Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

44 Conferentia secunda ' .: sione nuper sibi illata non clamaverit, o claman

do aliorum imploraverit opem, an vero licite ρ

ruerit se habere merum negative, is passive, ne herum apud suam Dominam, ct alios domest eos digamaret Quid restondendum Titia. y3' U. ad primum. Per se loquendo tenetur Ttia hanc occasionem deserere. Ratio est equi revera in hoc servitio est exposita pers culo proximo peccandi, veluti patebit bens ponderanti speciem facti. Enimverb mini me dubitandum est, quin ab homine tam lutcivo admittendo oscula, M tactus impudicos, δc quidem frequenter, ist dicit. Pec, caverit mortaliter cooperando illius lasciviae, esto copulam ipsam semper recusaverit sine

dubio non tam amore virtutis, quam timore infamiae incurrendae at . Occasionem Prinximam peccandi quivis tenetur deserere quamprimum moraliter potest ir secus enim peccaret mortaliter. juxta est sta in Theolo

Z Sacram. pari. a. c. . N. ro a. ct seqq. ergo

Titia tenetur hoc servitium deserere. Secus dicendum foret, si moraliter lo- quendo hic Sc nunc non possiet illico deserere suum Dominum ; vel quia alium non pOtest a quirere, sicque cogeretur miserrime, Scin summa egestate virere.. vel quia rationa biliter timet infamiam ex tali discessit quasi instantaneo &c. his enim stantibus Confessarius potest eam ad tempus saltem,usque dum

stilleet cessaverit haec moralis impossibilitas.

72쪽

De impeditisse actuum humanorula. uxelinquere in hoc loco , modo promittat . Hod imposterum velit resistere pro viribus- λα repudiare omne inhonestum consortium, Ec ex occasione hac proxima facere remo

ad adum,'Titiam probabilissime,immo

moraliter certo peccasse graviter non claia mando ,'nec implorando aliorum opem rtiam quia, utpote aliunde valde lubrica veneris amica, admittendo copulam sese exposuit

evidenti periculo consentiendi in hanc delectationem libidinosam is tum etiam quia fodimina stupratori tenetur resistere quantumiatiliter potest, de rationabilitet debet ; secus enim praesentitur saltem interpretative consensisse, M cooperari voluisse peccator atqui Titia nostra potuisset utiliter clamare , Ee clamando impedire violentam oppressio

nem e ergo non clamando probabilissime .: Peccavit mortaliter. Unde etiam in veteri tectamento , uti habetur Deuter c aa. RuPrata in domo debuit obrui lapidibus iuvin dictam hujus criminis, non item stuprata in agro, eo quod haec, utpote in agro constitituta, non potuisset clamando resistere, M im.

Pedire peccatum, bene tamen illa in domo constituta. Frivola proin Sc prorsus frigida est illa excusatio Titiae cutinam non plurium) qua scelus suum palliare nititur, qu6d scilicet ideo clamare noluerit, ne herum

huum diffamaret Acirivola, inquam, est a

73쪽

- Conferentia secunda A

tum quia cum tanto animae suae periculo non tenebatur, immo nullatenus debuit praecavere periculum diffamandi violentum aggres.sorem, praesertim cum is propria sua mali- tia sese conjecerit in tale periculum e tum etiam quia tantum abest, ut ex tali clamore foemina se diffamet, quin potius ab omnibus summam mereatur laudem, Se ob dessensionem pudicitiae revera toti Christiano orbi se summopere commendet. . Videatur

Dices. At quid, si stuprator tali puellaestricto pugione mortem minitaretur, casu quo clamando se diffamaret , prout tempore helli Bavarici ab aliquo libidinoso milite factum novimus. tenereturne nihilominos t. Iis puella clamare non obstante evidenti periculo mortis subeundaei : ir α. cum di 1tinctione. Uel enim talis pueIIa praevidet moraliter, se consensuram turpi

delectationi sive dein in principio statim, simve in medio aut fine operis) vel praevidense non consensuram i Si adum, tunc tametsi adhuc pro viribus exteriori corporis renisu teneatur aggressorem repellere, quantum moraliter Potest, non tamen tenetur eidem repugnare cum jactura vitae corporalis;

quia hoc supposito obligaretur' luntaxat praecepto assirmativo, custodiendiscilicet fluantistegritatem p quod in tanto periculo cessit i lobligare: Si verb primum, tunc tenetur etiam

74쪽

De impeditiris actuum humanorum, M. 47

etiam cum periculo vitae, aut famae clamare,

Ee clamando repellere injustum aggressorem. Ratio est. quia hoc supposito obligaretur pra cepto negativo, scilicet nonfornicandi et quod semper M pro semper obligat, ita, ut nul , Iius boni spe, aut timore mali unquam liceat

fornicari r fornicaretur autem, si usum comporis concederet cum consensu in ipsam delectationem: ergo Scc. Ita in re P. Babenis V. Ruber tr. a.de. ι. a. r. 8. a 3. Ubi cum Reding, Merger, Sc aliis pluribus ad discernen dum, quanta in similibus casibus intentatae violentiae facienda st resistentia, tradit sequentem regulam et Attenderit opponet sin- aquil) an quis actum ejusmodi tenetur impedire vi pracepti ormativi tantum, vel negativi 'friormativi, nonstatim peccat, qui non Adhibet

omnem resistentiam possibilem sed sitiscis adbib

re conpenientem habita ratione damni, periculi, O materia oec. si vero pipracepti negativi, tunc rim patiens debet omnibus modis moraliter possibilibus repugnare; secus enim actus malus eidevvelut indirectesaltem, o in causa voluntarius, imputabnur ad culpam. Ita Doctor cit. Quia

ergo bonum solius pudicitiae est minoris mo. menti , quam sit bonum vitae ; hinc puella non tenetur pudicitiam suam tueri cum amissione vi , eo praesertim, quhd ad servandam pudicitiam teneatur vi praecepti assirmatividuntaxat . ut jam dictum fuit: econtra quia

fornicari, sic consentiro in illam libidinoiam

75쪽

Conferentia fecunda

delectationem e1t malum intrisece tale, Praecepto negativo interdictum, vi cujus amittitur gratia lanctificans, α bonum animae, quod utique longe superioris ordinis est, quam bonum corporalis vitae; hinc tenetur etiam cum periculo vitae 1tia pratori resistere, si videat, se aliter bonum animae tueri non posse. Et quia rarti invenietur mulier tam fortis, quae, licet ab initio teluctetu3, postea tamen non consentiat in delectationem ς hinc credo in praxi rarissime contingere, ut mulier violenter oppressa evadat sina pe

cato mortali.

CASUS SECUNDUS.

SEmpronius uxoris sua pertasusscit Onfasia

clandestina cum alia; quare ut a prasenti sua uxore se liberaret, eam in itinere constitutam in quodam loco solitario globo trajecit, cumque ashuc spiralitem, ct cum morte quo luctantem cerneret, famulo suo, quem velut comitem itineris secum assumpserat, sub poena mortis illico eidem pariter inferenda demandavit, ut h=irantem dominam gladio trucidaret, trucidaram vero sine mora terra mandaret. Quaritur an famulus in hoc casiu potuerit licite o equi suo Domino. 9an metus mortis ipsium excusaverit a peccato INon potuisset famulus Domino suo obsequi gladio trucidando Dominam,potuit

tameni licite obsequi eam post mortem terrae

mandando. Ratio disparitatis est: quia de- iunctam

76쪽

α impeditivis actuum humanorum, sec. -

.nctam terrae mandare, non est malum, sed sonum potius, aut certe de se indifferens iat, quod bonum est, vel saltem indifferens.lieite facimus ex fine tam gravi, scilicet w dendi mortem, vel aliud grave malum nobis intentatum: ergo. Econtra trucidare Dothinam innocentem erat malum intrinsece tinie, jure naturae atque Divino interdictum: atis qui malum intrinsece tale nunquam licet committere. quantumvis gravis metus nobist intentetur, Sc hoc ideo, quia malum peccati incomparabiliter majus est, le damnabilius quocunque alio malo temporali nobis intentando ; quemadmodum jactura vitae spiri itualis incomparabiliter major est jacturi vita eorporalis: ergo quoad hoc famuluc illi etianisset obsecutus hero tuo. - . . Dices. Famulus in hoc casti videtur sol uni .cceleriise mortem suae Dominae, utpote jamhrius lethaliter vulneratae, α certo certiue moriturae ex hoc vulnere: atqui ex gravi camsa uti erat metus mortis licet accelerareisortem: ergo famulus non peccavit rec- ι . .

distinguendo min. Ex gravi causa licet 4 ,ccelera e mortem, per actionem de se bonam, uti est v. g. baptizatio seu ablutio in .fantis &c. ves certe per actionem de se indita serentem , trans, per actionem de .se Sc tria trinsece malam, uti erat Ea c. trucidatio Do. ininae a famulo facta cum ex intentione ὀccidendi, negatur; nam malum intrinsece

77쪽

se Conferentia seeunda

tale scientes nunquam licet facere, uti jam dictum suit. Dices adhuc: At quid, si famulus se sci.

visset actu obnoxium peccato mortali, nunquid licite fuisset executus mandatum sui heri, trucidando Dominam, ne forsitan ipsus. met ab eo trucidatus in incontinenti incurreret poenam aeternae damnationis γε s. Non licuisset exequi hoc mangatum, Ratio semper manet eadem: quia nimirum in nullo casu licet sacere id, quod intrinsece malum est: occidere autem innocentem privata authoritate, est intrinsece malum: et go Scc. Quare si supponatur hic famulus non potuisse se aliter defendere contra suum herum, velut injustum aggressorem, V. g. eundem praeveniendo, δύ prius occidendo, debuisset potius subire mortem, quam inno centem Dominam suam trucidare. Nec hobuit, cur propterea aeternam damnationem metueret; nam qui mortem libentius vult subire, quam DEum offendere. hoc ipso exercet actum charitatis praestantissimum, &ipso facto monstrat, se DEum diligere super omnia, quippe cujus amorem omnibus aliis, etiam vitae propriae praefert: ergo salvabitur

certo, non minia S, quam V. g. Cathecum

nus, qui pro fidei, alteriusve virtutis defensione mortis supplicium perfert. Fatendum nihilominus est . qubd, si famulus fuisset recordatus sui status, α pecca

78쪽

De i editivis actaum humanorum, sec. s I torum mortalium, debuisset omnimodis conari a/ contritionem perfectam, aut saltem imperfectam, quippe quae cum Martyrio probabiliter sumeti ad obtinendam justifidationis gratiam, veluti cum Cardinale de I su-raea, Mastrio. M aliis pluribus diximus parr. r. Theolog. Sacram. ubi de Baprig. Confer. f.

CASUS TERTIUS. k . CAEui Sempronio familiarissimo persuasit, ut

secum pergeret venatum, asserens se cert scire mira magnitudinis cervum haud procul in. de in quodam demeto latitare. Cumque ad prinfatum locum perpenissent , Cajus jubet Sempronium cum bombarda foras,ubsistere, ipse vero in greditur dumetum illud, cervum expulsurui. Dictum, factam. Vixdum enim Cujus erat imgressus, ct esce fera fugitiva inde erupit, quam Sempronius globo petiis, sed ita infauste, ur pra ter cervum simul trajecerit C um. Quaritur jam r. An Sempronius in hoc facto deliquerit a. An ut fer eis simul , ct homicida puniri, po sti . 'ου. Ad primum. Sempronius ut feripeta ες. quidem peccavit; quia ieienter ut sqppo- no) egit contra justam prohibitionem Prin. cipis, vel Domihi territorialis: non tamen deliquit formaliter ut homicida. Ratio est equia hoc fuit homicidium merum casualiter. utpote praeter, immb contra volyntatem de

79쪽

. s 2 Conferentia secunti

consensum Sempronii factum, prout vel ex eo colligere licet, quod . quam primum advertit se Caium simul cum cervo trajecisse. summopere doluerit, & ingemuerit. Cae- tertim, an Sempronius Ut feripeta graviter deliquerit, non est ad eb certum I nam

Lemus, Tannerus, re Lugo de jure 9jussit. dist. o. sect. '. relati a Reiffenstuel. Theolog

' Mor. tr. 7. dist. F. n. II. eristimant, non esse Peccatum mortale, unam, alteramUe feram

petere, vel capere, nisi forsitan quis ex officio, di ob datum salarium esset obligatus ad restituendas Domino suo hujuscemodi feras captas: mihi tamen probabilissimum vid tur, quod feriptae saltem plerumque, M retulariter graviter deIinquant idi tum quia in materia gravi agunt contra justam prohibitionem Principis, aut Domini territorialis.1 tum etiam , quia semper subest periculum saltem habituale, ne vel Dominum, vel se suamque familiam graviter damnificent Quam ob rem feripetasa Confessario semper dehortandos, id suo modo reprehendendos. Iam semel monuimus alibi. Ex his 47- ου. jam ad Edum. Sempronius nequit puniri poena ordinaria pro homicidis decreta. Icilicet ultimo supplicio: immb in foro in- terno, saltem ante sententiam Judicis, nutilius poenae reus est. Ratio primi est: quia

poena oldinaria cultimi scilicet supplicii) iis' ' duntaxat decernitur, qui homicidium ex pro posito

80쪽

posito, O dola perpetrant. l. qua actione. 7. Aquil. de Siccar. item l in lege. 7. ad ια. cornes. eod. tit. Atqui certum est hoe homicidium . Sempronio non fuisse factum ςx proposito, aut dolor ergo Ace. Ratio au-tςm adi est: quia eo ipso, quod hoc homicidium in foro conscientiae nullatenus fuerit culpabile, nec indirecte quidem volunta rium, utpote nullatenus praevisum , vacat Mnni culpa; sonsequenter x omni Papna

Nec dici potest Sempronium in soro inri terno esse culpabilem eo, qubd hoc homici, dium non satis praecaverit, neque adhibu rit diligentiam possibilem ad illud vitan dum; quia cum nullatenus dvertit periculum homicidii, non potuit, consequentes nec debuit hic α nunc illud praecavere runde in foro conscientiae neque irregularit tem incurrit, neque ullam excommvni quonem,suspensonem,uel reservationem ἐκαquidquid demum sit de foro externo, in quo ortassis adhuc puniretur a Judice poena a bitraria ς tum quod vacaverit operi illicito a tum etiam qui praesumeretur aliquam eulin .pam, seu etiam negligentiam saltem politi' am admisisse. Videatur de hoc Reiffem

SEARCH

MENU NAVIGATION