De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

52쪽

IOANNIS GERSEN

Abbatis ordinis S. Benedicti,

DE IMITATIONE

CHRISTI,

LIBER PRIMUS

ve imitatione Christi,'eooemptu omnium vanitatum mundi.

UI sequitur me, non ambulat intenebrisi dicit Dominus. Haec sunt verba Christi , quibus

amata Maia admonemur, quate

nus vitam ejus, ct mores imitemur,s volumus veraciter illuminari, &ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrumst, in vita Iesu meditari.

53쪽

1. Doctrina Christi omnes dominas Sanctorum praecellit : &qui spiritum ejus haberet, absconditum ibi manna inveniret . Sed contingit, quod multi ex frequenti auditione Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Christi non habent. Qui autem vult plenE , AsapidE Christi verba intelligere , oportet ut totam vitam suam illi

studeat conformare.

3. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare: si careas humilitate , unde displiceas Trinitati λ Vere alta verba non iaciunt sanctum , Miustum: sed virtuosa vita essicit Dea. carum . Opto magiS sentire compunctionem , qtiam scire eius definitionem. Si scires totam Bibliam,& omnium Philosophorum dicta: quid totum prodesset sine charitate , ct gratia λ Vanitas vanitatum, & omnia VanitaS , Prqter amare Deum , & illi sili servire. Ista est summa sapientia, per contemptum mundi tendere ad coelestia regna. 4. Vanitas igitur est divitias porituras quaerere , & in illis sperare . . Vanitas quoque est honores ambirect in altum statum se extollere. Vanitas est carnis desideria sequi: & il lud

54쪽

viter punitur. Vanitas est longam vitam sperare , vel optare, & de sonavita modicum curare . Vanitas est Proesentem vitam solum attendere; G qiue futura sunt , non praevidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit : & illiae non sestinare, ubi sempiternum gaudium est: Memento illius frequenter Proverbii: quia non Latiatur oculus visu, nec aurig impletur auditu. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere & ad invisibilia tetrariSserre. Nam sequentes suam sen-saalitatem, maculant constientiam,

G perdunt Dei gratiam. CAP. II. De humili sentire fuit ian

X. MNIS homo naturaliter is seire desiderat,sed scientia sine timore quid importat λ Melior est proseab humilis rusticus , qui Deo servit , quam superbus philosophus , qui se neglecto , cursum coeli considerat. Qui be- ne se ipsum cognoscit, sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis . Si scirem omnia', quid in mundo sint, & non essem in charitate, quid A 2 me

55쪽

4 De Imitatis, o Christ;

me iuvaret coram Deo, qui me judibcaturus est ex facto 3M Quiesce a nimio sciendi desiderio: quia magna ibi invenitur di siroctio , & deceptio. Scientes libenter volunt videri, & sapientes dici. Multa sunt, quae scire , parum vel nihil animae prosunt . Et valdi insipiens est, qui aliquibus intendit, qu2m iis, quae saluti suae deserviunt . Multa verba non satiant animam , sed bona vita refrigerat mentem - & pura conscientia magnam praestat ad Deum confidentiam.

3. Quanto plus & me' ius scis ,

tantd gravius indE judicaberis , nisi lsancti δs vixeris . Noli ergo extolli de ulla arte, vel scientia, sed poti time de data tibi notitia . Si tibi

Videtur , qudd multa scis & satis be- lnhintelligis e scito tamen quia sunt multo plura quae nescis. Noli altum sapere, sed ignorantiam tuam magis Latere . Quid te vis alicui praeferre cum plures doctiores te inveniam

tur , ct magis in lege periti λ Si vis utiliter aliquid scire , & discere ,

ama nesciri, & pro nihilo reputari. 4. Haec est altissima, ct verissima lectio, si ii ipsius vera cognitio, Mdespectio. De se ipso nihil tenere , dede

56쪽

LIIer L Cap. II. , de aliis semper benE, & alta sentire , magna sapientia est , & periectio. Si

videres aliquem aperth peccare , vel aliqua gravia perpetrare , non debes te tamen meliorem aestimare , quia

nescis quamdiu in bono possis stare. omnes fragiles sumus, sed tu nembrem fragiliorem te ipse tenebis.

CAP. III. De dom&a verἱtatis.' ELIX, quem veritas per i s habet. Nostra opinio , & no stersensus saepe nos fallunt, & modicum xident . Quid prodest modica cavillatio de occultis, & obscuris rebus , de quibus non arguemur in judicio , quia ignoravimusὸ Grandis inspientia , qudd neglectis utilibus , & necessariis , ultrd intendimus curiosi, o damnosis: oculos habentes, non

videmus, .

Σ. Et quid nobIs de generibus,ci speciebus λ Cui aeternum Verbum loquitur, a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia,& unum loquuntur omnia e & hoc est principium, quod & loquitur nobis. Nemo fine illo intelligit, aut rect) judicat. se docet,non per figuras,re

Voces transeuntes, sed sicu

57쪽

έ De Imitatio re Christi

Cui omnia unum sunt, & omnia ad ianum trahit, es omnia in uno videt;

potest stabilis corde esse , & in Deo

pacificus permanere . o veritas Deus, fac me unum tecum, in charitate perpetual Taedet me saepe multa legere, & audire : in te est totum quod volo, & desidero. Taceant omnes doctores: sileant universae creaturae in conspectu tuo;tu mihi loquere sol . 3. Quantd quis magis ianitus interilis simplincatus fuerit , tanto plura altiora sine labore intelIigit , 'quia desuper lumen intelligentiae accipit. Purus , simplex,& stabilis spiritus , in multis operibus non dissipatur: quia omnia ad Dei honorem operatur , ct in se otiosus , ab omni propria exquisitione esse .nititur. Quis te magis impedit, & m testat, quam tua immortificZta assi Etio eordis λ Bonus , & devotus homo , opera sua pritis intus disponit , quae foris agere debet . Nec illa trahunt eum ad desideria vitiosae inclinationis , sed ipse inflectit ea ad ambitrium rectae rationis . Quis habet sortiim certamen , qtalim qui nititur vincere se ipsum λ Et hoc deberet eme negotium nostrum ; vincere Ub.

delicet

58쪽

Liber L Cap. III. 'inlicet se ipsum , ct quotidie se ipssortiorem fieri, atque in melius pro scere . 4. Omnis perfectio in hac vita , quandam imperfectionem habet sibi anneXam;& omnis speculatio nostrae quadam caligine non caret. Humilis tui cogniti certior via est ad Deum, quam profunda scientiar inquisitio. Non est culpanda scientia , aut quae libet rei notitia , quae bona in se considerata est, & a Deo ordinata: sed praeferenda est semper bona cui scientia , ct virtuosa vita. inia vero plures magis scire desiderant Garii Benh viverer ideb saepe errant, , pe-nδ nullum, vel modicum fructum se

runt.

s. o si tant m adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, & vi tutes inserendas,sicuti ad movendasquςstiones: non fieret tanta mala, ct acandala in p*pulo , nec tanta disso- Iulio in Coenobiis. Certe, adveniente die iudicii, non quaeretur li nobiS, quid legimus , sed quid secimus e nec quam bend didicimus, sed quam religiosE viximus. Dic mihi, ubi sunt modb omnes illi Magistri , quos novisti benh, dum adhuc viverent, resudiis florerent 3 Iam eorum Prae-

59쪽

itium de eis recogitent. In vita sua

aliquid videbantur, & modo de illis

tacetur.

6 qulina cito transit gloria muta di I Utinam vita eorum , scientiqeorum concordasset , tunc ben)studuissent , &legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoe saeculo , qui parum curant de Dei servitio e Et quia eligunt magis esse magni , qutam humiles , ided evanescunt in cogitationibus suis. Vera magiaps est, qui in se parvus est , α pro nihilo omne culmen honoris ducit . Vere prudens est , qui omnia terrena arbitratur ut stercora', ut Christum lucrifaciat . Et verε benEdoctus est,qui Dei voluntatem facit,& suam relinquit. CAP. IV. De prudeistia iis agendis.

r. 'τON ea eredendum ona ni verbo , nec multitu-α dinis instinctui; ed caute & Ionganimiter res est secundana Deum ponderanda. Proh dolor , saepe malum facilius , quam bonum de alio creditur, & dicitur : ita infirmi sumus . Sed perfecti viri non facit a

60쪽

- LἰΩν LCap. In stcredimi omni enarranti, quia sciunt humanam infirmitatem ad malum proclivem , & in verbis fatis Iabilem, sive debilem. Σ. Magna sapientia est, non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter in propriis sensibus stare. Ad

hanc etiam pertinet , non quibuslibet hominum verbis credere e nec udita , vel credita mox ad aliorum aures effundere . Cum sapiente &conscientioso viro consilium haberci quaere potius a meliori instrui , qu un tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundam Deum, & expertum in multis . Quantd quis in se humilior sae-xit, & Deo subjectior; tantd in omnibus erit sapientior , ac pacatior . CAP. V. De tectisne sanctarum

Scripturarum . . .

ERIΤAs est in Scriptum

ris sanctis quaereda,non eloquentia. omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi, quo facta est . Quaerere potius debemus itilitatem in scripturis , quam sub- tilitatem sermonis . Ita libenter de

SEARCH

MENU NAVIGATION