Collectio poetarum elegiacorum stylo, et sapore Catulliano scribentium cum gemina de eodem diatribe. Quibus ad finem mantissae loco subiecta est sylloge idylliorum, et epigrammatum ex eisdem scriptoribus selecta. Collegit, castigavit, praefatus est,

발행: 1784년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

rata, sed tamen caeca persuasio est . quandoqui dem ex uno errore etiam plures alios colligi, latiusque manare inde usu venit. At ubi deinceps cum eruditis sermo erit, apparebit, non magnopere sortassis ab eorum sententiis meas discrepare : neque me illas obtrudere cuiquam, sed errore duntaxat multitudinis detracto, purgatisque vulgi praejudiciis, suum deinceps cuivis me relinquere. Nam imperitissimus quisque e multis etiam , quae certa sunt, aut ignorat saepe, aut convellit nullo pudore. & contra, quae incerta maxime, ac dubia sunt, pro compertis habet, atque exploratis. Haec refellenda sunt, ac rem venda , quatenus quidem ratione progredi tuto licet. Tum vero , ubi haec ces- . sat, nostr quoque contentio finem habebit.

S. II. Inepti hac in re saporis indicium.

At ne illi de iudieii sui sanitate nimium securi primo nos impetu obruant, dandum est eis indicium, quo intelligant, aliis quoque in re. Diuiliam by Cooste

152쪽

hus, in quibus sibi certa habere omnia viden vir, non nisi persuasionibus se duci, &ab errore, ac ineptia non procul abesse. Nonne enim iidem, qui Catullum quia Ovidio dissimilem, aspernantur, Tibullo quoque, ac Propertio , quorum. extra controversiam est praestantia, eandem ob causam iniquiores serme sunr i cum edim hoavident pentametrorum clausulas polysyllabas nihil vereri; saepe negligere illa, in quibus lautior videri Ovidius satagit; nec perinde in illis.

ut in hoc, eminere ingenium; imo in Properistio etiam sensum per plures versus duci , ac continuari: statim eosdem ut impolitos, ocinficetos

cum nausea abiiciunt. At uti hic illi desipiunt. eorumque de Poetis his geminis iudicium non niti meris opinationibus sustinetur, quod mox legitimis testimoniis planum fiet: quis eos nou. sentiat sic item in Catullo quoque alucinari po tuisset Equidem . quae in Tibullo, ac Propertio reprehendunt isti, ea etiam liberius Catulis Ius usurpat. Sed si recte id judicatur adlaphois rum, ac nullo in vitio habendum, quod duo

153쪽

fine ullo verecundiae indicio sibi sumserunt , plus, minusve Catullus id fecerit , vix iam

magnopere interest. Ad illud itaque venio , quod maxime negant Nasoniani; negant autem acerrime, Tibullum, ac Propertium ad Naχ- ius in carmine elegiaco laudem aspirare posse, eam ipsam ob causam, quod duriores, de minus culti , atque ingeniosi. id est, quod Ovἰ dii dissimiles sint: neque id eis tacite erui poterit. Quo quidem ipso sanaticam declarant opinionem , dum eam ob rem longe inseriores ovidio ponunt illos , quos olim Romanorum doctissimi huic ipsi. ex quo omnia pensant . adeo antetulerunt, ut eos solos de principatu inter sese eontendere iudicarent posse : ni fi quidem nos rectius existimare de lingua aliena, quam illi de sua , queamus. Videlicet eorum pigmentorum . quae hodie adeo miramur, vix ulla a apud veteres ratio suit: alias contra venustates, quae nos serme praetereunt, illi accuratius pen-fitarunt. Hem satis luculentum de veterum

pervulgata olim sententia testimonium Fabii Inst. Orat. L. X. E. I. nam posterioris aevi Docto

154쪽

rum Virorum de Catullo, Tibullo, properti, que judicia apud Morho fium , Funccium , Sto lium, & alios jam conquisita cuiaue in promtu sunt. Sic autem Fabius: Elegia Graeeos quoque prouo eamus : cujus mihi tersus , atque eIegans maxime videtur auctor Tibullus. Sunt . qui Prois pertium maline. Ovidius utroque IasiMior : seuedurior Calvus. Quod quidem Quinctiliani iudi

cium tum quoque percrebuisse memineris , cum iam sua Romani prRe Graecis amare Caeperant. Atqui vel tum quoque tertius demum Naso pNon equidem auctoritatibus magnopere moveor, quas neque plane aspernor : sed adversus eos hic disputo , qui iis vel plurimum tribuunt ,& plerumque caeco quodam numine amant agi.

Quorum ad primos sultinendos impetus hujus modi praesidium objici potest . tametsi haud in star Palladii vel ipse id verear, imo dc hic quoque facilius Rotando Maresto quanquam de ille reliriosius paene loquitur assentirer , cum ad hunc Fabii locum respiciens ait l. a. ep. 62M Durum mihi quidem est ab acris iudieii criti-

- co Quintiliano discedere , qui Tibullum

155쪽

ISO - , , videtur praeserre. Sed tamen in iis me esseis lateor , qui Propertium malint. Quamviso enim Tibullus fit mire iucundus, & elegans,

, , latinaeque proprietatis amantior, quam alter,

se qui saepe graecissat, dc in carmine exactior, & rotundior: tamen Propertius illum erudi- , , tione, & ingenii suavitate videtur superare, ,, blandus omnino, & lenis in affectibus . in

,, quibus etiam exprimendis non nunquam ca- lidus amator , dc amore deperditus Veheme in

,, tior fuit. ,, Hem quam multa subactioris iudicii viri inveniant in hoc utroque , quem

'vulgUS paene contemnit, Poeta mirifice aem-

manda, cum Nasoniani praeter lumina sententiarum serme nil aliud quidquam aucupentur. Sed priores illos Ovidio habendos esse non contendo , neque omnino assentiri nos etiam Quinctiliano necesse est. Illud tamen inde in telligitur . pares saltem , & aequales videri. Atque id vel eorum inter se comparatione, ubi easdem quisque materias tractant, facile effici posset , fi modo non sola maxime ingenii uber

156쪽

dam his exempla duo alia eius generis. Caci latronis caedem descripsit dc Ovidius Fast. L. x, ct Propertius Lib. IV, El. X ἔ praestare autem puto Ovidium. Εjusdem pariter argumenti su nere elegia Propertii lib. II. vicesima secunda, &Ovidiana lib. II. Amorum quarta: ubi ita excellit Umber, ut palmam ei prae Nasone adjudicandam esse non dubitem , nec dubitarinvetiam quidam adversariorum , cum tecto nomine legerentur. Iam vero auctoritate agendum

si est, equidem tum Viri posterioris etiam aetatis doctissimi quique, & in iudicando acerrimi , tum Poetae celeberrimi si non primas ad

hos duo detulerunt, at inter principes certe eosdem numerarunt. Qusd qui nesciat, nae is in cognoscendis litteratorum judiciis parum diligenu fuerit, necesse est di quanquam vel oscitantem etiam . atque aliud agentem, si modo eruditorum libros per otium evolverit, praeterire istae vix potuerunt. Duo tantum nominatim laudaniadi sunt, qui horum Poetarum inter sese ex i

157쪽

stituto contulerunt imagines. Ant. Muretus Lib. II. ep. II, & Liv. MaΥerus Carminum Lib. IV, ei. I. Atque inde jam magis , magisque elucet, publicum illum saporem eorum , qui se Ovidianos esse volunt, eum etiam a Nasone absint quam Iongissime. meris praeiudiciis, ac persuasionibus inveterasse, quae cum animos implevissent, ita etiam sensus hebetarunt, ut . in elegantissimis Poetis amoenitates quidem serme omnes inobservatas praetermitterent; ad salebras autem quasdam, quas pertimescere solum didicerant.

offensi adhaereseerent. Nihil igitur hoc gustu expendendum , nihil existimandum est e nec proinde de Catullo etiam eidem recte creditur.

S. III. Gla Nasonis obervaiio nihil ejicit.

Sed hic mirabimur,

qui tam alienus a doctorum sententiis sapoer adeo inolescere . ac propagari tam late potuerit.

hujus quidem rei origo

Nisi me fallit opinio. ineptis praeceptionum Diuitigod by Goc l

158쪽

elegiacarum Conditoribus est assignanda. Isti

enim, cum de poeseos liniversae natura nihil satis constitutum haberent, obiter imbuti quibusdam initiis ad legendum accesserunt. Legerunt autem solum ferme duntaxat Ovidium , qui adoleseentibus & multum , & statim placere solet. Ceteros vix illi attigerunt, aut certe, quia unum omnibus superiorem rebantur ovi dium. praeiudicatas jam sententias attulerant. Hi igitur cum neque iudicio multum valerent,neqsie acriter eo uterentur, omniaque miraren

tur : in exilia scilicet, cujusmodi res his inge niis aptiores esse solent, potissimum inciderunt. Ab horum deinde observatione statim illi sine ulla disceptatione rationis, ac judicii ad leges ferendas progressi sunt; etsi nec Poetas gusta

sent ceteros, nec aequiorem in eos animum accepissent. Itaque cum ea. quae erant saltem incertλ , pro compertis haberent , mirum non erat Catullum cum suis aequalibus causa cadere. Praeterea tam erant superstitiosi, ut,

quod Ovidius non fecisset , quodque vix serebat ejus natura, id ia aliis ducerent vitiosum.

159쪽

Inde variae sanctiones obseuri sere nominis Pra Ceptorum: qui bras refragari demum ne doctiores quidem sunt avfi. Quidquid rarius Naso secerat, inconsulta prorsus ratione redigebatur ia1egem, ut id ne fieret. Itaque sollicite caveis hant . ne polysyllabon in fine penta metri esset. multoque etiam diligentius , neu quis sententiam ultra eum limitem traheret. At neque Ovidiantis mos nobis est Minervae calculus , neque in istis operarum elegiacarum scitis quidquam sanum, ac praejudiciis vacuum invenias. Quodsi ad nos solae pervenisse ne Nasonis Metamorphoses, omniaque essent deperdita Virgi- Iii carmina: equidem vix dubito , futuros fui se, qui statuerent, in hexametro etiam carmine laudi esse, sensum ubique intercidere, ac dithinguere cum Versus raro autem fas esse illum itauiorem periodi per plura hexametrae circumducere. Sed nempe uni observationi obfistia altera , Ovidianae Propertiana , & aliorum. Cum- . que videamus, omnibus bene cessisse, quod suo genio usi tentaverant, intelligimus profecto ea.

in quibus praestantissimi artifices variant, nihil

160쪽

ad rei sum matri referre. Aliud de iis statuam. qui ob aetatis, aut tirocinii imbecillitatem necdum recte uti suo ingenio possunt; hi enim per

imitationes tantisper varias traducendi sunt, ut quae crassiora erant in indole, elimentur, dc quae tempestiva, ad optimam speciem efformentur. Sed non ea propter supervacaneis terrori

hus sunt dementandi, ut auctorum quempiam abhorrere discant a cum sensim sine calumnIaeis Poetarum discrimina possint indicari. Torsit ea res saepe Ovidianos Praeceptores , illos maxime, qui non solum Ovidium, sed & aequales ejus a Doctis commendari multum audi verant. Itaque cum tam diversos stylos conculiare inter se non possent, varias excogitarundeos purgandi rationes , variasque addiderunt circumscriptiones, ne illam penitus animo repostam harmonicae Venustatis opinionem extorqueri sibi hac occursatione paterentur. At cum illa perpetuo tanquam ultima in fundo resideret religio , nusquam congruere res poterant.

Plerique indulgentes sibi videbantur, si aliqvando & raro , energiae, vel, ut illi aiunt, expres

SEARCH

MENU NAVIGATION