Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

311쪽

de ipso morbo sit sententia, exponendi. Hucusque enim ex eodem illo casu, cum ne unica quidem septimana praeterlapsa lit, qua singulare novumque symptoma non evenerit, mitissima re media in morbis pertinacissimis et tutissima et optima esse, ad. curatius perspexi.

OBSERVATIO LLIan. D. FRID. SIMO X. MORGEXSTER .

Sanato brachio post avulsam mam I.

Die 19. Septembr. anni i 68. inter horam sextam et septumam matutinam agaso quidam ex suburbio Thurmschangedicto, plaustro biiugi sed non onerato pontem proxime ibi situm transibat. In medio ponte operarios quosdam offendebat, quorum labore novae supplicae machinis adigebantur. ibi ac. cidebat, nescio quo salo, ut plaustrum transiens funem non admodum crassum, quem sibi operariorum unus multiplici gyro ad sinistram manum secundum morem consuetum firmaverat, apprehenderet, et hunc mercenarium non solum secum duceret, sed etiam manum ipsius simistram plenarie abrumperet, ita, ut ista paucis modo tendinibus mirum in modum extensis, viillata autem nondum persecte fractis, penderet. Duobus circiter horis praeterlapsis ego vocatus Cum ch rurgo urbis nostrae exercitato HELl.MAses laetiones huius Glnerati omni studio explorabamus, qui domum iam adportatus, in lecto suo tristem suam deplorabat sortem. Eni laetionis et curae brevem descriptionem. Miser iste homo, Io nes Christiantis PBTZHOID, secundum et

Vicetimum annum agebat S ab incunabulis iam infortunii humani

312쪽

De sanato brachio post avulsam manum. IS

testis. Dexter enim ipsius pes a nativitate introrstim erat versus, maleque formatus. Digiti pedi deerant, quorum loco natura deformem truncum struxerat. Corporis totius adspectus macilentus erat; statura exilis; vires debiles. Facies ipsius nee non collum in dextro latere paululum contusum conspiciebatur, qua contusione simul factum erat, ut cuticula quibusdam in locis deficeret. In pectore atque dorso nihil praeternaturale sese adspectui nostro offerebat, et aeger praeter dolores detruncati brachii nullos accusabat. Manus sinistra in totum abrupta erat. Suburbii chirurgus cognomine ScΗiLLING, qui hunc laesum ante nostrum adventum laxetantum deligaverat, ante deligationem tendines quosdam manus, quos mox denominabo, qui mirum in modum extensi erant, iet de quibus abrupta manus pependerat, forfice amputaverat. Hoc chirurgo simul accertito aegrotus tunc, ut artis est, deligabatur. erum enim vero antequam hoc peragebatur, Vulnus accuratius eXplorabatur. Sub hac vulneris exploratione sequentia observabantur.

remanserant, reliqua vero ossa carpi manui abruptae adhaerebant.

fractura divisum erat.

po uniuntur, denominata haec ossa adhuc cingebant atque tegebant.

se ita angustavcrant et absconderant, ut vulnus nec a primo momento, quo inniebam erat, nec a primo et laxo deligationis apparatu liberatum ae sibi relictum, sanguinem landeret. Paucas tantum guttulas sanguinis easque lente cadentes Vasa plorabant, nulla comprensione externa adhibita. In

313쪽

In manu avulsa detegebamus: r. 'arios tendines elongatos atque pendentes, et quidem

eius muscularem duos pollices,

clusive parvae portionis muscularis,

longum.

a.) Deinde etiam primi ossis carpi, scaphoides dicti, dissi actam

partem obserx abamus, Cuius supra a nobis mentio est, ut etiam reliqua carpi ossa. 3. Denique cuticulam eo in loco conspiciebamus deras mi quo funis manum cinxerat. Quod curam vulneris attinet, ea sequentem in modem peragebatur. Regioni vasorunt, quae ad carpum et manum

tendunt, nam nec visui se offerebant sanguinis profluvio, nec digitorum exploratione ex pulsu dignosci poterant) sun igniarii portio immediate applicabatur, ut sanguinis haemorrha-yiam prae Veremus. Ossa carpi, quae supererant, et diei,ctum os linteis carptis iisque siccis obtegebantur, his vero lintea carpta vini spiritu imbuta et supae portio in glomerem conglobata, imponebantur. Cutim unus chirurgorum adstantium, quantum fieri poterat , Versus truncum manibus adducebat, dum alter duobus emplastris glutinantibus longis et gracilibus, ut artis est, cruciatim impositis hoc conamen partim adiuvaret, partim adductas partes in situ desiderato obfirmaret. Deinde vulneris deligatio spleniis ac fasciis necessariis absolvebatur; brachium denique lascia solemni in situ debito servabatur. His peractis in dextro brachio venae sectio instituebatur. Ad imnammationem nimiam abarcendam fomentum ex vini spiritu et aceto vini ana permixtis tepide omni semihorio renovatum brachio laeso imponebatur. Interne nitrosa copiose porrigebra

314쪽

De sanato sachio post avulsam manum. 237

nir. Potus erat decoctum hordei addito aceto acidulum. Pri mis diebus grave febris incendium erat; per noctes deliria, quae reiterata venae sectio refrenabat et mitiora reddebat. Tertia die prima vice fasciae solvetrantur. Insignes brachii dolo

re aeger accusaverat, tumor circa Vincula Conspicuus erat. Vin

culis solutis suppurationis observabatur initium. Tumor, qui non admodum durus, et parum a naturali cutis colore recedebat, paucos post dies sub usu lamenti detumescebat. Aestu remittente nitrum parcius et loco huius pulvis reso vens sim plex dispensatorii Brandenb. cum cortice Peruviano omni tri-horio porrigebatur. Suppuratio larga vulneris deligationem bis pcr diem instituendam exposcebat, qua rite succedentequatuordecim diebus praeterlapsis somnus et ciborum appetitus redibant. Unguentorum usus ob nimis largam suppurationem plane fere omittebatur, et quum carpi ossa denudata carne iterum tecta ement, ad laesionis superficiem aequalem struendam, carnis luxuriantis fibrae lapide infernali consumebantur. Post tertiam septimanam vulneratus per diem e lecto surgebat,et post duos menses iterum in publicum prodibat, quamvis vulnus nondum plenarie clausum esset. Perfecta vulneris consolidatio quarto mense praeterlapso subsequebatur, quo me de reliquo sanus adibat. Praecedentem morbi historiam C. b. lectori hus communi cavi , non quidem ob sui raritatem, quamvis inter minus frequentes morbos referendus sit, sed eam ob rationem, ut aliorum Medicorum observata corroboret et pathologicas quasdam veritates illustret. Celeberrimis auctoribus, qui de membris avulsis quaedam litteris consignarunt, inter alios praecipue annumerandi sunt Academiae Regiae chirurgicae, quae Parisiis floret , socii, et inter hos Cl. BENOMONT , TALlN , RECOIAN, NORAND etc. Q deinde etiam Zacharias VoGEL, Celeberrimus

315쪽

LMeeensium Practicus b, Quilibet sauciatorima , quorum mentionem fecerunt, quantum equidem scio , et ex eorum iptis didici, sanati fuerunt, quod etiam, Deo benediCente, meo aegrotanti accidit. Deinde plurimi, si non omnes, Confitentur, eiusmodi vulnera haemorrhagiam nullam comitem ha. here. Quo ergo confirmatur, quod vasa nostri corporis sim misera, si eum in modum extensa fuerint, ut ob nimiam tamdem extensionem rumpant, tonum et vim suam vitalem in finibus ultimis amittant, et plane inepta reddantur fluidum suum, sanguinem nempe, transmittere. Mirum inde non est, si ne atorum corpora sectione legali perlustramus, et funiculum umbilicalem avulsum invenimus, quod tunc eiusmodi infantes haemorrha aper funiculum umbilicalem diem suum non facile subierint extremum, quamvis simuS Convicti, eosdem vivos in lucem esse emisios. Equidem scio, alias adhuc concurrere posse caussis, quae sanguinis pronuvium simul prohibere possunt ; interim dugna mihi' detur haec contemplatio, ut in posterum ad hanc causam uin undanam. Animalia quae funiculum umbilicalem sitae stirpis, dentibus solvunt, non solum parant continui sol tionem, et extremitatum inaequalem dilacerationem, sed sum cessiva continui solutione, quam dentibus perficiunt, vasa umbilicalia simul siab dentium attritu in quibusdam,fibris praetereaturalem experiuntur extensionem, cui tandem plane cedunt, sese retrahunt a tionemque vitalem in finibus Lais amittunti

316쪽

OBSERVATIO LIL

MUchi uirtute interna in delirio ex spasmis ab-

-i dominalibus. ,

x Tir 4 o. annorum, viduus, corpore gracilis, stupidi paululum ingenii, morbis non frequenter infestatus, venae lectio M adsuetus, moliminibus haemorrhoidalibus anta aliquot a nos semel amictus , potulentis spirituosis nimie deditus , post mox praegressam irae excandescentiam, ex improviso ortam, vascula aliquot decossi Callae exhaurit, et, uti ominor post hare in haustu spiritus frumenti opem quaerit atque solatium. Non multo post cardialgia angitur, quae eum tam atro iter Cr ciat, ut ad hos cruciatus motus epileptici accedant. Quum hi fuerint sopiti, vomitus, diarrhoea et tam grave delirium sequuntur, ut custodibus suis rnultum negotii seceriti Quartusum erat dies, quum consiliis Medici sui Doctissimi, am ei mei perquam dilecti D. Doct HAsE, mea iungerem. Venae sectio. secunda morbi die instituta erat, vesicatoria suris imposita erant, nee non elysteres domestici emollientes atque antispastiei appliaeati. Quod interna attinet remedia temperantia atque emuli i-va cum Camphorae aliquot granis aeger sumserat. Delirabat aegrotus, cum advenirem, digitis plumas quasi carpebat, e lecto fugam tentabat, et admodum loquax multa inania proserebat. Lucida interdum quidem aderant intervalla, mox vero ex obiectorum visione falsam concipiebat idem, quam iterum cum alia confundebat. Noctes atque dies fuerant hucusque insomnes, ut ne horulam quidem obdormiviiset aeger. Remittente paululum ad quaedam momenta delirio de dolore circa umbilici regionem conquerebatur patiens. Pulsus plenus erat -- Κk a . et

317쪽

et a consueto ordine parum recedebat, hinc eum, quamvis naturali paullo stequentior esset et quamvis in initio morbi horror adfuerit, pro febrili acutae indolis non habebamus. In spasmorum abdominalium praecipue hepatis stricturae relax

tione ut et nervorum Cerebrique placatione summam curae versari credebamus, hinc moschum pro medicamine eligebamus, Excellentissimi talimiri MEDicIeb aliorumque celeberrimorum vurorum experientiae bene memores. Praescribebamus moschum ad grana viij. pro dosii cum Cam morae gr. J. C. Conserv. rosarum M. in forma boli, cum admonitione talem holum, ad mentem iam laudati MEDiCl octava quavis hora repetendum. Hora ci citer quarta prima dolis deglutiebatur. Emus emulsioni interia ponebatur. Post nostiam Consultationem multi ex aegrotantis adfinitate aegrum visendi gratia advenerant, quorum vero Conloquiis turbatus magis, quam placatus fuerat; quare versiis noctem etiam cervici vesicatorium imponebatur et clyster emol-

Iiens applicabatur, opem moschi simul adiuvandi gratia. Altero mane dormientem inveniebamus nostrum, et ex adstantium ore percipiebamus, post mediam noctem somno placido et fere continuo aegrum fuissis refectum. Nobis praesenti hus evigilans sedato et sibi conscio animo ad nostras quaestiones respondebat. Sudore undique dissiuebat. Post aliquam moram indieahat, admodum proclivem se esse ad somnum, quo etiam ista die et altero mane ita reficiebatur, ut sanitati certe rediturae omnem fidem haberemus. Quinque bolos cum mostho, hinc huius 4o. grana seu Bij. aeger consumsit. Dolores artuum restitantes viriumque deis m Cortex Peruvianus in decocto, temperantia nitrosa atque extracta amara in forma Eliatrii ex-hthita ex voto sustulerunt, ut tandem siccessive ad sanitatem

rediret.

318쪽

cicutae seacia in ulceribus faucium et veli pala

tim ume eis. Lanil uxor, corpore procero et membris validis robumsqua Pudens, exoptata semper gavisa aest sanitate, nunc duo rum infantum mater; cuius maritus, quum adhuc iuvenis es.set, gonorrhois Venerea aliquotieS laboraVerat, anno I 6s. ulcere cancroso in inferiori labio vexabatur. Ulcus hoc foedum , diuturno mercurialium remediorum usu , Collegarum meorum quidam superavit. Verum autumno anni I 68. in faucibus ulcera admodum rebellia oriuntur, cum Capitis et a tuum doloribus praesertim tempore no reo, quae ob caus sis praegressas, et maritum suspectum, malignitatem praesagie tanti Praemiin remedio purgante ex Inllulis mercurialibus, ad usum liquoris syphilitici progrediebar, quem Celeb. Whard de HAuissiEaR primarius exercituum Regis Galliae medicus in formulis medicamentorum I fodochus militari s adaptatis, tiniae et Lipsiae I 63. in s. nobiscum communicavit. Sub usu huius liquoris decocta ex emollientibus reme diis v. g. radice altheae, liquiritiae, semine lini, cum aliqua laactis parte mixta, largiter haurienda, suadebam. Ulcera foeda, sensim ulterius semper, ut solet, serpentia, mundificantibus ex insuso oculorum populi cum melle Chelidonia, es nita myristae et nitro, ope penicilli abstergebantur. Usus horum re mediorum, quatuordecim diebus elapsis, non sine fiuctu su eessit. Effecit autem ipsi mulier, ut omnia in peius ruerent, quatuor horas in aere humido frigidoque, camis vendendae caussa in foro degens, quod tamen ei meridixeram.

319쪽

Iam postridie ulcera magis dolere incipiunt, degIutitio dis.ficilior redditur, ipsaque per totum corpus maxima lassitudine

eorripitur, cum doloribus nocturnis artuum auctis. Harum calamitatum caussa perspiratio prohibita videbatur, cum haee peripherica evacuatio maxime necessiaria ad mercurialium usum requiratur. Ut aegrota statim Conclavi modice calefacto adfixa, regimen sudoriserum servaret, et pristina remedia continuaret, auctor suasorque fui, simul coniuncta mixtura Concentrata ex tinctura antimonii acri uncia una et camphorae granis octo. Post aliquot dies artuum quidem dolor gravitasque paullum minuebantur; ulcera vero oris atque saucium serpentia in peius ibant, cum in dies ulterius laevirent. Deglutitio dissicilior reddebatur, fluidaque ore assumta, tam medicamen ta , quam cibi per nares interdum regrediebantur, adeo, ut iam in miserrimo statu eiset. Accessit dolor a tergo veli palatini usque ad os palatinum

vergens, cuius ratio animadverti non poterat, reliqua ulcera in peius ruebant. In usum vocavi abstergens remedium a Celeb. STOERRio in anno medico l. Communicatum, decoctum nempe lignorum,

mercurio sublimato nuptum, penicillo inungendum, atque i lectioni admiscendum; sed omnia incassum. Dolores increscebant cum iactura virium, atqus cibi fastidio. Emullionem Camphoratam ad refocillandas vires nunc praescripsi. Post decem dies denique in velo palatino, ulcus phagedenicum observavi, quod a tergo dicti veli exortum, illud adeo penetraverat, ut in dextro latere eius minima pars palato adhaereret. S,Tingis usum statim vetabam, unctione, quae penicillo fit, ii Ia contentus. Bumpebatur tandem post aliquot dies parva portio lateris sinistri veli palatini; dextro vero illud parum ad ham

rebat. Omni data opera ulcerum materia, quam vocant Spe igi, tolli non poterat. In miserrimo hoc rerum statu mihi in me

rem incidit, celeberrimum STOEM in opusculo suo aureo, cia

320쪽

De cicutae cloacia in ulceribus fauciam ete. I63

enta dixisse : ubi mercurius nihil profecisset, cicutam saepiris

promime. omnia mercurialia rem ebam. Aegrotae, tumulo proximae, insusum cicutae instar potus Thee, atque ad sitim exstinc aendam insusum Ieve Cicutae cum parte una lactis caprini mixtum propinabatur. Ulcera nunc foedissima sequuntitura penicillo saepius abstergebantur: Rec. Extracti cicutae Id.

Aquae Calcis vivae

Misce pro usu externo. .

Nova hac methodo vix ac ne vix quatuor ctes adhibita , vicera faucium phagedenica nec non veli palatini puriora redadebantur , dolor remittebat, deglutitio laesa adeo correcta videbatur, ut cibi facilius assumerentur. Facies hilaris, oculi alias torvi, nunc fiebant sereni, mundificatio et sanatio ulce rum in dies melius procedebant. Quum in ultima hac periodo aruus segnior esset, circa quartum diem infusum mannae Cum tamarindis propinabam. Salubri cicutae usu, modo iam dicto, per octo dies continua,to, velum palatinum ita mundificabatur, ut mane tantum Q. cera tantillum adhuC puris funderent. Aliquot diebus lapsis non sine laetitia observa', velum psalinum a dextro ad sinistrum latus incrementum cepisse. Dolor desinebat. Linguae motus fiebat facilior. Cibi absque

nilo impedimento deglutiri poterant, nec per nares revertebantur. Remediorum usu per tres hebdomadas continuato eorum pertaesa, contenta erat, quod velum palatinum denuo incrementum caperet, atque loquela fieret liberior, omnia eraterna remedia reiecito Cicutae tamen infusum per aliquot tempus, lacte maritatum, haurire pergebat. NunC athletice valeti Notandum adhuc autumo: cicutam hanc in horto meo, Esemine, Vindobona advecto, crevisse. Extractum meum odo.

SEARCH

MENU NAVIGATION