aliunde non tenetur, tacite consentit se obligari ad coinpensandum talem laborem. Res ηdeo secundo , negando consequentiam; non enim est par ratio hominis ad hominem, ac ejusdem hominis comparati ad Deum, quia potest homo impendere suunt laborem in utilitatem alterius , cui talem laborem non debet aliquo titulo: at omnia bona justorum opera alio titulo, quam justitiae, Deo debentur, sunt enim ipsius Dei dona , & potest Deus illa exigere titulo gratitudinis; unde justorum quisque debet usurpare illud Davidis i. Paralip. Tua sunt

omnia,'quae de manu tua aere mur, dedimus tibi: ergo non possunt obligare Deum

sine ipsius pacto, & promissione ad conserendam pro illis mercedem, maxime vera,

tantam, quanta est merces aeterna.

Dires secuηῶ : Peccatum quodcumque

mortale, ut mereatur poenam aeternam, non

est necesse quod aliqua interveniat pactio: ergo etiam sona opera secluso quocumque

pacto merentur vitam aeternam.

Nego consequentiam, de ratio disparitatis est, quod plus requiratur ad meritum bonum, quam ad malum: nam in merito malo non jus est, sed debitum; qui enim peccat , seipsum poenae debitorem constituit apud Deum, & Deus acquirit jus ad poenam illi infligendam, si velit, promer acceptam injuriam; qui autem meretur ne condigno, Deum sibi debitorem facit, de ius acquirit mercedis recipiendae 3 Deus autem non potest fieri debitor respectu creaturae absque

302쪽

Appendix de Merito. Quaest. III.

que gratuita ejus promissione, ut mox dictum est Diras tertiὀ: Si ad rationem meriti necessaria esset promissio Dei, sequeretur plures justos non mereri vitam aeternam, quia Pr mino non obligat, nisi data, & acceptata: at quivis justus non acceptat illam divunam promissionem; quia ut acceptetur pr missio, debet esse cognita ei, qui Operatur:

sed plurimis justis, di bene operantibus in-Cognitum est ejusmodi pactum divinum de

mercede reddenda: ergo, &C. R 'ηdeo negando majorem, nemo enim mereri potest apud Deum sne fide, nam, ut ait S. Paulus Hebr. II. Accedentem ad De-- , oportet eredere, quia est, θη quia inquirentibus se remunerator st. Quamvis autem non distinctc noverint, quaenam, & quanta sit illa remuneratio , Ze an fuerit solum proposita , an vero etiam promissa :sufficit tamen ad jus acquirendum, quod illam acceptent, quaecumque a Deo , Ac quomodocumque constituta sit. Nullus estipitur fidelis, qui non habeat saltem confusam fiduciam promissae divinae mercedis iquam saItem virtualiter , & interpretative acceptat ἔ quia unusquisque censetur velle suis operibus acquirere quidquid potest, facile enim quisque in bonum suum consentit.

CONCLUSIO SECUNDA .

AD meritum de tandi is requiritur ex parte operantis quὸd A in flatu via ,

gratiae . Haec pariter est communis quoad utramquepartem: quarum

Probatur pruna omnibus illis Scripturaetextibus quibus unificatur tempus merendi non aliud este determinatum a Deo uam tempus praesentis vitae. Sic Ecclesia-ici ς. suodcumque potest manus ιua Dianiarer operare, quia nec opus, nec ratis, nec sapientia , nee scientia es apud πνοι γῆ tu properaι . Quibus nominibus mentiae ,

sapientiae significatur ea cognitio quae ad ira rendum est necessaria . Et cap. II. FLeeriderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Et E clesiastici cap. Ante obitum tuum Uera. re justitiam, quoniam apud instros non es invenire eibum. Et cap. 16. Omnis miserico dis faciet laeum unicuique secundum meritum verum suorum, mundum intellictum peregrinatioli iosius. Joan. 9. Venit nox quando nemo ραδ operari, ubi per noctem Chri-

stus mortem inteli git'. Hi ne Apostolu/monebat I. ad Corinth. 6. Ecce nune tempus areeptabile , eece nune dies salutis . Et ad Galatas ct Dum tempus babemus , eWremur bonam ad omnes e nam . inauit Hebraeoi um 9. statutam o amnibus bomissibus siemet mori, ps Me autem iudicium. Idem etiam docent sanctus Cyprianus in lib. ad Demetrianum circa finem : suando Mira excessum fuerit , nisus Iam poenitentiae lacus est, bis vita aut amittisre 3 aut tenetur. Hieronymus exponens haec verba

ad Galatas 6. suae seminaverit homo, baec metet, ait Prempus semeuiis di praest ivita quam currimus 3 eum M vita transierit, operandi , nempe meritorie in tempus avsertur. August. in Enchiridio cap. II. Nemo speret quod Me neglexit, . cum obierit apud Deum mo promereri. S. denique Prosper sententia i a. Fri βνὰ sibi bomo post Mecorpus promistit quod is hoc corpore comparare neglexit.

Favet etiam ratio. Cum enim vita praesens via sit ad immortalitem, & praemium, congruum suit ut stadium esset atque tempus merendi quo repromissum nobis praemium possemus assequi , meritum enim est quaedam via seu tendentia ad praemium , & subinde decens fuit ut quamdiu in hujus vitae mortalis stadio currimus , immortalis benedictionis praemium mereri

possimus, non autem extra hunc statum constituti. Viatoris autem nomine intelligunt Theo-lmi hominem in corpore mortali, & conditione mortali degentem : quocirca nec qui soluto corpore e vivis excesserunt , nec qui iterum assumpto resurrexerunt , censentur viatores . Hinc beatissima Virgo quae Post mortem resurrexit , de as.lumpta est in glorioso corpore in coelum , non est in numero viatorum COI- locanda 3 e contra vero La Zarus , &omnes illi qui virtute divina e mortuta suerunt suscitati , viatores revera erant ac mereri poterant . idem sentiendum non

est de Enωb , de Elia qui tametsi adhuc

sint mortales , quia tamen non vivunt

conditione mortali, sed a Dco Duestrati peculiari lege fuerunt , & vivi servantur usque ad cxtrema tempora cum Antichristo conflicturi , non debent reputari viatores ι nam , inquit Tertullianus libro adversus Iudaeos cap. a. moc, nedum modium gustavit aternitatis canidatur . Vel ut

303쪽

Quot, & quae sint Conditiones ad merit. 297

sit libro de Resurr. Carnis cap. 3ῖ. En cb, Elias nondum resurrectisve inefuncti , quia nee vita functi : qua tamen de orbe tramia et , on Me ipse iam aeternitatis caniadati :Igitur eo in statu mereri non possunt , alioqui vel negandus est illis frequens , de ordinarius Dei concursus ad lane agendum 3 vel aequarent tandem , imo longe

superarent caeterorum Sanctorum merita ,

nec non ipsius beatae Virginis , quia incredibile cst eos in tam longo , & diuturno tempore non multo plures actus

pios, & meritorios exercuisse quam sanctissima Virso in toto yitae suae lotio elicere potuerit: aut infinita prope bonorum adtulim multitudine non adaequasse intensos illius actus , maxime inim illi vitam quietam, & tranquillam dcgant ab omni tentationum molestia' liberam , atque adeo ad omnia virtutum opera paratissimam. His arae quod huic nostrae observationi favere videatur sacra Scriptura loquens de Enoch quando translatus est , quasi tempus ipsi non computaretur amplius, Completaque fuerit illius aetas numero annorum 36S. Pr.batur etiam secunda pars: nempe quod ad merendum neces Iario desideretur status gratiae sanctificantis . Probatur, inquam, ex illo Genesis q. Respexit Dominus ad Abel, ad munera eius . Cuibus verbis , ut observat S. Gregor. 22. Moral. cap. 8.significati ir Deum prius intueri personam quam munus nec gratum habere offerentem propter munera; sed munera propter offercntem. Sic pariter Ioan . I . Christus Dominus edocet quod ricut palmes non, potest scrre fructum ex semetipso , sic de vos nisi in me manseritis; scilicet per fidem vivam quae charitati, de gratiae connexa cst. Et paulo post: si quis in me non mansisti, mittetur frar sicut palmes are. Iret, eaigent eum, in ignem mittent. Hinc Concilium Tridentinum se T. 6. cap. I s. inter conditiones ad merendum

requistas hanc ponit, quod qui merentur sint justificati , de Christo tanquam vivi palmites, & viva membra inserti : Climis enim, iηquit, ille ipse Christus Iesus tanis quam caput in membra , & tanquamis vitis in palmites , iri ipsos justis catosis jugiter virtutem influat , quae virtusis bona eorum opera semper antecedit ,

is Sc comitatur , de subsequitur , & sine' qua nullo pacto Deo grata , & meritoria esse possent, Ac C. Quapropter me. ,,rito error contrarius damnatus fuit per summos Pontifices Pium V. & Cregor. XIII. damnantes hanc propositionemnum. N. Bajit Pelagii sententia es, opus bonum citra Iratiam adoptionis factum, non esset regni caelestit meritorium. Adstipulantur etiarn sancti Patres, maxime S. Augustinus lib. de fide, Ac operibus cap. Id. Scquuntur , loquit, bona is opera hominem justificatum , non prae- ,, cedunt justificanaum 3 quo loco loqui- ,, tur de operibus vitae aeternae meritorii S, is non autem de bonis moraliter. Et lib. de spiritu, Se littera cap. 29. Per spiri- ritum , inquit , incorporatus , sae usque is membrum eius, potest quisque , illo in- ,, crementum intrinsecus dante, Operari ju- ristitiam . Hinc S. Prosper ad capitula is Callorum, cap.6. ait. yotificatus iamo, , , id est ex impio pius factus , nutu praece- , , dente bono merito accipit donum quo medis , ,

aequirat meritum . MFavet etiam ratior qui enim non est justificatus per gratiam justificantem est peccati

reus, ratione cujus meretur de condigno mortem, de poenam aeternam, juxta illud Rom. 6. stipendium peccati mors, 3c consequenter incurrit carentiam gloriae aeternae;

sed impossibile est hominem simul merericarentiam, Ac possessionem gloriae aeternae: igitur qua malu in peccato jacet, non P test vitam aeternam mereri de Condigno . Deinde, opera omnia facta sine gratia sanctis cante lunt opera hominis inimici Dei, de subinde ipsi non possunt satisfacere :ergo multo miniis praemium promereri. D nique , si status gratiae non requireretur ad meritum, sequeretur quod per unum peccatum mortale non perirent omnia merita : sicut enim peccatum praecedens non impediret quominus fierent nova merita , ita neque peccatum subsequens extingueret merita facta . sed consequens est contra Scripturam dinentem quod , si linus aversus fuerit a Justitia sua omnes iustitiaeqvas fecerit non retardabuntur amplius .

Dices erimὸ Scriptura sacra a perre tradit quod qui servat divina mandata vitam conseqlietur aeternam, nec ad id requirit statum gratiae. Sic Matthaei I9. Si vis ad vitam in-eredi serva mandata 3 Hinc S. Augustinus lib. de natura, de gratia cap.2. Natura, inquit, humani generis ex istius unius praevarica-

totis carne procreata, fi pus sibi Iusticere ad

implenis

304쪽

α98 Appendix de Merito. Quaest. II.

implendam legem, preficieηdamque Iustitiam, G praemio debet esse secura, Me ess de vita

aeterna; etiamsi in ahqua Geme aut in ali-

εγο superiori tempore Mes eam latuit sanguinii Christi : non enim est istostus Deus qui sustos fraudet mereiae iustitiae: igitur ad merendum vitam aeternam non est necessarius status iustitiae. Ne Uequentiam, & ad textum Scripturae dico neminem servare integro mandata qui non diligat Deum ex toto corde, tota animaia tota mente, & totis viribus, est enim hoc primum mandatum; vi autem istius amoris homo iustificatur, si nondum justus sis, ejusdemque virtute salutem aeternam consequitur si mandata servare perseveret.

ad serandum reumηdeo , S. Augustinum nolle quod homo possit vitam aeternam mereri sine gratia habituali; inno potius contra- rham colligitur ex laudatis verbis, Non enim

'iniustus Maj, qui iustosfaudet mercede I Lities stipponit enim illis verbis illos quibus

vita aeterna debetur justos esse. Solum ergo intendit ostendere contra Pelagianos hominem non posse propriis viribus servare omnia praecepta legis: quia alias gratis Christus mortuus esset, ut ipse inseri 2. prae- sati libri, quam utique illationem ex eo veram esse demonstrat, quod qui totam Iegem servat, & justitiam implet meretur vitam aeternam: Unde fit confeci uens, quod si quis possit totam legem implere , de justitiam servare sine gratia , etiam sine ea potest Vitam aeternam consequi : unde sequitur quod Christus gratis mortuus sit, nec nostrae alorificationis auctor sit dicendus. abis. S. Augustinus pluribi docet sententiam Pelagianorum esse quod gratia ado-tionis per quam homines consituuntur lii Dei, necessaria sit ad consecutionem regni coelorum: ait enim libro de pecca torum meritis, & remissione c. 38. sed illi Pelagiani) movent, Ο, aliquid ransideratione, dile 'ηe digηum . ridentur offerre

vi. dicunt, parvulos recens vita editos, visceribus matrum non propter remittendum peccatum percipere baptismum , sed ut spiritu

lem Procreationem non babentes creentur in

CMino , , ipsius regni caelinum participes fiant, Idem habet plurie, alibi. Pelagiani autem ex alia parte existimabant glatiam non esse necessariam ad servandam i tam legem, sed eam posse impleri naturae viribus: igitur cum, August. dicit coco 'praeitato de natura , b, gratia naturam humanam debere esse securam de proemio, si ad mandata servanda sbi lassiciat; videtur

utramque Pelagianorum sententiam consulare, Zc Consequenter concedere quod adservandam legem sit quidem auxilium gratiae necessarium; ad gloriam vero aeternam Consequendam , gratiam adoptionis non

requiri.

Nego consequentiam. Pelagiani enim duo docebant: primum quidem, parvulos non egere Fratia adoptionis ad remissionem peccati orimnalis, quia ejusmodi peccatum non agnoscebant I secundum vero, quod ege rent gratia ad regnum coelorum. Primam sententiam ut erroneam , & haereticam damnat S. Augustinus: non ita secundam , imo lib. s. contra Iul. c. 4. haec scribit . agimus gratias quia Me non putaris I non nim ad regnum Dei nator nisi perfundantur admittitis , atque ita perfundi multo metas iudieatis, quam nasi. Approbat ergo sentcntiam Pelagianorum in eo quod gratiam adoptionis existimarent necessariam ad re

gnum coelorum.

Dices seeuη , homo potest mereri apuJhominem, etiamsi sit ejus inimicust ergo etiam apud Deum . Nego consequeηtiam , Homo enim potest mereri apud hominem duobus modis . Primo quidem opere grato, & placenti dum

elus amicus est: Secundo opere quod tametsi non sit gratum nec placens, tamen meretur mercedem propter pactum initum :secilla autem est apud Deum: homo namque non potest apud Deum mereri i nisi per opus quod gratum sit, & placens ipsius divina majestati, subindnue nisi fiat ab homine amico Dei, etenim dona iniquarum non probat vitiis us. Eccli. c. q. Petes, an gratia habitualis lassiciat ad me

rendum.

Respondes, illam non sussicere, sed ultro desiderari pratiam actualem , ut colligere est ex dictis in probatione praesentis Conclusionis, maxime vero ex verbis Christi Domini Io: Is. Ego sum vitis OQ. Nam quemadmodum ut palmes serat fructum,non latis est quod viti unitus sit, sed insuper requiritur ut virtutem ab illo exsugat; ita ut homo producat bona opera,non sufficit quod Christo per gratiam sanctificantem tam quam palmes viti, & membrum capiti e haereat: sed, ut inquit Trideminum , --

cesse est ut in ipse; isi eatas iugiter vi tute

305쪽

Quot, oc quae sint Conditiones ad merit. 299

em ἐψι- , virtu3 bοηa eorum opera semper antecedit, comitatur, O, subsequitur, o c. Igitur iustorum opera , ut sint meritoria , debent procedere ab auxilio gratiae praevenientis, S concomitantis, quae utique aetualis est. Adde quod opus meritorium debeat esse actus supernaturalis , qualis non esset praecise nisi procederet ab

auxilio gratiae actualis, ut probabit

CONCLUSIO TERTIA.

tum ex parte actus merito tirPrima est, quod actus ille sit liber, &elicitus a voluntate , vel ab eius imperio

libere agente. Probaturque ex modo loquendi Scripturae . quae idcirco laudat hominis opera , quod cuin potuisset male agere ,

Iuste pro que se gessit: Sic Eccl. 3I. postquam de viro justo dictum est: sui potuit transgressi , is, non est tranforsus, jaceremata , non fecit; statim subditur : Ideos abdita sunt bona illius in Domino. Quibus verbis satis declaratur ideo bona justorum opera esse Iaude, & praemist digna, quia

a libertate procedunt et Hinc Apost. I. Corinth.9. Si volens hoc ago, mercedem habebo per illud enim volens intelligit

actum voluntatis liberum . quo sensu S. Rugustinus usurpat, & explicat hunc textum lib. de gratia, & lib. arbit. cap. 2. Subscribunt etiam tincti Patres, qui docent unanimi calculo, quod sicut nemo meretur poenam, Misi libere agendo contra praecepta legis, ita nec praemium & mercedem,nui ipsemet praecepta libere implendo. Sic anctus Basilius homil. 9. Virtus ex viluuiale percipitur. Hieronym. lib., contra Iovinia. Liberi, inquit, arbitrii nos coxiit Deus , nee ad vitra, nee ad virtutes necessitate trahimur: alioquin ubi necessitas est, nec rarona, nee damnatio est . Clemens Alexandrinus lib. I. Stromatum, Nec laudes, inquit, nec vituperatisηes, nee bonores sunt, si anima non babeat potestatem experienda aut aurediendι. Quasi diceret nos nec laude, neC vituperio

dignos esse , nisi propter opera bona , &mala quae liberc fiunt. Et S. Augustinus lib. de gratia, & libero arbitrio cap. 2. Iuando, inquit , volens facit , tunc dicendum est bonum, ιunc speranda est bωι opem merces, ab eo de quo victum est, qui rea et unicuique secundum opera sua. Hinc lib. de spiritu, de littera c.3. ait: Humini Deus dedis oberum arbitrium, Me quo nre bene, nee male vivitur. Denique tinctus Bernardus sermone 8 I. in Cantica: Ubi, inquit , non est obertar, nec

meritum : propterea quae sunt earentia ratione animalia nibu merentur , quia Aut deliberatisne , ita OA libertate carent. Suffragatur etiam ratio. Primo quidem ,

quia sicut proprietas naturalis, & physica iupponit ei ae physicum rei, cujus est proprietas, ita proprietas moralis supponit esse

morale: atqui meritum est proprietas moralis actus: igitur supponere debet illius esse morale: eue autem morale actus, nihil aliud est, quam ejus libertas: ergo ut actus sit meritorius, de testi: liber. secundo, operi meritorio debetur merces; debitum autem oriri dumtaxat ex eo quod quis dat alteri quod suum erat, seu cujus dispositio erat in sua libertates nemo enim dare potest, nisi id solum cujus est dominus, homo autem respectu Dei solum dominus est suarum actionum liberarum : ergo per selas

actiones liberas homo acquirit sibi jus ad

praemium. Tertio denique, eadem est ratio mercedis respectu boni operis , ac Penae. respectu operis pravi: sed opera mala nisi liberc sant, non merentur poenam: ergo nec bona meremur mercedem , nisi ex libera voluntata procedant.

Observandum autem hic, primo aliud esse

acceptare aliquas actiones ad vitam aeternam , aliud vero eas acceptare ad praemium vitae aeternae : priori enim modo Deus acceptare potest actiones non liberas, quemadmodum acceptavit mortem Innocentium , quae licci non fuerit libera , nec proprie meritoria , nihilominus gloriam aeternam ipsis obtinuit. Hinc sanctus Bernardus sermone de nativit. Inninrentium: Sunt planὶ mar res tui Deus, i uit, ut in quibus nec bomo, me angelus meritum invenit , singularis Lee praerogatisa gratiae

evidentius commendetur.

Meunda conditio operis meritorii est , quod sit actus bonus , oi Mnestur : Suadet idipsum Scriptura, quae non aliis operibus, quam bonis, tribuit rationem meriti apud Deum . Sic Rom. a. ubi Apostolus dixit Deum redditurum unicuique secundum opera ejus , addit : Iir quidem qui seeundum patientiam boni operis, glori am, is, βο-norem , is, incorruptisnem quaerunt , vitam aeternam, i c. Secundae Petri c. I. satagite ut per vestra bona opera certam vestram is

306쪽

3oo Appendix de Merito. Quaest. IIL

Joan. 3. Fiduciam babemus ad Deum , quoniam mandata eius eum. simus , is, ea quae sunt placita coram Deo facimus . Ratio hujus etiam est aperta ; opera enim quae fiunt HI sunt indisserentia, mi mala, mel bona moraliter : si indisscrentia , nec

laudem, nec vituperium, nec poenam, nec mercedem merentur, utpote inim vel m

ratem bonitatem vel malitiam induunt: si mala non laudem, & mercedem, sed vituperium, dc supplicium merentur: igitur ut praemium. & mercedem obtineant, debent esse bona moraliter. Deinde, ut opus sit meritorium apud Deum , debet habere rationem obsequii erga ipsum : scd actus malus non potest habere rationem obsequii erga Deum, neque etiam actus indisserens,nili sortc ex fine bono aut alia circumstantia honestetur; qua ratione desinit esse indisserens: igitur solus actus moraliter bonus potest nabere rationem obsequii , &Consequenter rationem operis meritorii . Denique , actus meritorius, ut mox dicemus, debet esse supernaturalis, & elici exactuali Spiritus stini auxilio; at actus supernaturalis non potest eme malus neque indisserens; nam Spiritus sanctus non movet, neque convertit ad actus malos, neque indisserentes: igitur, &c. Tertia denique eoMitis est , quod actus meritorius sit supernaturatis in entitatra subindeque quod eliciatur ex actuali auxilio gratiae. Ita Doctor in secundo dist.28. &probatur . Primo quidem ex illi, Omnibus Scripturae textibus, quibus insinuatur auxilium gratiae actualis necessarium esse ad opus bonum, ut jam pluries dc monstravimus .

Probatur item ex Conciliis. Sic in Dios- polleano jussus est Pelagius agnoscere fratiam ad lingulos actus dari : in Concilio Arausicano secundo, Can. I 8. Debetur, inquit, merces bonis operibus si fant, sed glatia quae non debetur praecerit ut fant, iuxta illud Christi Joan. I s. Ego sum vitis , vos palmites, qui manet rn me , is, ego in re Die fert stuctum multum , quaa fine me nihil potestis faceres de Tridentinum sest.o.

cap. 6. ubi definit sine influxu virtutis Claristi, quae bona justorum opera antecedit, &comitatur, & subsequitur, nullatenus posse meritoria reputari: Hinc sess. Iq. eop. 8. do. cet, quod ad satisfaciendum propcena temporali remanente, post remissa peccata requiratur influxus gratiae: Alajor autem est ratio quod rcquiratur ad meritum de condigno , utpote cum actus ille videatur nobilior, de dissicilior ipsa satisfactione; quia haechabet dumtaxat poenam temporalem solvendam ν ille autem actus meritorius tendit in praemium aeternum asscquendum 3 quapropter Concilium ibidem subdit: Namque ex nobis tanquam ex nobis nihil pos , , sumus, eo quod per eum quinos consor- istat omnia possumus: ita non habet homo is unde glorietur, seA omnis gloriatio no- is stra in Christo est, in quo vivimus, in is quo meremur, in quo satisfacimus. H. Quam utique Catholicam doctri nam aperte docuit Coelestinus Papa. Epist. I. ad Episcopos Galliae, cap. I a. ubi ait: Non enim dubitemus a Dei gratia omnia hominis is merita praeveniri, perquam fit, ut ali- is quid boni, & velle incipiamus, Ze sa- , , cere: quo utique auxilio, & munere Dei is non aufertur lioerum arbitrium, sed libe- is

ratur tanta est enim erga homines boni- istas Dei, ut nostra velit esse merita, quae risunt ipsus dona : & pro his quae largitus is

est, aeterna praemia sit donaturus: igitur , , opera meritoria vel sunt in entitate supernaturalia , quales maximo sunt actus fidei , spei, dc charitatis, quae procedunt ab habitibus 8c virtutibus supernaturalibus: vel si sint naturalia, quatenus proveniunt a Pirtutibus moraIibus, puta temperantia, justitia, &c. sunt saltem eatenus lupernaturalia, quatenus sine gratia Dei, speciali auxili

que supernaturali fieri nequeunt. Petra primo, quaenam conditiones requirantur ad meritum de Congruo. Re pondeo quod ad meritum de congruo, primo requiratur ex parte Operantis, quoasit in gratia sanctificante constitutus ; siquidem peccator de congruo mereri potcst quaedam auxilia necessaria ad poenitentiam agendam , ut jam dictum est agendo demerito ex congruitate . Rcquiritur vero necessario quod sit viator , propter rati nes assignatas in praecedenti conclusione 3 siquidem eadcm cst ratio de merito congruitatis ac condignitatis quantum ad sta

tum viae.

Ex parte vero actus requiritur etiam quod sit bonus, & liber , quodque eliciatur auxilio gratiae actualis , non enim possumus aliquod divinum ossicium promereri quod spcctet ad salutem per actus pure naturales, necessarios, aut indisserentes, subindcque necessum cli ut actus nacritorius sit aliqua ex parte supernaturalis, se

307쪽

Ouot, & quae sint Conditiones ad merit. 3 or

avit si estive vel imperative , & bonustam ex circumstantiis, quam ex fine. Non autem necessum est ad meritum

de congruo, quod divina promisso intercedat a sunt enim plura quae homo de

congruo meretur, Puta donum perseverantiae, quae tamen Deus non promisit dare merentibus.

adde M idcirco pactum rFuiritur inmerito de condigno, ut opus inducat lusiustitiae ad eremium; sed meritum de congruo non inducit tale ius: igitur non requirit pactum; contingit tamen interdum quod pactum intei veniat in merido de congruo; nam Deus in Scriptura homini p nitenti promittit remissionem peccatorum ueeum tamen actibus illis poenitentiae ante gratiam habitualem homo dumtaxat me-

Matur de congruo. Peter secvmio, utrit m actus externus aliquid addat supra meritum actus interni. Mirmo cum Doctote subtili quodlibeto I8. De secunda in caνt. ubi simpliciter , de absolute docet in actu externo , esse culiare meritum; unde fit quod in acti-Dus interno , & externo limul sumptis , majus meritum interveniat qum in solo interno: quemadmodum enim in illis dum bus actibus sunt duae bonitates, & ut loquitur Doctor , duae imputabilitates ; ita yriter duo videntur esse merita .: quae utique sententia probati potest illis Scripturae textibus, quibus merces promittitur actibus externis: sic Matth. Io. svicumque potum dederit uri ex minimis istis ea licem aquae frigida tantum , in nomine discipuli , amendico vobis non Ddet mercedem suam: Et ibiadem 22. Omnis avi confitebitur me coram hominibus , Utebis , eis eum coram P ne meo et Hinc 2. Cor. Tribulationes, de flagella exti inseca patienter tolerata ducuntur conferre ad promerendam gloriam aeternam, Momentaηenm boo , leve tribulationis nossω .... aeterna gloris pondus operatur in nobis. Sustragatur etiam ratio et meritum enim est obsequium cedens in honorem aut commodum principis , & illius qui valet illo praemio compensitae: sed actio exicrior auget obsequium Dei, quia maximὰ cedit inelus honorcm; nam conducit ad excitandam in aliis cognitionem, & laudem Dei a flectusque internos virtutum : ergo licet

actus externus non augeat meritum ex ea

parte qua est actio moraliter bonar tamen Halsa me . Tom. IX. auget illud in ratione meriti, quia a uget in ratione obsequii. confirmatur , quia satisfactio nostrorum

operum crescit per actum externum, eo

quod satisfactio est vindicta, & castigatio

voluntaria culpae , quae castigatur aerissactionibus internis, de externis, quam solum internis: ergo etiam meritum crescit actione externa

De praemio, Obiecto merisi. Notardum primo , certum esse iam ex dictis, quod justi per opera bona

mereantur vitam aeternam, hinc Scriptui a sacra vitam aeternam nomine mercedis, de eo ηα des nat, quo significetur eam concedi digne laborantibus ac generose pu-wantibus 3 idque definitum est variis iaConciliis, Lateranensi , Florentino , de maxime Tridentino sess. 6. Can. , sis veris bis i si quis diserit bominis Io Mati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam ιο

na ipsius iustifieati merita , aut ipsum iustifieatum bonis veribus, quae ab eo pr migratiam , O, Iesu Cbiisti merisum, cutius vivum mensum est, fuηι, ηοη verὸ mereri augmem tum gratiae, vitam aetemam , i ur vitae aeterme , fi tamen is oratia decesserat , eOUM tisηem , atque etiam gloriae augmentum , anatbema M. Quibus verbis Concilium significat hominem justificatum tria posse promereri: Primo, quidem gratiae augmentum e secundo , consecutionem vitae aeter

nae: Tertis ipsius gloriae a mentum; quod

mereatur consecutionem vitae aeternae, con

stat ex dictis 3 qualiter vero gratiae , dc gloriae augmentum mereri possit, determinandum est in praesenti. tandum secundo, certum esse pariter ex dictis, quod nullus justorum de condigno promereri possit gratiam perseverantiae finalis , ut constat illis omnibus Scripturaetextibus, quibus monemur justi, ut cum timore, de tremore operentur salutem suam rSic, aut se existimat stare videat ne cadat. I. Corintn. Io. Tu autem fide fas, noti αἰ- tum sapere , sed time . Rom. II. Tene quos babe/, ne alius accipiat comnam tuam: Ap cal. 3. Quapropter Concilium Tridenti. num, sess. 6. Can. Isi decernit: D quia magnum Hau perseverantiae donum se cem

308쪽

ro1 Appendix de Merito. Q est. IV.

dine dixerit, nisi Me speriali να latior didi-eerit, anat maΝ . Ratio autem hujus con-:grua est, quia cum status hujus vitae praesentis sit status timoris atque sollicitudinis, conveniens suit Deum non supponere persevcrantiam merito de condigno. Nihil minus docet idem Conc. ibidem cap. I 3. d num illud saltem merito de congruo posse obtineri. his verbis: Nemo sibi certi ali- ,, quidansolute certitudine polliceatur; ta- , , metsi in Dei auxilio firmissime spem col-ri locare, &reponere omnes debent; Deus,, enim nisi ipsi illius gratiae defuerint , is sicut coepit opus bonum , ita perficiet

,, operans Velle, & perficere: verunta memis qui se existimant stare, videant ne cadant, ,, &Cum timore ac tremore salutem suam, , operentur in laboribus , in vigiliis, in is eleemosynis , in orationibus, & obla-- tionibus, in jejuniis, & castitate. For-ri midare enim debent scientes quod inti spem gloriae, & nondum in gloriamri renati sunt, de pugna , quae superestri cum carne, cum mundo, cum diabolo,

,, in qua victores esse non possunt, nisi is cum Dei gratia Apostolo obtemperentri dicenti , Debitores sumus non carni ,

is ut secundum carnem vi viamus ι senimis secundum carnem vixeritis moriemini: si , , autem spiritu facta carnis mortificaveri ritis, vivetis. Norandum terem, certum pariter esse quod homo sibi non possit mereri, neque de

Condigno, neque de congruo primam gratiam actualem, quia cui diximus in praecedenti quaestione j omne meritum supponit ipsum auxilium gratiae actualis ex pura misericordia nobis a Deo concessum, quae utique veritas determinata fuit illis omnibus

in Conciliis, in quibus jugulatum est, &explosum Pelagianorum ac Semipelagian rum dogma. Hinc illud vuIgare Theologicum, pri/πιρium meriti non cadit sub meritum ue meritum enim praesupponitur mercedi vel ut existens, vel ut absolute futurum; ideo namque redditur, & debetur alicui ; quia vel ram bene operatus est, vel praevidetur esse bene absolute operaturus et Meritum ergo causat per suum esse, vel actu exiliens, vel absolutc suturum: subindeque praesupponitur ad suum estectum: ergo de principium a quo habet necessario, ut sit meritum, praesupponi debet effectus meriti, nec potest esse illius meriti effectus, ac proinde non potest cadere sub meritum, nec esse illius merces, & effectus moralis; principium enis meriti necessiario praesupponitur isti merito, & illius causalitati: Hinc apertὰ docet Apostolus Ephes. 2. Gratia sis salvat, per

fidem, Me non ex vobis, Dei exim Anum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Hinc Concilium Tridentinum sest. 6. cap. 8. Cum

explicat haec verba Apostoli ad Rom. 3. IV eati gratii per gratiam ipsius, ait; Gratis autem ius eari ideo diximus , quia xibileorum , quae iusti ationem praereaeunt, sive fides , sive opera , ipsam Mifieatioris gratiam momeretur, si enim traiia Jam non ex operibus : adio in ut idem Apostolus ast, gratia iam non es gratia. His itaque praesuppositis, tria maxime supersunt hic determinanda ι Primum , an aequaliter ilistus mereatur augmentum gratiae sanctificantis , 3e gloriae : Secundum, an mereri possit de condigno suam reparationem si a gratia eum excidere Contingat:

Tertium denique , quid de qualiter homo justus possit alteri promereri.

CONCLUSIO PRIMA.REvt a Jsi per opera bona facta eu

auxilis gratiae mereri possunt augmentum gratiae sancti eantιs, is, gloriae aeternae . Haec assertio quoad utramque partem est de fide determinata in Concilio

Trid Can. 32. supra Iaudato. Probatuν primo ex Scriptura sacra , quae docet homines iustificatos ire de virtute in virtutem , nec non & per bona op

ra amplius iustificari : Sic Proveib. 3Justorum semita quasi lux splendens procedit ; cmersci: usque ad perfectam diem . Psalm. 01. Iustu ut palma florebis , Acut cedrus libani multiplicabitur , vel , ut habet alia verso, iustum 'rerescet. Debet enim esse proportio inter justos, & res naturaliter viventes

ita ut justi crescant sucundum justitiam, Msanctitatem, sicut res viventes crescunt substantialiter donec attingant perfecti nem sibi convenientem. Hinc merito Concilium Tridentinum cap. o. diserte ait. Si is

ergo justificati, de amici Dei, ac domestici is

faeti, euntes de virtute in virtutem ren

vantur, ut Apostolus, inquit, de die in ,, diem , hoc est, mortificando membra ,, carnis suae, &ea exhibendo ei arma justi- , , tiae in sanctificationem per observatiq- ,, nem mandatorum Dei, esi Ecclesiae, in ipsa iusti tia per Garisti gratiam accepta, coO uis peram

309쪽

Appendix de Merito. 3o I

perante fide bonis operibus crescunt, at- ,, que magis iustificantur , sicut scriptum, , est, Qui justus est iustificetur adhuc. Et

,, iterum Ne cessetis usque ad mortem ju- is stificari. Et rursus: Videtis quoniam ex ,, operibus justificatur, & non ex fide tanis tum. Hoc vero lusitiae inciementum petit ,, sancta Ecclesia cum orat; Da nobis Domi- ,, ne fidei, spei, de charitatis augmentum: ,, quod utique gratiae augmentum non o is scure significavit Christus Matth. as .dumis expressa parabola talentorum concessΟ- is rum eis , qui negotiando alia lucratiis fuerant . hoc addit oraculum : Omniis enim sabenti dabitur, & abundabit, adis tignis candum, quod qui bene utunturis gratia jam sibi data , accepturi sint illius incrementum. Probatur eivim secunda pars ex eadem Scriptura sacra Matth. Ist. ubi Christus juvenem requirentem, quid praestare deberet ad vere, de secure obtinendam aeternam vitam: Primi im reponit; si vis ad vitam ingredi strva mandata, Et postmodum ad persectionem invitans, sic assatur 3 vis perfectus esse, vade, vende omnia , quae posi der , da pauperibus , veni sequere me , babebis thesaurum in caelo Id est, gloriam majorem obtinebis , quam obtineant illi, qui propter simplicem dumtaxat mandatorum observantiam coronandi sunt.

Hinc Apost. primae Corinth. . dissert a sella in elaritate r sie erit resurrectio

mortuorum. Quibus significat futuram esse in gloria mercedis diversitatem propter inaequc litatem meritorum: quod luculcntius significat a. Cor. q. dicens suammis qui foras est noster bomo corrumpatur, tamen ιν , qvi intus es , renovatur de die in diem , is enim quod in prae rati est momentaneum leve tribulationis mstrae, supra motam in sublimitate aeternam gloriae ροηdus operatur in nobis. Pondus autem otiae respondere debet mensurae gratiae, quae similiter augetur ver tribulationes Christi gratia tolcratas,

hinc cap. q. sui pareὸ seminat , parce Onmetet : qui seminat in benedictionibus de benedictictibus o meis. Illis verbis alludit ad illam Chiisti parabolam Matth. ῖ. tibi comparat meritum regni coelotum se mini in terram bonam cadenti, & facienti fructum inaequaliter, aliud trigcsimum, aliud sexagesimum , aliud vero centesi

mum.

Dises primo : Vita aeterna datur dumtaxat ex misericordia, juxta illud Psi a. sui coronat te in misericordia, va eratioribus, Insuper appellatur gratia ab Apost. Rom. 6. Gratia Dei vita aeterna. Et cap. II. assim mat nos salvos scri ex gratia, & non ex operibus: igitur nec ipsam vitam aeternam,

nec illius augmentum potest homo justus per bona sua opera promereri. Nego consequentiam , & ad antecedens dico, vitam aeternam appellari misericordiae, & gratiae benescium: quia, inquit , S. August. lib. de gratia , & liber. arbit. c. 8. Sine dubio, vita aeterna quae M vitae redditur, Dei gratia es : ipsa enim gratis datur, quia gratis data es ilia evi δε-tur ι sed illa cui datur tantummo ri gratia est, Me aurem quae illi datur, quoniam praemium e ius est, gratia est pro gratia, tanquam merisces prolusitis. Vel, ut ait lib. de Correptione , & Gratia c. I 3. Sine dubitationera tendum est, ideo gratiam vitam inrenam vocari, quia his meritis redditur , quae gratia conιusit homini : recte quippe ipsa intelligitur quae in Evangelio utitur gratia ρro gratia, id est i pro vis quae contulit grat/a. Dices strando. Ex Apostolo ad Rom. 8. Non sunt condignae passiones huius temporii σa futuram gloriam. Igitur quo plura sunt bona opera, non ampliorem mercedem pro

merentur.

Disietuo antecedens : Non sunt condignae ratione durationis, quia momenta neae sunt, concedo : non sunt condignae ratione valoris, nego et quia sunt opera vivorum Christi membrorum , quae eius spiritu, & gratia elicita, merentur vitam aeternam, de ejus augmentum, iuxta illud

ejusdem Apostoli a. Cor. 4. Id quod in ρω- senti es momentaneum, is, leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.

CONCLUSIO SECUNDA .

I i de via ordisaria non possunt . mereri

de condiguo suam reparationem , si contingat ret a gνatia excidere.

P, obatur primὸ ex illo Εκechielis 38. Si ustui a virierit se illisia sua , feceris

iniquitatem , omnes Justulae quas fererat xωνrcor abuntur. Haec enim verba falsi essent si Deus intuitu illorum operum con ferat ex justitia homini reparationem post lapsum.

310쪽

roa Appendix de Merito. Quaest. IV.

De r , Concilium Trideminum apericPronuntiat nullum meritum praecedere hominis justificationem: at si inus attenderer ad bona opera ab homine in peccato exi- sente prius elicita, ut ipsi gratiam sanctificantem largiretur de condigno, sequeretur quod meritum illius hominis peccatoris praecederet gratiam sanistificantem: igitur, &c. Denique, Si posset homo iustus promereri de condigno uiam justificationem post la- sum, consequens esset quod qui semel iii-ificatus est , nusquam damnari posset, siquidem in st atu reparatae gratiae posset denuo promereri sitam reparationem si iterum Iabatur. Hoc autem absurdum est, & alienum a Catholica veritater igitur, &C.

Oficiei primo illud dictum Iosaphat Regi 2. Paralipomenon cap. 19. Impis prae--s auxilium , O, ias qui oderunt Dominum amicitia iungeris , idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod ab is teris lucot de terra Iuda. Igitur bona opera facta in statu gratiae ljustificantis mereri possunt reparati nem post lapsum. Nega Ue iam: ibi enim non est sermo de merito reparationis post lapsum, sed de evasone poenarum temporalium, quas Deus non infiigit propter bona opera praecedentia. Secundo dico quod licet ageretur de reparatione post lapsum, non colligeretur illam fieri propter opera ab ipso Iosaphat in statu gratiae facta, jam enim justificatus erat ab illo peccatoquod cerat ineu do amicitiam , de confoederationem cum

Rege Achab impio, quippe cap. praecedenti refert Scriptura quod cum Syrii circumdederint eum dimicantes, ille clamavit ad Dominum, & auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo, subindoque jam egerat poeniten, liam, & Dominum tibi propitium secerat. OHietes secando illud Psalmi o' C- ῶ-

fcerit virtus mea, ne derelinquas me. Haec autem oratio foret inutilis , nisi ratione bonorum operum elicitorum in gratia , concederetur homini peccatori auxilium finiciens ad resurgendum: Igitur, Sc. Distinguo minorem, nisi concederetur ratio e mcriti de condigno , nego: ratione meriti de congruo : concedo . Adde quod

Propheta Regius illis verbis non postulet reparationem post lapsum , sed auxilia tempore tribulationis, & infirmitatis maxime vero ne ipsum deserat in senectute, qui inpe cum fuistiet spes ejus a juventute, COID firmatur ab utero, &de ventre matris suae

protector.

Ob Dies tensi iIlud Hebraeorum N essiniustus Deus ut obliviscatur operis vestri. dilectisηit quam senatistis in m ne ipsius , qui ministrastis sanctis, misistratit. RUροηdeo , eo loci non agi de merito reparationis st lapsum, quippe Apost Ius ibi loquitur sanctis, & iustis, ut colligere est ex illis verbis Minoratis, sed de mercede bonorum operum quae facta ingratia reviviscunt per poenitentiam. Vel aico quod Apostolus loquatur Hebraeis Iadsis in

peccatum mortale, ut volunt aliqui Interpretes. Verba illa non est i ustui Deus, i telliguntur sub hac tacita conditione , si resipueritis, & poenitentiam egeritis, ita sit sensus , Deum fore injustum si negaret mercedem iustis pro operibus in gratia factis, si vel gratiam perpetuo conservaverint, vel amissam recuseraverint.

CONCLUSIO TERTIA.

N potest aliquis punus homo mereri alter

de eoηῶρην primam gratiam, Me adjarratiae bene is potest veHia mereri de ravrust. Probatur prima pars ἐν Primὸ quidem ex Scriptura sacra quae tradit unumquemque mercedem esse recepturum secundnm suum proprium laborem, non autem secundum alienum; & Deum unicuique redditurum secundum opera ejus, ut videre est Matt9. I s. & I. Cor. 3- Eo etiam pertinet sorma

judicii Christi tradita Μααλ as. in qua j stus judex unicuique decernit praemium , vel poenam secundum propria , & Priv

ta merita, non autem aliena. Hinc inscrt S. Chrysostomus iam. I 3. ad populum; ne

minem a fieri mereri, sed quemlibet sibi ipsi: quia unusquisque judicandus est de

factis propriis, non autem alienis. Circa quod caput recte ponderat sanctus Hieronymus prudentes virgines respondisse s tuis , Ne forte non suffriat nobi/, is vobis, i e. non ex avaritia . sed ex timore: unus- qiiisque enim operibus suis mercedem recipiet; neque in die judicii aliorum viri tes poterunt aliorum vitia sublevare ... Ratio vero hujus assertionis est ipsa divuna ordinatio, qua videlicet Deus non statuit concedere Iustis, ut mercedem de condiagno gratiam vel gloriam alterius, sed dumtaxat propriam , idque justa de causa quia gratia sanctificans: quae est princ tu

SEARCH

MENU NAVIGATION