Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

omnia virent, et Vernos temperat mitior aura dies. Hortus

ihil est odoratis cultissimus herbis, ubi paululum requievi ex iitinere fessus, suavemque recolui memoriam itineris physici,

anno huius saeculi vigesimo octavo , nostrum utriusque geti

toribus ducibus consecti ; id quod iusIu Serenissimi Dueis et Comitis Palatini ad Rhenum Theodori factum est, ut rescisce

ret Clementissimus Dominus, quicquid in terrae visceribus palatinatus Superioris mineralium contineretur. Inciderunt in sermone vario multa olim notatu digna, quae ut repeteremus tempus actionis opportunum suasit, ut venirem et viderem ordine egregio dispositas artis et naturae gaZas. Orthostatae musti, quae intus patent, variis superne decorantur monstrolis dorcadum cornibus, quorum singulare comparet cornu eiusdem animalis deorsum innexum , in uno latere cornu humili tricipite, altero erecto praeditum. Oculos recreat scrinium sopere florentino marmoreo musaice dispositum, mirificis em- lhlemata daedala formis exhibens, martagon cumprimis elegantissimum. In hocce promtuario sese offerunt omnia praeclara, rara et copiosa, ut animus habeat oblectamentum bellissimum. lEt inter conchas quidem methodice dispositas univalves secun- 'dum longitudinem dissectae a cochlea hortensi usque ad turbi. nes cum columnis nitide comparent. Talismodi simulacrum lconi forme perelegantibus speculis opticis cinctum conspicitur, methodo noviter inventa, ut ad legem mathematicam quater- lnis vicibus demonstrari possit conchyliorum compages. Alia quoque adest cista artificio speculorum singulari obiecta testa ceath infinitum repraesentans. ' Dici non potest, quantus apparatus petrefactorum omnis generis emineat. Ratioribus adieribuntur Dentes molares praegrandes humani ex sceleto ς, galateo in Osthario Hilpolisteinenti reperti, una cum maxilla imseriori et osse sem OriSia

Phalanga secunda pollicis humani eiusdem prosapiae. Dera l

342쪽

Epistola itineraria.

Dens molaris graminivori animalis, nigri coloris, in corona superiori planum inclinatum sistens, prope Freystadium ad numen SchKarzach. Lithoxylon praegrande in agro Pleinseldensi obrium. Truncus integer pondere Centenarium adimplet. Lithoxylum saginum cum radice rami abscissi tredecim digitos longum, et sex .cum dimidio latum, in diametro tres digitos aequans. Narmor conchiserum prope pagum Ebenrichi, milliare unum Hilpolisteinio distantem, effossum belemnitis & pectunculis abundat. Marmor egregium Ilii polisteinense conchiserum , in quo cornua ammonis et musculites naturalem testam ostendunt. Ostreae Solisbacenses, quae locum animalium exquisite monstrant, testae adhuc integrae exteriori astixae sunt, item

que tubuli marini petrefacti. Adest alia incomparabilis pulchritudinis, testa naturali cum gynglimis praedita.

Ostrea imbricata, cuius cavitati tres verae adhaerent. Ostreae imbricatae fragmentum cum ordinariis in Cavitate sua ConCretis.

Nautilus compressus striatus, cui tubuli marini insident. hama insignis rarissima, naturali testa pellucida obducta, in Cuius Caritate caro animalis observatur. 'Cutis aspera piscis in saxo solido prope Sandsee, ditionis Elchstadiensis obvia. Ex tecto quodam coemeterii obermessingensis desumi lapis fissilis albus, in quo non solum Dendrites quaternis tabulis stratificatis sibi invicem concordant, verum etiam innumerae stellae marinae variarum specierum fixam ibidem obtinuerunt sedem. Reapse patet, quanti lateant in tectis pagorum circumiacentis regionis thesauri lapidum figuratorum, prisco aevo tegularum loco assixorum, cum a nemine curioso tunc tempo-

343쪽

V. P. Baieri

ris peterentur. Iniungendum sane esset pro virili conterula. toribus, ut sedulo antea inspicerent, quam abiicerent, quaecunque hinc inde eoacervant fragmenta, marmoris fissilis tabularum novarum soliditate resarcienda. Et valde illud rarum specimen dendritarum quaestionem in animum induxit, possintne arbuscularum simulacra generari ab effluviis nebularum particulis vitriolico salinis resertarum, quoniam per tot annorum series libero aeri expositi suerunt lapides. De gemmis Palatina tus superioris indigenis habeo, quod referam Amethystum et Amethysto-Smaragdum Νabburgensem, aeque ac Topasios Solisbacenses elegantissime coruscantes , et inter opacas Iaspides atque Achates variorum Colorum. Sunt etiam in promptu minerae Martis ac Saturni, salinae pariter vitriolicae ac alumin sae, quotquot provincia ista umquam aluit. Caeterum ista collectio omnibus numeris absoluta bene ordinateque comprehendit, quicquid ex triplici naturae regno desiderari possit. Agmen claudunt monstrosa varia, e quibus ramum Coryli in nodum quali Gordium contortum et ungulam vituli non sulcatam nominassessissiciat.

Hilpolisteinio iter direxi ad Ellingam Francorum, splendia

dissimam Summi ordinis Teutonici sedem, quae felix vallis, instar Thessalorum Tempe, peramoenas omnino praebet delicias.. Vix traditis literis Domini Diaconi Riegel in mei gratiam ad Dominum consiliarium Roder exaratis, statim in aulam introductus demisso honoris cultu salutavi Reverendissimos atque Gratiosissimos Equites Liberim Baronem de Evu ot merum Barremem de VI M, utrumque dignitate sua Perillustrem Dominum, qui non

solum clementer annuerunt rogationi, ut omne, quod continet Palatium Augustum daedalea arte labricatum mihi patefi ret, sed et paululum digressio prandii lauti ac opipari accessum inunciari iusserunt. Quo hilariter inter sermones physici argumenti peracto introivi templum aulicum et studiose consideravi liscensionem Sanctissimae Virginis Mariae in coelum nitide pi

ctam t

344쪽

Epistola itineraria. 7

ctam pro altaris praecipui ornamento. Sub sornice organi sese offert historia Constantini M. in hoc signo vinces, antrorsum elevatio crucis conspicitur. Planitiem obambulanti aperiebatur molendinum frumentarium sexies frendentis sicca vertigine . saxi farra terens, in forma regulari quadrante paulo elatius eratructum, ita, ut desuper spectanti solum eiusdem spatii cernere liceat. Proxime adiacet duplex mola serrar a, haud procul a limine, per quod arborum trunci torqueri solent vecti infigitur serra recurva, ut inaequalitas sub finem diametraliter removeri queat.

Equite Ellingense a potiori resert Regium et Electorale Hannoveranum perbelle fornicatum, et peculiari munditie praeditum. Εqui sexiuges glauci, albis maculis ornati elata cervica superbi, qui per amoena strata praecipitant rotas, ex Hungaria 'advenerunt. Caballorum, seu brem lora tenentem quatieniatium, satis amplus numerus Anglicae plerumque est prosapiae. Adest etiam sonipes Polonus promissis iubarum crinibus miritace contextis, et pumitus Lithuanicus. Domituram equariam pandit ianua adaperta sit spatiosam atque praelucidam. Curia . suprema et Archivum accessum formant larum, ubi omnia iusta dispositione ac concinno ordine quam optime collocata sunt. Gmophylacium inter alia memoratu digna recondit gladium, cui signum Summi ordinis Teutonici singulari artificio insculptum est, lamina ensis tortuose serpentinum in modum fabricata in Iongitudine sex spithamas aequat. Argenti Vasa puri pretiosa pariter atque copiosa sunt in promtu. Inter haec cimelia eminet poculum praegrande, opus molatum affabre Cusum, superne in operculo instar nodi sese offert statua Caroli V. Imperat ris. Inserne superficies exhibet praelia eiusdem herois cum Helvetiorum natione anno I 536. commissa, insimulque captivitatem Francisci I. Regis Christianissimi. Complementum Et splendida metalli omnium persectissimi sappellex pro magnatibus. In superiori atrio summi .laquearia tecti sistunt iust

Tiam

345쪽

8 R. I. Bieri

mam coelum oppugnantium gigantum, parietes ad vivum depictos exhibent Serenissimos atque Celsistimos Duces Ordinis Teutonici. Conclave, quod servat scrinia vestium, et splendido suo apparatu Principibus dignum est, Augustissiaeae Imperatoris, nunc Viduae, Megalographiam ostendit, et praeter hanc opus Apellei laboris stimulacrum nempe regionis, in qua pone arborem stat sonipes, ad radices vero eius duo procumbunt pueri, et ad truncum sese acclinat alius infans. Rursus intravi anti- cameram, seu requietorium, aliam quoque anticameram, ante Principum Aucustate, in cuius medio pendet Candelabrum e crystallis artificiose politis compositum. Sequitur procoetium

ministris destinatum, triclinium insigniter spatiosum, ubi flebile

atum Domini de Hirghais depictum emicat, et luculenter Commonstrat, quo pacto dictus eques galea et reliqua armatura imstructus una cum equo , Boruiorum paganorum sic iubente Crudelitate, conflagrationis subierit martyrium. Super Caminum prominet icon Augustissimi Caesaris Romani, paulo inserius Iupiter cum aquila ad legem statuariae raro utique artificio formatus. Ε regione similis in camino respondet clypeus, inferne adest Vulcanus, quem Anaglyptes felici effinxit Minerva. Proxime aperitur apparitorium officialibus dicatum, anticammra equitum, aeque ac illustrium seminarum hospitio excipienda-' Tum Commoratio , quam illuminat obeliscolychnium crystalli-'num, porro dormitorium Summis Teutonici ordinis Principibus sacrum , in quo speculum mirifice coruscans , integram formam inspicientium recipit atque reflectit, et longitudine prides sex, latitudine vero quatuor adimplet, aulaea holoserica purpurei coloris circumvestiunt parietem primarium, intertextis chinensium figuris, pulcerrime visenda. Lectus eodem superbit ornatu. Sursum, Versus utrumque ostium, incurrunt in oculos imagines duorum Imperatorum opere caelato ligneo incomparabili eκpressae, affabreque deargentatae. Vicinum est vestiarium pro cubiculariis, in cavo aedium Dominis Walther

346쪽

Epistola itineraria. s

a Cronberg, Supremus ordinis Teutonici Inspector imagine, non

infelici naturae imitatione efficta, radiat, prope mensam legitur symbolum: mebe der Ungereebtig eit. Successior eius Dominus Wolfidangus de Milch ing, Schutgbar dictus , et omnes Praefecti Generales ea, quam vivi prae se ferebant, corporis proceritate conspicui, oculos oblectant. Conclave pannis scutulatis sericis flavis obduinim eximiam resert pompam, limen superius ianuae continet tabulam artificioso penicillo pictam Mustumque viri eruditi reserentem, accurata delineatione Qbiiciatur oculis corvus indicus pulvinari insidens. Eadem tabula alteram ianuam coronat. Cubiculum de haut liis) altis fulgentibusque te his praeditum picturam praelii ad rivum tam asservat, Triumphum Romanorum, immu'hatem captivorum, ubi citatur Quintus Curtius de rebus Alexandri Magni Lib. III. cap. 3. Abhinc recta via me contuli in ministrorum habitaculum , in conclave spadiceum textilibus Etamin contectum, in virida sericum, quod illustrant tres praeliorum picturae. Atrium inferius parietibus affixa sistit insignia singulorum Equitum ordinis Teutonici. Ibi reserabatur vestibulum , quod occupant officiales aulici, anticamera pro Equitibus, quam circumvestiunt peripetasmata quatuor mundi plagas magnifice repraesentantia. Dein iubar sparsit speculorum nitidissimus ordo in Cavaedio exquisite collocatus, substratae sunt tunicae damascenae citrini coloris. Paruerunt quoque salutatorium cubile, speciem summam et dignitatem habens, et Japonensium peristromatibus phaleratum , dormitorium, secretarium, in cuius textili stragulo magnificis operibus pictum est sanum Japonense, itemque fa-suosa intestas Stamensium Imperatoris una cum barro albo. Ad Pro-Sanctuarium ante triclinium quod attinet, resplendent

in ipso simulacra iconica familiae Caroli VI. Augustissimi quondam Imperatoris, Sacri Romani Imperii Mareschalli Comitis de Pappenheim conclave, habitaculum pro pedisse quis, Perillustris Praesidis Senatorii de Hochsteden sacellum, ubi tabula bene pi-

347쪽

T. P. Baieri

cta collocatur in bono lumine, Supremi Ordinis Teutonici Du- eis Clementis Augusti Electoris Colonientis, reliqua, eiusdem

Augustate. Agmen diaetarum Claudit cubiculum opere musaico variorum lignorum vermiculatim dispositum, ita, ut Velamentum superius aeque ac asseres laterales, insimulque Cont bulatio inferior suavi concentu inter se conspirent. Inter alias dotes, quibus natura benigna sedem illam au- gustam instruxit, non est Vilioribus annumeranda, multo minus

silentio sepelienda, ea, quam in ipsius cererisia salubri politam deprchendi. Dulcius ex ipso sonte, quod aiunt, degustavi in ossicina technice exstructa , ubi coquitur Zythus, potum vini

vicarium lupulatum pariter atque triticeum . t aquor Cereris gratus est palato, leviss, restinguens, sedans sitim. Censetur proinde commodus et salubris literatis et politioris conditionis vel sortunae hominibus, quibus inprimis non admodum Dequens corporis motus est concessias. Ascendi quoque in t stuarium polentae, vidique pammenta laminis aeneis sat preti sis vestita, probeque munita. Vis frumenti ingens prudentiam promi condi testatur, qui proprio condere solet horreo, quidquid ex vicinis Verritur arei Templum oppidanum Ellingense sumtu et magnificentia omnium oculos in se Convertit. Altaris praecipui tabula exponit picturam Equitis Divi Georgii. Juxta hanc in excelso pol,

tae sunt statuae S. Caroli Boromaei, et S. Henrici. Saci arii limen superius exornat Maronita, et oratorii culmen Condec rat S. Joannes Nepomucenus. Ara dextrorsum aedificata Salvatoris nostri recens nati iistit adorationem, quam docta manus . pulcherrimo expressit Colore. Sacellum, cui nomen ab adiutorio ljivae Mariae Virginis, laute construendum curavit Splen-ididissimi huius Sacri ordinis Praesectus Provincialis de Horn- sein. Introitus ad dextram spectans offert epitaphium eiusdem fundatoris imarmori insculptum. Altare laeta gavdct eis e

348쪽

EMola itineraria. II

Matris Deiparae, cuius in amplexibus requiescit aeterni Patris

imago.

Aedes parochiales Ellingensium omnino antiquissimae sunt. Pastor, qui habitat in illis Moeglingius, Vir eruditione ac insigni humanitate conspicuus, possidet Complures nummos Romanos , quos inter eminent duo Caesares Severi ex argento signati. Recreationis oculorum et mentis iam satur aulam repetii eum in finem, ut gratias agerem humillimas Leverenderano atque Excellentissimo Domino Dictatori Provinciali, vix Noriberga reduci, pro impetrata venia perlustrandi palatium. Tanta Ipsius scit munificentia et liberalitas, ut vocaret me ad coenam. Placuit Euergetae Summo gratiosissimos mecum miscere sermones, et assensu suo honorifico comprobare institutum itineris mei. Die xviii. Maii primo mane invisi hospitium P. P. Franciccanorum, quod sex Patres et unicus frater incolunt. Domus suppeditat horti amoenitatem sertilis ac pomiseri, neque desunt parietibus condecorationes pictoriae miracula Divi Capistrani explanantes. Pictura absoluta S. Michaelis Archangeli mirum in modum Commendat aram templi, dextrorsum prominet oratorium opere gypsi caelato candidissime Conspicuum. Refectorii iucunditatem augent imae ines Potentissimi Electoris Clementis Augusti, Illustrisinii Comitis de Sagenhossen, et Perillustris Praefecti Provincialis de Hornstein, cuius 'ub auspiciis erectum fuit hospitium, itemque blandisonae alaudae circumvolantes, et curruca raro utique exemplo mansuefacta.

Hora septima antemeridiana refocillatus prius ientactilo inscribae culinaris Risch hypocausto, valedixi deiideriis meis, et versus Albam Nor aviensium prosectus ibidem iure merito lue compellavi Consiliarium et Administrum Civitatis imperia is Koeliterum, Pastorem primarium Schiilin, et Poliatrum rurs ,

quorum urbanitas, omni laude mea superior virtus, pracdicari meretur. Adii quoque Physicum Seniorem Langium, com-b et mili-

349쪽

militonem olim in castris Palaecomes suavissimum. Perluben. lter ostendit mihi multitudinem librorum sumptuose ab ipso col- llectorum, nec non varia artefacta et picturas egregias. Com. pransor meus fuit Joannes Huber, Neissenburgo-Noricus, ex Belgio et India orientali recens advena, Ephorus quondam et di L lpensator Lamberti Jacobi de Test, Directoris Generalis Bata- lvorum in litoribus Guineae. Rogatus, quanti constet ibidem pondo eboris, respondit, libram unam duplo graviorem esse nostra, et quam optime vendi pro florenis duobus cum dimi dio monetae germanicae. Obtulit vir humanissimus ad condiem ldam carnem alliatam x itulinam succum citri in Africa recens era pressum, pergrati odoris et saporis, insimulque nos edocuit, integra poma una cum corticibus quadrifariam discissa in machi. nulis minutis exprimi, et quando in doliola reconditur liquor, superaddi ad impaginem usque oleum palmae arecci serae. Ρolt prandium, ut resciscerem quicquid herbarum in istis regionibus Chloris rustica foveat, comes excursionis mihi adsuit supra laudatus D. Furit, et iniit viam ad montem herbosissimum adeoque famigeratissimum Krarau, cuius iuga studiose per, Irare operae pretium duxit Ruppius, conditor Florae Ienensis. Sub radicibus eiusdem, 'iucundo sane spectaculo, inter aprica gramina campi enituit gentianella flore coeruleo, sursum verius occurrit allium lotisolium, herba paris, sigillum alomonis, ast-nim, arum, etc. Rupibus accre Cunt polypodium, adianthum aureum, album & nigrum. Reditionem paravimus per montana cacua ina Rohrberg, et Voluptatem cepimus uberrimam ex

arvis la tis, silvisque frondosiis, quibus linea quasi parallela re pondet, .lue conspiciendum praebet castrum WilZhurg. Die xl x. eiusdem, hora sexta matutina demigravi Pappen- heimiam, a cendens montem Schoenau, substiti paululum in riculo F ardi, et circa Iaheream acclinatos vidi lapides fissiles ex l

apicidina Schee Meld , ditionis Elchstadiensis huc ad 1 ectos, Forum au styerficie Comylures enituerunt stellae marinae, di-

350쪽

Epistola itineraria. 13

versae magnitudinis, quorum specimina nonnulla Norimbergam transportanda curavi. Prius vero, quam appulissem ad sedem Illustrissimi Comitis, hortus suburbanus variis subridens floribus

tuliparum me alterat, ut intrarem florum consideraturus thea trum. Suavitates Colorum lactissimae oculos ad satietatem us

que paverunt. In tepidario eminuit Cereus sexangularis sex ulnas aequans, aliique eiusdem commatis penduli, purpureum nitorem spargentes , insignisque copia plantarum , quas niger Aser et Indus nobiscum communicat. Ego Pappen imii recens advena statim comiter appellavi Archiatrum Κobeli , a quo benigne dimissus repetii diverso rium, ut prandium nobis praeberet hospes, insimulque adiungeret hodegum , qui me in Viam deduceret ad inexhaustum promtuarium marmoris tabulati fissilis Solenhostii clarissimum. Quadriga virorum in altiorem locum Pervenit virtute, eo quidem consilio, ut oculi plus viderent, quam oculus, et singuli omnem lapidem moverent, ad investiganda prisci diluvii uni versalis rudera. Nec immemor sui herbarum, quae inter saxa et rupes viridi provenerunt germine. Faciles erant quaerenti bus innumerae suis sat distinctae noribus plantae, e quibus unicam nominasse sussiciat sui licem, Polygalam floribus imber bibus sparsis , carina , apice subrotundo , Caule subrotundo, caule fruticoso, soliolis lanceolatis. Linn. S c. II. pag. o4.

n. II. ab eodem quoque Βοταν'κοτατω Citatur Chamaebuxus.

Idem nomen flore coluteae pridem imposuit Casp. Bauhinus Pin. p. 4 I. Clusio audit Anonymus flore Coluteae Histor. rarior. plantar. P. I Os. Florem gerit papilionaceum petatis ventilli subalbidis, carina coloris aurantii, semen fert in siliqua. Semitam trivimus asperam, arduam in montibus Positam et com,allibus per Ubermeethosen, integrae horae spatium excedentem, multum certe sudoris profudimus propter summi fastigia cunis usque dum nemora sagis quercubusque reserta, in quam

SEARCH

MENU NAVIGATION