장음표시 사용
51쪽
niam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris, quos ille pra terit,temperata . Qui autem numeri cum quibus miscendi sint, & quibus orationis generibus sint qui ue accommodatissimi, paucissimis uerbis in hunc modum explicat. Iambus frequentissimus est in ijs, quae demisso a que humili sermone dicuntur : Paean in amplioribus: in utrisque Dactylus. Vide, quam paucis uerbis ostendat nullam numerorum rationem esse negligendam: quod dc dupla, quam per Iambum intelligit, sermoni st commodata 3 &sescupla, quam per Paeana designat, ad amplitudinem pertineat; aequa, quam Dactγlus ostendit, dc humilibus, de altis inseruire possit. In aequa uero proportione, quae Heroicorum pedum est, ab Aristotele haud timide dissentit . ille nanque, ut multi opinantur, grandioribus modo, & poeticis rebus Da lum, hoc est Heroum numerum, conueniure putat: hic noster aperte eandem etiam humilibus sermonibus utilem esse confirmat. id autem uerum esse, uel ex eo probari potest; quod apud comicos, quorum sermo a uulgi sermone solo metro distat, Dactyli, &Spondei, & Anapaesti, & Proceleumatici inueniuntur, crebro quidem pud Gnecos, sed multo crebrius apud Latinos: apud quos e peὸibus HGroicis prope integros trimetros, ac tetrametros aliquando inuenies, ut, Excludit, reuocat: redeam i non si me obsecret.
Qua de re Terentiani uersus hi sunt. Sed qui pedestres fabulas socco premunt, Vt, quae loquuntur, sumpta de uita putes, Vitiant Iambum tractibus Spondescis
Et in secundo dc caeteris aeque locis.
N Iidemq; fictis dum procurant fabulis.
In metra peccant arte, non inscitiar,lqi Ne sint sonora uerba consuetudinis, Paulum rursus a solutis disserant. i in .st ri I Magis ista nostri . nam sere Graecis tenax
Cura est Iambi, uel nouellis comicis, Vel qui in uetusta praecluent comoedia. Ex his apparet, Terentianum intelligere, Spondaicos tractus, in quibus non Spondeus est solus, sed ij quoque, qui pares sunt ei temporibus, Do lus, Anapaestus, & Proceleumaticus, sermonibus uulgi esse accommo datos. quod ipsum Asconius quoque sensit; qui ait comicos poetas illa quoque loca, quae Iambo debebantur Dactylicis pedibus occupasse, dum quotidianturi sermonem imitari uolunt,&auersificationis obseruatione spectatorem ad actum rei conuertere ; ut non fictis, sed ueris assectibus interesse uideatur. Quibus uerbis hic quoque Dactylum quotidiano sermoni aptum esse declarat . quare uix aaduci possum ut credam non uidisse Aristotelem, quod comici dc grammatici uiderint, quod Cicero intellexerit, & memoriae prodendum putauerit, quod denique usus ipse comprobarit . sed cum Heroum appellet, & M Moi ; hoc mihi uidetur dic re, quod Cicero ait, & amplioribus, dc ijs, quae denusta sunt,esse idoneum: ut, quamuis
52쪽
u quamuis sescuphe proportionis pedes alijs anteponat, Heroos tamen non repudiet, ac ne Iambum quidem , & Trochaeum penitus ab oratore segreget, sed frequentem esse vetet.quod Crassus uidetur intellexisse,cum in tertio de oratore inquit: Iambum, & Trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles Catule uester. Non enim Iambum dc Trochaeum simpliciter, sed Iambum de Trochaeum frequentem dicit : ut Aristoteles non omnino hos ablegarit, sed monuerit cauendum esse ne crebri essent; ne percussiones illorum insignes uersum facerent, & orationem nimis humilem. Relinquitur ergo, ut aequar, & duplae, & sesqualtene proportionis pedes ad solutam orationem adhibeantur, sed eorum ali, humilibus, alijamplis. alij utrisque sint accommodati, ita omnes botu, si suo quisque or tionis generi accommodentur, dc loco apto ponantur. quod Fabius quoque confirmat e qui in nono institutionum suarum libro mirari se est . in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes eligerent, alios damnarent: cum nullus sit, quem non sit necesse in oratione deprehendi, nec enim, si maxime uelimus, aut Paeane illo, quem a Thrasymacho inuentum laudat Aristoteles, & illum secuti Theophrastus, ac Theodectes; aut Dactylo, quem sequitur Ephorus,semper uti possumus. Nec uero semper
licet aut Spondet tarditatem, quouit Ephorus reformidat; aut Trochaei coleritatem, aut Iambi humilitatem, quam contemnit Aristoteles, penitus a uertere: si quidem nobis uel conniventibus subrepunt, uel etiam inuitis in orationem irrumpunt. Verum ne si possemus quidem, sacere id semper debemus: ne solutam orationem arctius, quam deceat, alligemus, &uersum non tam, ut iubemur, euitasse, quam, quod non permittitur, fecisi se uideamur. nam si uel ad Paeanas solos , uel ad Dactylos redigetur ora tio : quid aliud erit, quam uersus rhythmus ue Paeanicus, aut Dactylicus 3
si quidem uersus & poetici rhythmi ea re praecipue distant i soluta oratione, quod ad paucos re certos pedes sunt redacti, ut rhythmi Pyrrhichiaci ad solos Pyrrhichios, ut hexametri Heroici ad Spondeum, & eos, in quos dissolui potest, Dactylum, Anapaestum, ac Proceleumaticum. Iambicus uero ille merus, &, ut ait Flaccus, primus ad extremum similis sibi ad Iam bum, atque eum, in quem diuisa longa resoluitur, Tribrachum: quem tamen haud satis scio an in ultimo loco queas deprehendere. Orationi uero solutae nulla prorsus est dicta lex, qua uel ad paucorum , uel ad certorum pedum genus inuita redigatur; sed omnibus, qui uel dupla, uel aequa, uellescupla, uel sesquitertia ratione diuiduntur, uti permittitur. proinde una
cum Cicerone, nullum pedem a soluta oratione prorsus ablegandum censeamus; verum ita meliores adamemus, ut alijs tamen locum suum relin
quamus 3 & sesqualteram istam, ac uicinam illi & quasi cosnatam sesquitertiam proportionem ita ueneremur, ut nec aequae sua tarditas, ac sublimiatas, nec duplae celeritas, ac popularitas taudi fuisse uideatur 1 sed soluta,
nec tamen uaga, ac dissiliens oratio, nulli ex omnibus pedibus locum suum deneget, atque unumquenque, ubi res ipsa postularit, ac tempus, admittat. ut autem melioribus uti fiequentius facile possimus,id non ue
53쪽
ba facient, quae nec augeri, nec minui, nec,sicut a musicis hodie fieri solet, Contra poetarum morem produci modulando aut corripi possunt; sed commutatio,& collocatio non inepta praestabit 3 ut & in humilibus dupla, re in amplis sescupla, & in utrisque uti aequa numerorum proportione possimus. Ex his satis iam clarum est, non solum cur & quo modo ueteres Cicero reprehenderit, uerum etiam quid ipse faciendum nobis senserit: ac si non dum penitus aperta dc plane munita, certe multo iam minus est impedita adnumeros oratorios eonsequendos uia. Nobis uero ignosci aequi Lsimum est,si minus exacte, quam aliquis sorsan expectasset, haec explicauimus: cum Cicero ipse aflirmet, multo dissicilius esse uti oratione, quam
uersibus: quod in illis definita sit ac certa lex, quam sequi sit necesse; ad oratoriae dictionis rhythmum tam multis pedibus locus pateat 3 ac tam du-hijs praeceptis ea pars artis sit inclusa; ut uix cuiquam liceat constituere, quibus ingressa pedibus oratio dc a uersu recedat ; & sit erudita uerborum collocatione numerosa. qua nos disticultate superata, rem totam multo, quam prius suerat, his libris apertiorem reddidimus. nam qui uitia,quae ostendimus, effugerit, &, quos meliores numeros suo quenque loco esse ex ueterum auctoritate tradidimus, sectari uoluerit; ei uel nihil,uel certe non
multum ad numerosae orationis laudem desuerit. Verum quisquis haec, a nobis summa cura collecta,legerit, & adhuc sibi satisfactum non putarit; is aurem diligenter consulet.cui si,quasi non satis exercitatae,sortasse dissidet; obseruabit ueterum oratorum clausulas, 3c, quod rarissime fieri deprehelidem, euitabit; quod frequenter factum uiderit, id in usus suos securus atamittet. Neque uero te studiose lector huius obseruationis labor terreat: hinc enim tibi de uerborum copiam, orationes antiquorum frequentius legendo, comprobabis; dc laudabilium numerorum agnitionem, syllabas diligentius intuendo, consequeris . tu modo uide, ne aut timore degeneri animum despondeas: aut praecipiti audaciae, quae sunt ab eloquentissimis
Diris obseruata, contemnas. neque tamen in numerandis syllabis ac pedibus esse te uelim nimis anxium; cum scias incompositos, ac deteriores numeros latere, si bonos circunfuderis, hoc est si principiaac fines diligenter
obseruaueris, media uero non penitus neglexeris. uerbis autem tum pro-Prijs,tum translatis,tum nouatis,aut uetustis ita utere; ut omnia ad rem sint accommodata; & ex ηs deligas tum sonantiora, tum leniora; ut & auris ueterum lectionibus exercitata, &ratio ab eruditis rhetoribus tradita suad binac timere desinas,cum omnia plane tuta uideas,et Orationem re uera, it licitur,solutam esse cognoscas: quando, quod ad pedes attinet, nullus sere sit locus, qui non, eorum quemcunque uolueris, admittat. uelle autem
debes in humilibus duplae proportionis pedes, in amplis sescuplicis ,,
sesquitertiae, in utrisque uero aequae: nec id tamen diligentissime facies: amatur enim hac in re mediocris diligentia, nimis exquisita culpatur: unica illa cura relinquitur, ut in principbs, ac clausulis numeris quam potes optimis utare; media uti inter se recte coeant, labores; tum demum, ne comprehensiones redundare, ne ue debiles ac mancas esse patiaris.
54쪽
UAN RU A M & ratio naturae, & rerum ordo m nere itidebatur, ut, quae de periodo, commate , &colo dicturi sumus, ea prius explicaremus , quam quicquam eorum, quae de numeris dicta sunt, attingeremus : ego tamen antiquorum rhetorum uestigijs haerere malui 3 quos de numeris prius tractasse, quam de his rebus, uidebam: haud equidem credo, quod non dc ipsi uiderent commata, cola, ac periodos quasdam quasi partes esse, ex quibus constaret oratio; numeros uero quasi consequentia, dc accidentia quaedam partium eiusdem orationis existimari poste, ideoq; ab ea longius distare,ac posterius quam partes, quae a toto abesse nunquam poclunt, Obutile considerari: sed quod animaduertebant, canere instituemtem, prius ni dimensiones animo concipere, quam caneret 3 & poetas nullum uerbum prius in uersus coni jcere, quam syllabarum omnium spatia considerarent . ita eum, cui numerose libet dicere, prius, quam qui quam contexeret, diligenter intueri oportere iudicarunt, quae quibus locis uerba concinne, ac modulate poni queant. hoc autem quid aliud est. quam orationis quas cantum, idest ipsum, prius explorare, quam aut dicere incipias, aut scribere i Huc accedit, quod multi cola ipsa, commataq; & periodos non tam ut partes materi quam ut habitus quosdam, ac conformationes, figurasq; orationis inspici debere sunt arbitrati ; ideoq; In ter ea, quae dicuntur , numerare non dubitarunt. quod si ita est; non uideo, cur reprehendere quisquam hunc ordinem iure possit; cum nena o dubitet, numerum propius ad ea, quae subsistunt, accedere. quam habitum. hic enim orationem, quasi aliunde allata uestis, exornate muneri nescio quo pacto magis uidentur innati. Huc accedebat, quod studiosum lectorem, ac tituli memorem de numeris intelligere statim uelle arbitrabar, de illius desideria longius differre non sustinebam. Verum, utacunque res se habet; uel nihil, uel certe parum iacturae suerit, has q uaesti nes, quae plus laboris quam utilitatis legenti asserunt, suspenso potius gradu transire,quam pertinaci, de nihil profutura sedulitate sectari. nihil enim prohibet, quin, si cui placuerit, haec ipsa prius legat, quam superiora. C rerum, quod ad rem hanc attinet, uelim mihi a Latinis hominibus permitari, ut in re multo diligentius a Graecis tractata, quam a nostiis, nominibus saepe utar graecis. id enim propterea faciendum putaui, quod in toto hoc rractatu graeca& notiora sunt, & minus ambigua, quam latina . comma Gnim,colon,& periodos adeo apud artium scriptores uulgata sunt,ut nemo uel mediocriter eruditus non intelligat. at incisum, re caesura, &caesum, dc articulus, dc membrum, itemq; ambitus, dicircuitus, dc comprehensia.
55쪽
ae eontinuatio, dc circunscriptio, etsi latina sunt, & maxima ex parte a Cicerone modificata, dc in hunc locum aliunde translata, nescio quo tamen casu adeo uel ambigua, uel obscura sunt, ut in ipsς non solum imperitiores possint haesitare, sedi, Ni , qui pxae se nihil alios scire crediderunt, in
ambitus comprehensionis, ac continuationis, & circuitus fgnificatione ita abcrrarint, ut, quas Cicero unius rei quatuor appellationes statuerat, ijs
illi quatuor res inter se longe diuersas significari scriptum reliquerint :quam recte, ipsi uiderint . nos, quantum possumus, magnorum auctorum
uestigia insilentes, hominum studia adiuuare tentabimus: &, quo facilius totum hoc, quicquid est, possit intelligi, a commatibus, quae breuissima sunt, orsi, usque ad longissimas periodos,& ea, quae uerae periodi modum excedunt, ita progrediemur , ut, quae uel ab ali)ς scripta sunt, uel a nob is non inutiliter, ut speramus, excogitata, quam seri poterit breuissime persequamur. Comma igitur & in musicorum canticis, & in poetarum uersibus, de in soluta oratione deprehenditur. Et apud muscos quidem Philolaus Pythagoricus, ut refert Boetius, dixit. comma ella spatium, quo maior est sesquioctauaproportio, duabus diesibus . idest duobus semito-nijs minoribus . idemq; in duas partes inaequales diuidens tonum, cuius principium statuebat in uiginti septem unitatibus , qui primus cubus est a
primo impari, maiorem toni partem appellauit apotomen, minorem di sin i ita ut apotome quidem quatuordecim unitates haberet, diess tred cim. unitatem illam, qua duo ista inter se disserunt, comma appellauit: idq; in duas partes aequales partitus est, quae schismata nominauiti. &ab hoc quidem musicorum commate uel nulla, uel certe modica ad oratorium comma duci similitudo potest. Apud poetas uero commatum duo genera sunt, alterum, quod ad uersuum modulationem cantumq; pertinet, nec ad sensum respicit 3 quam grammatici iuniores uulgata uoce caesuram, dc graeca προν appellant: alterum, quod adsensuum distinctionem spectat, commune omnibus, qui quocunque modo uel scribunt aliquid, uel loquuntur. 'uod oratores ad similitudinem, mensuramq; eorum commatum dc caesurarum, quae in uersibus dimetiendis requiruntur, in solutae orationis paruis quibussam partibus effingere, atque exprimere tentarunt. Caesura autem, ut uulgato uerbo utar, est ex intcgro uersu ideo caesa dc suspensa pars, ut canentibus respirandi facultas praebeatur. horum
uero commatum,caesurarum uriquae ad uersuum modulationem sunt ex-Cogitatae , non unum genus, aut unus modus est, sed aliae semipede, aliae integro pede, omnes uero orationis finita parte clauduntur. atque eae multo arctiori lege, ac certiori pedum, dc syllauarum numero constant, quam commata, quae uel in soluto sermone, uel in poemate posita, ad sensum pertinent. proinde etiam notiores illas esse, quam haec, dubitandum non est . ideoq; ex rei notae similitudine eam, quae minus nota est, inuestigaret instituimus. haec enim,quae quaerimus, orationis solutae commata uel propter Multiplicem pedum uarietatem, ac latissime patentem numerorumhcentiam, uel propter arctissimum cum membris contextum, ac propingemellam
56쪽
gemellam similitudinem, cognitu difficiliora esse, certum est. Heroicum igitur hexametrum s a notissimo enim uersu irin genere similitudinem l buit stunere) locis aliquot incidi solere.&debere, certum est ;& ante finem uersus, uel in pluribus locis, uel in uno saltem aliquem recreandi spiritus potestatem canentibus fieri oportere. ea porro loca sunt, ubi tertius, uel quintus, uel septimus, uel nonus se pes ita terminat partem oratio ius, ut idem sequentis pedis initium fiat. potest autem id unico in uersu uel uno tantum loco, uel pluribus contingere: it
Magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile: . 9. nisi In duobus: : l. Littora, multum ille & terris iactatus, &alto: o uiu TIn tribus: Italiam fato profugus, Lavinaq; uenit: se
Essigies sacrae ditium, Phrygijq; penates IT. . Hae uersuum partes commata appellantur, & illud ius habent, ut ultimam sui syllabam, si breuis fuerit, possint producerer propterea quod paruam illam unius temporis iacturam silenti) mora compensat. fit enim post commata pausa quaedam spiritus, quae pro uno illo, quod desideratur, tempore iure computatur. quod his exemplis facile patere potest.
Pectoribus inhians spirantia consulit exta. Omnia uincir amor: &nos cedamus amori. Munera dehinc auro grauia, sectoq; elephanto. . III o - Tuis hic omnia plena Muneribus V . - Tibi Pampineo grauidus autumno .
Est & Trochaicum comma: ubi post quintum semipedem breuis syllaba
dictionem terminat, nec produci potest; ut, Fertur equis auriga. quod ideo Trochaicum appellant, quia in tertia sede Trochaeum finita dictioessicit: qui deinceps cum sequenti statim syllaba coniunctus Dactylum reddit. Ex his commatibus critici tria tam superstitiose obseruant, Trois chaicum, penthemimeres, hephthemimeres; ut eum uersum Heroicum negent, in quo non aliquod horum possis inuenire. Sunt&alia duo in hexametris commata. quorum alterum Priapei, alterum bucolici uersus propium est. Priapeum comma est, cum tertius pes Dactylus est, & cum dictione pariter pes ipse finitur, ut, Cui non dictus Hγlas puer Z cuius commatis ultimam syllabam quamuis longam Priapei carminis scriptores plerunque corripiunt: & ut manifestius fiat comma, in posterioris commatis prima sede Trochaeum ponunt, ut, Tectam vimine iunceo, caricis maniplis: & illud Catulli, Hellespontia caeteris ostreosior oris: & illud, O' colonia quem petis ponte laedere longo. Bucolicum uero comma est, ubi quartus pes Dactylus fuerit, & partem
57쪽
DE NUMERO ORAT. LIB. et II. 3r
tamen definitionem non ita intellexit Phalereus, ut omne colon perio dum esse crediderit, sed id tantum, quod longitudinem pariter haberet ac
flexum quendam circa finem: ex utraque enim re, non ex altera harum periodum fieri putat. Quintilianus sic: Membrum est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore orationis abruptus, & per se nihil essiciens. Cola uero translatione, a membris animantium ducta, dicuntur . nam ut in corporibus animantium caput, dc pes, & manus, si a corpore seiungantur, quamuis, quod ad aspectum attinet, perfecta sint membra, nullo tamen ministerio sunguntur: ita haec. quae rhetores orationis cola ac membra di cunt , seiuncta a suo toto, etsi suapte serina perfecta sunt, uires tamen sitas non prius possunt ostendere, quam totum eius orationis, cuius membra sunt, corpus dc extrema conclusio uenerit. quod Quintilianus ut uerum esse ostenderet, tria illa menagra notissima ex Ciceronis oratione adduxit ro callidos homines, orem excogitatam , d ingenia metuenda. quae ad hunc modum prolata, integra quidem sunt, sed tamen, quia a reliquo corpore, atque a sita periodo separata sunt, nullam uim per se obtinent: at , si ad reliquum argumentationis corpus accesserint, tum denique uiribus suis stingentur , dc, quantum adiuuent orationem, tum demum declarabunt, cum mutuo uincta esserentur, hoc modo: O' callidos homines, drem excogitatam , 6 ingenia metuenda: Diximus: Testes dare uolumus: Quem, quaeso, nostrum fefcllit, ita uos esse facturos In quarto rhetoricorum ad Herennium libro ita coloni describitur: Membrum est res breuiter absoluta sine totius sententiae administratione, quae denuo alio membro CXcipitur. continuantur igitur interdum duo membra hoc modo: Et intimico proderas: et amicum laedebas. Interdum tria, hoc modo: Nec reti publicae consilluisti: nec amicis prosuisti: nec inimicis restitisti. ut hic qui dem auctor uideatur dicere, nos.cum membratim loqui uolumus, uel tria
uel saltem duo breuia membra ita noctore oportere, ut situm sensum pertaciant singula, Ac argumentationem quidem ita adiuuent, ita respirandi copiam faciant, ut tamen totius rei, hoc est persectae sententiae, administrationem non exhibeant 3 & in hoc a periodo differant, qtiod argumentationem non concludunt, periodu& uero, si Hermogeni credas,ubi uera est, id semper facit. haec porro, quae commata, cola, de periodos Graeci nominant, ipse articulos, quas paruos quosdam artus, α membra, & continuationes uocat, atque inter uerbortun exornationes ac figuras numerat.
quod de Aquila recte fieri posse consentit . quin &apud Graecos Hermogenes idem uidetur credidisse. dc sane, si haec sorma membris debetur, ut, uod primo loco est, denuo a secundo excipiatur, dc, quod secundum est,
a tertio, ac deinceps tertium a quarto , tum uero, si etiam breuiter absolui rem sine totius sententiae administratione oportet, ubi uel res pluribus uerbis explicabitur , uel membrum a membro non erit continenter eXc pium uel illata fuerit totius sententiae administratio; haec figura dc exorn tio dissoluetur, ac peribit, nec colon recte nominabitur . sic enim aliae
quoque uerborum exornationes, mutato uocum Ordine, ac conteXtu,
58쪽
pereunt, &figurae nomen amittunt; cum tamen sensus maneat integer. quod utique etiam de commate dc periodo posse dici uidetur . si quidem& Demetrius notissimam ex Demosthenis aduersus Leptinem oratione periodon ita dissoluit, uerborum ordinem mutans; ut, seruato eodem sensu, periodus esse desinat. modus autem, dc mensura, qua sola distare colona commate Demetrius & Hermogenes assimant, est, opinor, ut colon, quod idest rectum uocant, a septem longis syllabis usque ad trimetrum Iambicum, uel hexametrum Heroicum, hoc est a tredecim aut quatuordecim temporibus ad quatuor & uiginti possit progredi. nam si ex omnibus Iambis fuerit trimeter uersus, decem Nocto erunt tempora: si locis imparibus Spondeum admiserit, unum de uiginti. quod si hic senarius ex ijs fuerit, qui Spondaicis tractibus quinque locis uitiatur; quales Plautus & Terentius non paucos, ut antea diximus, fecerunt, ultimum modo Iambum ilhesum seruantes: uiginti tria tempora computabis , &uersum hexametro Heroico minorem uno tantum tempore deprehendes . quo fit, ut minus mirum uideri debeat, quod, cum M. Tullius de periodi mensura in Oratore haec ad uerbum scripserit; E quatuor igitur hexametrorum instar uersuum quod sit, constat fere plena comprehensio 3 Quintilianus tamen libro institutionum nono assirmet, periodum, hoc est comprehensonem a Cicerone quatuor senarijs uersibus terminari. uidit enim uir lioqui prudens & eruditus, parum admodum interesse , hexametris ne Heroicis, an Iambicis senarijs quatuor terminaretur: cum tantulo temporis unius momento distent. ac sertasse uel memoria lapsus, trimetris apud
Ciceronem se legisse credidit: uel hexametros ipsos senarios dici posse iudicauit . Iustus ergo membri modus erit temporum uiginti quatuor 3 ut sit instar uersus hexametri: breuissimus uero ad undecim usque descendet. α eius quidem membri, quod sit temporum uigintiquatuor, notissimum est illud exemplum ex L. Crassi oratione. Cur hiandestinis consilijs nos oppugnant lAliorum uero, quae breuiora sunt, haec erunt tibi exempla, a temporibus uiginti tribus ad undecim.
O' portentum in ultimas terras exportandum. Quo tempore igitur iudex aures erigeret l ...
Antea uel iudicari primo poterat. ol mi ἱ in
Testibus editis ita mittam in consilium. I In talpQui Romam multis annis non uenit. esturi bEus, Nec reipublicae consuluisti. UT I iunt, that Custodem Tullio me apponite. . . Quis tam inimicus huic ordini suill .an Quaero, seruos ne, an liberos ro nol es hcim Tuiri Unde eos nouerat Roscius e il ibi i ia id
59쪽
Uides, exempla, ex Cicerone sumpta fere omnia, a viginti quatuor temporibus ad undecim descendentia. infra quem numerum temporum quae sunt, ab ipso Cicerone incisa appellari uideo: quae autem uel undecim sunt, uel maiora, membra dici. Illa enim, O' callidos homines, d ingenia
metuenda; quorum alterum undecim, alterum duodecim esse temporum uides; membra nominat. Illa uero,
Pecunia superabat At egebas :Domus tibi deerat lAt habebas;
quorum duo senis temporibus contenta sunt, aliorum neutrum ad unde cim peruenit; vocat incisa. quae lex si fixa esset, uideri posset Cicero uoluisse commata parum admodum ultra penthemimerim protendi. sed cum idem nos in oratione caesa modo singulis, modo binis, nonnunquam
ternis pedibus, quibus pars pedis addi queat, uti solere assirmet; ad septimuin semipedem comma progredi posse proculdubio significat, ut sup
mus conati sumus ostendere,id ad similitudinem poeticorum commatum factum esse existimantes. quod si uerum esset, quatuordecim temporum comma esse posset . qua in re uereor, ne, si Ciceronem sibi ipsi non constare suspicatus suero, audax merito iudicari possim: sin optimum omnium patronum defendere tentavero, ridiculus uidear, eum gefendens, qui patrono non indiget. sed bene, quod, qui alios saepe defendit, raro accusa uit, hoc quoque loco seipsum suis uerbis abunde tuetur . nam cum ait,
saepe singulis, saepe binis utendum pedibus, quibus utrisque pedis pars addi potest; ollendit comma a tertio semipede ad quintum saepe peruenire: cum uero addit, non sere ternis amplius; rarissime ad septimum progredi posse demonstrat . cum enim ait, non sere; non penitus negat, sed rarissime fieri significat. quod autem raro fit, perinde propemodum est ,ac si s mel tantum, aut nunquam fieret. sc Crassum, raro ridentem, semel in uita risisse, eius seculi homines dixerunt. Ex quo existimare par est, Ciceronem,quod frequentissime fieri uidebat,inter commata computasse; quod raro, id uix computandum credidisse . nisi illud potius dicimus, Ciceronem, etsi subtiliter didicerat quae ad incisorum dc membrorum mensuram pertinent, tamen arctiores istas, dc molestas leges non tam nescisse, quam de industria contempsisse; nec ualde curandum putasse, si quando uel comma productius, uel colon esset sorte contractitis: cum praesertim haec omnia cola sint, sed haec maiora, illa uero minora. In oratione certe Crassiduo commata esse dicit, MISSOS FACIANT PATRONOS
IPSI PRODEANT. quorum prius tredecim uel quatuordecim temporum est, dc usque ad septimum semipedem producitur: posterius uero novem . sed dc Hermogenes apud Demosthenem illud quasi comma gnoscit, is it . quod utique nouem syllabarum est , dc temporum tredecim. item illuά sere par, Et tamen idem auctore sex septemve syllabis constare comma scripserat. sed, ut puto,
60쪽
haec non tam exacte metienda iudicarunt: uerum, quod in confinio commatum ac membrorum fuerat, modo membrum, modo incisum uocari
polia statuerunt. Nam Cicero, qui apud L. Cras uni comma esse dicit, Missos faciant patronos; in quo uides septein semipedes tredecim temporum 3 in sua ipsius oratione membra illa nominat, O callidos homines, o
ingenia metuenda, d rem excogitatam. quorum nullum excedit duode cim tempora: supremum tantummodo decem est. sed hac in re statuat unusquisque, quod uolet i dum meminerit, etiam hic bonis numeris utendum . sunt etiam membra quaedam hexametris longiora, dc quorum nulla certa perhibetur mensura: quae Hermogenes κοιio ris, uocat: perinde ac si in modum senis protensa, ac praelonga dicas : quae ille exordiorum circumductionibus accommodata existimat. atque ex hs omnia sere e Xordia apud Ciceronem constare creduntur. Membra uero, ut superius quoque ostendimus, cum de commatibus loqueremur, interdum tota plenam sententiam complectuntur, ut, Nostra omnis uis in animo de in corpore sita est. integra enim sententia integro membro absoluitur. Interdum totum atque integrum membrum non totam sententiam, sed sententiae partem comprehendit, ut, Larinas quaedam fuit Dinea. plenum quidem mem-hrum, & plena etiam sententia uideri potest, quod Dineam quandam L rinatem fuisse intelligimus: sed, quod attinet ad causam, quam susceperat orator, suspensa adhuc est, nec prius integra, quam subieceris, Socrus Oprianici, quae filios habuit Marcum & Numerium Aurios, & Cneum gium, & filiam Magiam, nuptam Oppianico . nam haec posteriora ad rem, de qua agebatur,tam propius accedunt. iam enim intelligimus unius filios tres suisse, & filiam, quae Oppianico nupserit, unde Oppianici propter pe- Cuniae cupiditatem scelus eruperit. Ut autem incisa, & breuia membra diu
Continuari non oportet, ne oratio arida sit, & dissoluta: ita curandum est, ne praelonga membra longo tractu continenter frequententur, ne fiat compositio immodice profluens, &plus iusto redundans; quae ridicula est 3
cum praesertim poetae heXametrum uersum nunquam excedant: credo, ne uideantur modi esse sine modo . satis enim longum putarunt heXam trum : ideoq; eum a longitudine, ut Demetrius putat, Heroicum nuncuparunt 3 quod conscribendis magnorum uirorum rebus gestis conuenir Mideretur. Latini quoque eiusmodi uersus, auctore M. Varrone, longos nominarunt. 3c omnes sere grandes materiae, dc longo tractu ductae, hoCmetro, ut apud Aristotelem legimus, conscribuntur: nec quisquam sanae mentis aut Iliada, aut Aeneida Catullianis hendecasyllabis, uel Septimi, dimetris scribere tentauit: his enim magis breues ioci,&ruris opuscula, quam bella sunt explicanda. Illud non opinor omittendum , membra quaedam ita per se solida esse ut non constent ex ullis commatibus,sed continenti ductu, nusquam incisa, ad finem sensus perserantur, ut, Verres ne habebit domi suae candelabrum Iouas Opt. Max. gemmis, auroq; pers ctum quanquam enim membra uersbus aliqua parte adeo similia sunt, uti Cicerone aliquando uersus nominentur, ac metricis appellatione M M.
