Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

ne sumtuuna , totidemque pro filii damno permanente chirurgo dictabat. Amicabili vero compositione chirurgus dimidicia tantum huius summae solvebat. lchim aeuuinga Grimbergam missae mense Bag: Ii i 69.

OBSERVATIO XLIX. D n. D. FEB DINANDI IACOBI BATRI

Cholatii Vim et fabuli reualis analogia.

Matrona quaedam quadragenaria temperamenti sanguineo lcholerici, iam ante complures annos doloribus nephrit ei; affecta cum urina crebro sabulum rufi coloris excrevit, imsmul sensu acerbo circa regionem hepatis sese vexari significu lvit, accedente nonnunquam molesta alvi obstructione. Morbo huic complicato medicina, quae sanaret, Opportune assereb, tur , ita quidem, ut paroxyimi mitiores evaderent, et per lon- xum temporis spatium conquiescerent. In ultimo autem puer. lperio lochia supprcssa una cum aliis funei is symptomatibus, ia- lflatione praesertim abdominis, mortem accelerarunt. Corpus lexanimatum paulo post disscctioni committebatur, ut sedes iv, lli penitius innotesceret. Remotis igitur integumentis commm inibus, universum systema intestinorum flatibus expansum, et hepar praegrande cum vesicula fellis pariter iusto maiore con spiciebantur , quae binos cholelithos, nuces moschatas reseremtes, sibi invicem contiguos circumfluente tenui et flava bile recondidit, quales Tab. VII. fig. r. a. diversimode collocatos e hibet, a designat partem convexam, b concavam, utramque nitide politam. Color ipsis est subrubicundus, superficies eleganter sulcata intertextis spiculis salinis mire splendentibus, lqualia concreta quondam copiose et Sranulatim cum urina pra- dieruat,

302쪽

De Cholelithorum et sitibuli re natis analogis. I4s

dierunt, ac ei:amnum utrique renum pelvi apertae passim ad-haei erunt. Fig. 3. 4. adiacent duo minores cholelithi aliunde allati cristallis salinis tetraedris instructi, eiusdem coloris et commatis, ob raritatem formae Ovalis, seu sphaericae, cum antecedentibus depicti. Exinde satis Clare patet, ori inem eorum non tantum a bile mucosa et crassa, sed principio potissimum salino ac tartareo eam Concomitante derivanda'. esse. Ehismodi quippe impuritates salinae terrestres cum chylo ad sanguinem transeunt, et Cum succis Corporis nostri fecernun tur, et pro ratione loci ad Concretionem idonei facillime coa gulantur, non obstante lauta et opipara diaeta, quae per de pravatam digestionem in primis Viis et reliquis risceribus de spatio et curriculo deflectere solet. Quod vero eorum alter aliquantulum excavatuS est, et prominentiam adiacentis circum plicare suevit, a continua frictione unius contra alterum factum esse certum est, docente Perillu Di D. Bapt. MORCAGNO, de se dibus et caussis morborum per anatomen indagatis Tom. II. Lib. II l. de morbis Ventris epist. anat. med. 37. ubi Omne, quicquid ad historiam choletilborum spectat, exsilite absolvitur.

OBSERVATIO L. Dia. D. ΙΟ. FRID. HELMERSI AVSEX.

Obstructione pe= tinacissima plurium mensitam et

confluxu symptomatum in una aegrota. Attento medicinae practico, nostris quoque temporibus, in

terdum naturae occurrunt casus, non artis medicae solum ignarorum fidem adeo excedentes, ut eos non niti simulando

vel fascinando evenire adserant, sed ipsis etiam medicae artis teritis saepius de rei certitudine dubium relinquatur. Idem

303쪽

ille, quem observare mihi contigit, casus luculentissime pio. bat, simulque, quid natura hominis sustinere valeat, quoties ex levi morbo non satis caute tractato, malum tam longi temporis decursu ac symptomatum miratu dignorum concurtu oriri possit, ut omnem fere excedat fidem, Clarissime demonstrat. Ε contrario ctiam, quod medicinae practicis, qui nostris praesertimuemporibus partim aegrotantium impatientia, partim si garum anuum persuasionibus atque consiliis Lepius impediun. tur; quo minus morbos satis adcurate disquirant, tandemque gratiarum remunerationis loco animos aegrotantium ingratos referunt, qui sinistre de ipsis iudicant, solatio esse potest, hoc evincitur, medicum , qui potius minister quam magisternaturae est, adsidua attentione remediisque lenioribus, morbos ac symptomata superare incredibiles visbs, nec opus esse, ut adhibeantur remedia magica. Vidua quaedam triginta etduos annos nata, temperamenti simmineo-cholerici, quae non obstante re angusta domi, voluptati maxime dedita erat, et per aliquot annos vitam egerat dissolutam, praeterea vero sedentariam ob negotia sui alendi caussa suscipiemda,quaeque nihilo minus fruebatur fluxu mensium ordinario quam. Vis parco, ac vivente adhuc marito in egestate ac miseria vitam degerat,septemque iam annos vidua erat,men seMartio CIPlaccLxi III. magno languore viriumque defectu correpta eae 'enae id. tur sectionem neglectam eius causam esse rata, Venam sibi se. Candam Curavit. Chirurgus, quo usa est, suasit scarificatio nes, quas paucis diebus ter repetiit, quo lacteo omnibus sere viribus destituta est, interdum tamen negotiis su s consuetis vacare potuit. Paulo post obstructio alvi per sex hebdomades

durans huiC accessit, quam bactenuS chirurcus ex ea ne quaesiverat quidem. Ut autem liberarctar ea aegrotanS vidua, en mala iniecit ex decocto avenae, magnaqu e saliS Communis cmpia praeparata, ita, ut ab initio quotidie sex eorum iniiceret, et quidem ab initio mensis Maii clata ccLxviII. usque ad fincm

dissi

304쪽

De Obstractione pertinacissima plurium inensum etC. z47

dicti anni nonarinta et octo, absque successu optato, dum aegrotantis per illud tempus non niti quinquies alvus aperta erat. Haec naturalis excretionis Via potius tam perirnaciter occlusa erat, ut cibi assumti semicocti semper per os reiicerentur. Mense quarto, huius ΠUrbi, Vehementer Circa praecordia anxietates percepit, quas Vomitus cruentus quincuncis excepit, et non multum post eorum duo, quorum quolibet mensura una emoris spissi eigcta est cum subsequente summa virium prostratione aegrotantis, adeo, ut perspici non potuerit, huic haemorrhagiae praeternaturali nexum quendam esse cum naturali, quippe quae tempore debito ne insolita quantitate stibsecuta Ego quidem credendum existimo, naturam intendisse fluxum haemorrhoidalem, eumque ob chirurgi imperitiam non esse promotum, sed potitas crebris Clysteribus, quibus tot salis additum erat, ob spasmum ex irritatIone generatum, Impediebatur. Quid Τ quod sal toties ante rus massam sanguinis adeo impraegna fit, ut in tota corporis superficie ulcera serpretinosa stabo rirentur, ex quibus interdum sal purus sudore eiectus profluebat. Ab initio mensis Septembris usque ad finem Octobris ista symptomata mitiora suerunt, ita, ut aegrotans negotia sua conasueta conficere, interdum domo exire, cibumque capere potueri: Contra obstructionem alvi per sex vel octo dies, chirurgus ante Commemoratum enema ex sale praeparatum iniecit, ulcera serpiginosa deligavit quidem, ast parum sanavit, nec erasin humorum emendare, nec obstructiones viscerum reserare, nec debitas excretiones tempore et ordine debito promo vere studuit, excepto unico, quod decoctum ex fragaria, de qua aegrota Qmniaverat, eam maXime sibi salutarem fore, conia fecerit, quod etiam ex illius sententia per aliquot septimanas morbum mitiorem reddidit, quin imo aegrotans ineunte hyeme extra domum ambulans, spasmis ad suffocationem tendenatibus, motibusque epilepticis corriperetur, ulceraque eius ma- sis serpiginosa viderentur, ita, ut doloribus sere non toleram

305쪽

et48 . Observatio L.

dis affligeretur, chirurgus eam sentim dereliquit. Circa imtium igitur Februarii huius anni, alium Chirurgum accersere coacta est, qui vero absque auxilio medici alterius graii huic morbo mederi solus dubitavit. Quo factum est , ut die

V. Febr. me vocari aegrotans iussierit. Die iv. Γebruarii denuo vomitum cruentum ediderat, quam ob causam chirurgus

venam in brachio secuit, quo sacto vomitus stercorei secuusunt. Die v. Febr. vomitus cruentus denuo rediit, ista haemorrhagia vero sisti nondum potuit. Itaque Chirurgo, venae sectionem in pede repetere, permisi, simulque pulveremantispa mod. Cum pulvere absorb. I EDEMi mixtum per 1esqui- horam, et quidem, quantum cultri cuspide capi potest, deglutire iussi, quo tandem haemorrhagia sistebatur. Dein sub vesperam eius diei ad mitigandum motum peristallicum inversum, clysterem oleo sum iniiciendum curavi, inversio autem tam pertinax et inveterata erat, ut nihilominus per os reiiceretur,

quod per anum excernendum erat. Materia autem Per os reiecta accuratius inspecta, eam maxima ex parte chymum esse animadverti, in ventriculo ob viam praeclusam retentum, ibique putredine et acrimonia corruptum, tunicam villosam itaritassis, et motus peristestici inversi caussam fuisse. Raro magna frusta et particulae eliciebantur, speciem scybalorum gerentes et putridae, attamen illa materia quoque mali erat odoris. Tum lenientia et mitiora aperientia adhibenda esse medicamenta ratus, saepius animam rhabarbari concentratam Cum oleo amygdalarum dulcium praescripsi; ast parum effectus animadvertendum erat, nisi excipias, quod spasmi et constrictiones non amplius tam saevientes et frequentes fuerint. Quo facto aegrotans mirum in modum querebatur de ardore capituet colli, Cum tamen exteriores corporis partes magis frigida equam calidae essent, unde spasnrum potius in interioribus locum habere et congestionum versus caput causam esse fatis a

Parebat. Corpori, quod praesertim linistra ex pute gravissimis

306쪽

De ObsDuctione pertinacis a plurium mensium etc. 249

mis doloribus assiciebatur, emplastrum saponat. Barbelle bono effectu imponebam, internorumque ut quoque Curam gererem, infusum quoddam leniter evacuans per x: v. dies bibendum iubebam. Illud quidem ab initio ingentes dolores et inquietem exCitabat, mox autem congestiones cessabant, et fi tus Cum levamine emittere poterat, et cum die xii I. Febr. his clysterem emollientem adiungerem, sub vespera eiusdem diei tres ordinariae sedes subsequebantur. Die xiv. et xv. Febr. illam quidem solitam metueriam foeculentam vomitu reiiciebat. in pectore tamen non parum levaminis sentiebat. Propterea pr: eter infusum etiam essentiam spleneticam adhibendam esse iudicabam, qua adhibita excretio alvina per tres septimanas quotidie, quid quod' die xvrii. Febr. diarrhoea efficiebatur. Nihilominus autem spasmi in abdomine, maximam vim in latere sinistro exserentes, continuabant. Sub vesperam die xx II. Febr. subito ita permutatus est morbus, ut tympanitide, asthm te, obstructione alvi et vomitibus stercoreis adeo adfligeretur aegra, ut adstantium omnes eam perditam arbitrarentur. Duo igitur enemata adplicanda curabam, corpusque leniter inungebam, unde tres obtinebantur sedes, et cum die xxv. Febr. fluxus mensium, qui per sex hebdomadum spatium cessaverat, et plurimum antea elapsis tribus septimanis prodire solebat, restauratus esset, hoc etiam malo liberata est aegrotans, beneque se habuit usque ad ix. Martii. Eadem die praeter opinionem ad iram maxime provocata, epilepsia per XLVIII. horarum

spatium decies ter corripiebatur, adhibito autem oleo Caieputet Liq. C. C. succinato ista symptomata leniebantur. Quo facto pitulis ex sapone praeparatis aegrotantem uti curabam, quarum 'effectu ea extra lectum se continere valebat, idque fere ad finem Aprilis continuabat, dum interdum non nisi de spasmo in latere sinistro, ubi curvatura coli est, querebatur. Die I. Maii autem aliud plane singulare symptoma apparebat, acutum

stilicet, inter vomitus vehementes, qui simulatque paucissimum I v. Actor. HE. Med. Tom. IV Ii cibi

307쪽

aso obstruatio L.

cibi potusque ceperat, concitabantur, dolorem persentiebat aegrotans circa Ventriculum, qui die VI. Maii nutabat. Hune escipiebant tormina intestinorum miranda ac tenesmus uti indysenteria fieri solet, donec circa vesperam eius diei materia sa. Iina terrea lapidea insar nuci, iuglandis ratione formae et maς.

nitudinis per anum exclusa in terram praecipitaretur, cuius gra. vitas unciae unius et duarum drachmarum erat. Idem etiam die viii. Maii fiebat, tunc Vero aegrotans aliquantulum cibi capere poterat. Haec autem frusta traxima ex parte constabant

ex sale, faecibus induratis et partibus tunicae villosae. Huius materiae frustum pondere unius unciae tradebam iro experientissimo RucΗHOLZIO, Doctori Vinariensi, ut id chimice G. ratius perspiceret, et exploraret, ne, symptomata illa maioris momenti eme, plus iusto asserere videar. Eandem ob causam aliis etiam personis, qui partium mearum studio non tenebantur, eiusmodi frusti excreta quae aegrotans lapides vocabat) ostendebam, quoniam chirurgus, quo ab initio usa erat aegrotam, hoc a me fictum, animo maligno permotus, sermonibus suis dis ulgaverat. Ex hac uncia modo commemoratus Doctor Bucu uol gius solutionis ope in aqua fervida et iterata per chartam bibulam filiratione , evaporatione ut artis est, salis vericulinaris drachmas tres secrevit. Monendum adhuc non super. suum autumo: fluidum a foecibus per modum filirationis sep ratum propter visciditatem aliquoties denuo perfiltrum eum traiicere curasse, antequam crystallos cubicas impetravit. crystalli sale culinari ut ovum ovo limillima fuerunt, tam quoad figu- ram, quam quoad partes constituentes, Chymice pervestigatae reliquum vero erat terrestris materia, oleumque foetidum, ac illo testante, plus adhuc separatum fuisset, ii in eadem materia secernenda ultimum adhibuisset gradum. Die x. et XI. tormina in intestinis denuo incipiebant, et mox interdum particulae huius materiae lapideae saleque constantis eiiciebantur, statim

in aere dissolutae , die xi. vero inter gravissimos dolores tantilla

308쪽

De Obstructione pertinacigima phirium ' ensium et ast

rem persentiebat frustum, ut illud excludendi facul: ate se de

stitutam putaret. Permotus eo, remedia lenientia, plerumque ex rhabarbaro, mucita inolis, oleoque amygdalarum dui estim praeparata adhibebam, duosque clysteres oleo sos a tiplicari iubebam, quo factum est, ut circa vesperam ingens frustum induratum, instar ovi, excrementis Obductum eiiceretur, cum praecedentia tamen non nisi sicca exclusa essent. Aegrotans, haec perpessa, atonia corripiebatur. Sub vesperam diei xiit. Maii frustum eiusdem magnitudinis, et quidem gravitatem quod attinet, unius unciae et semi S excludebatur. Die xlv. et x V. de doloribus vix perferendis denuo querebatur, donec vespertinis horis frustum eiusdem materiae, planum , instar I haleriunius unciae excluderetur, quod pro percepto dolore maius credebatur, quo tacto magnam patiebatur atoniam. Tempore diei xvii. Maii matutino iterum frustum magis rotundum sereunius unciae et semis, quod aegrotantis, ut ipsa adserebat, Ventriculo adhaeserat, excludebatur, quo exclusi vehementer evomebat , ac facultate loquendi adeo destituebatur, ut non nisi

balbutire valeret. mixturae tonico- nervinae et spiritus neris

vini linguae infusi die xvi II. Maii facultas loquendi redibat, simul

ac vero molimina ad excretionem praeternaturalem sentiebat. Hac vice tam obstetrix, quam chirurgus iussit meo aderant exelusionis promovendae causa, quo magis Constaret, aegrotantem non simulare, eamque materiam .ex intestinis provenire:

eodem teritur die auxilio eorum huiusmodi lapis excernebatur statim dissolutus. Die xx. eius generis alius, instar ovi ab obstetrice eruebatur, quo facto motus epileptici animadvertebantur in aegrotante, imo circa vesperam diei xxii. apoplexia prosternebatur, quae usque ad horam sextam vespertinam diei xxiii. durabat, attamen usu venaesectionis spiritusque nervini ita maxillae musculi relaxabantur, ut linguae usus rediret, ac ne ulla quidem pars paralytica maneret. Spiritum illum nervinum,

aegrotans adfirmabat, Primo nasum, deinde cerebrum penetras-

Ii a se,

309쪽

se, tunc in tergum descendisse, ipsique visium esse, maxillam suam cochleis relaxari, sibique facultatem loquendi reddi, subparoxysmo vero linguam suam nimis longam esse, spatiumque pro ea sibi dees , aegrotanti visum est. Die xxiv. minora eiusdem materiae frusta, unacum sanguine excernebantur, cubique per os reiiciebantur. Ad hoc impediendum dei mex rhabarbaro et manna, cui parum sali accedebat, bibendum curabam eo lue die xxvi. ingens Copia filorum alborum et muci, quem aegrotans pinguedinem eisse putabat, eliciebantur ; ego vero mucum intestinorum et partes tunicae villosae separatas esse, iudicabam, abluto enim hoc muco decoctum ex manna, simulac ori ingestum erat, absque ullo obstaculo per intestina transiebat, ex quo conii nebam, intestina nunc satis esse purg ta, quare praecipue eorum tonum per maritalia restituere se debam, per intervalla vero antispasmodicis uti praecipiebam. Ex die xiii. Maii conquesta erat de certo abdominis loco duos di.

gitos lato sub umbilico, qui sensim suppurabat; eo igitur inciis die xxvD. Maii, fistula sub integumentis unius et dimidii pollicis reperiebatur, quae vero mox sanabatur. Circa finem mem.ss M xii denuo obstructiones pariter ac molimina haemorrhoidalia cum Uasmis vagis, quamvis mensium fluxus hucusque fuerit ordinarius, revertebantur. Ob statum igitur plethoricuae venam secari iubebam, quo facto, alvus quidem aperta cum remissione symptomatum producebatur, e contrario icterus fia-vus per totum corpus erumpebat, qui per integrum fere Junii menωm durabat, eoque n orbus aegrotantiS ita remittebat, ut quotidie plerumque extra domum ambularet. Attamen cibi non satis concoquebantur, sed potius de magno in Capite servore, ordialgia, si quid cibi cepisset, querebatur. Hanc ob causam ut viscera, inprimis hepar, non satis iamiam purgata et ape ta essent, verebar, cum potissimum laterus faciei praecipue vero superciliis tenacissime inhaereret. Mense Junii ad finem verincente iterum aliud huic morbo simploma accessit, quod ut am

310쪽

grotans significet non erat, cum ipsa natura eius signum exhiberet. Inde a xxvii. die Junii totum illius corpus maculis caesiis magnis instar sanguinis sugillati ita obductum erat, ut color fi os ab ictero vix distingui possit. Inprimis integra frons ad dimidiam usque nasii partem caesio illo Colore obducta erat, reliqua vero corporis pars speciem fuste valde percussi gerebat, ita ut nihil unquam magis singulare, imo ridiculum mihi visim fuerit. Maxime vero, aegrotantis urina saepius maxima ex parte viridis, miratu erat digna. Postquam igitur maculae

istae caesiae per quatuor dierum spatium perstiterant, ita dissbiavebantur, ut Color flavus magis perluceret, tam fausto succesia fit, ut passim adhuc concitati spasmi penitus Cessarent, et aegrotans non solum cibum caparet, sed etiam bene digereret. Color igitur mixtus ipsi iucund:or erat, albo naturali, quamvis oculis inhv mirabilius esse potest eo adspectu. Ad resolutionemvero viscerum ei tam in insuso eiusque extractum cum sapone vetanet. et G. ammoniaco in ageto squillitico soluto pillularum for ma ipsi ingerebam, iisdemque remediiS adhuc morbus oppugnatur, ac eorum Vis effecit, ut plurimae maculae Caeliae, uti et icterus prorsus evanescerent. Ab epilepsia originem traxisse has maculas, adstantes opinabantur, ego vero Crebrum coriapori immissum salem, non obitructiones tantum pertinaciores: reddi clisse, sed maiori etiam quantitate massae sanguinis immix tum esse reor. Quamvis vero, Viscera per sal obstructa esse, non eontendam, hepatis tamen obstructio in propatu'o est, eris partes biliosae sulphureae in massa sanguinis superstites fuerunt.

Cum vero subiectum admodum pronum ast iram aeque ac vin dictam fuerit, nec occasio eiusmodi ipsi fere quotidie deme rit, resolut , bilis tantae filis copiae accessit, crebrosque spa mos excitavit, simulque eius coloris mirandi causa est. Pro Exios fortasse morbi huius caullias disquirerem, nisi vererer, ne limites casus eri cedam ἱ forian autem proxime occatio se

'efieri, partim morbi exitum notum faciendi, partim quae mea

SEARCH

MENU NAVIGATION