Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Lettere erudite ed opuseoli . Hujusmodi sunt della IavenEione delia stampa, quod opusculam extat in Prodromo deli' Enei elopedia Italiana. Siena 1 7s . epistolae II. editae cum eo enistario de vita Alexandri Zo ι. quod Vanne rus Eques contexuit, emisitque eodem illo anno: epistola de interpretatione psalmorum, quam fecit Moerius Martheius, ac demum, ne minime quaeque recenseam, epistolae duae de meis ronymo Balbo . quibus datus est Deus in vol.

III. dei Mercurio Italiano edito Vindobonae a

eoesia ed Ina etiani. Harum specimen extat ire Iibello, quem Carolus Gorehius edidit. ct imacripsit: Lettera riguardante alcune particolari

272쪽

FRANCIs Co FONTANI S. P. D. Qi quantum homines celeris praestare divitiis atque eoasis sumptibus student . lautum eniterentur in ingenio optimis ingenuisque artibus excolendo, minime profecto dolendum nobis esset, in ea nunc devenisse te ora, quibus nullus , vel mediocris virtuti habetur honos, risu excipiuntur. quae sacrorum ministri O diuinae mentis interpretes iniusta O Ditiosa esse dicunt. O versuta malitia , O fulmei nocendi ratione excogitantur nODa istae degendae praecema , novaque gubernandae reipublieae dogmata. Ut ingentum est omnium ab labore 6 continentia ad lu-

bluinem proclive , creuit adeo cupiditatum minatus . ut non modo homines, sed Oipsae mulieres, qua uin famam ut multorum

273쪽

oculis lux clara custodiret, sancitum olim fumrat , ut initiarentur eo ritu Cereri, quo Romae initiabantur, nunc agere de licentia triumphum videantur, O quod latere atque

abditum esse oporteret, in convecla omnium Ponere minime erubescant. Fuit mos olimba Graecia , ut uxor in conmυium minime admitteretur, nisi propinquorum, neque Se deret, nisi in interiore parte aedium , quae gynaeconitis appellabatur, quo nemo accedebat , nisi propinqua cognatione conjunctus; qua de severitate licet aliae nationes laxari aliquid voluerint, nullae tamen laudi duxero mulieribus quamplurimos habere amato res , O Populo esse ερecticulo. Nemo sane

dubitabit quin, si feminae essent ejusmodi,

ut se se eos restellarent, qui ad amne

oscii munus optime non sunt instituti, O

in quorum mentibus semina virtutum minime apparent, multos haberemus adolescentes Probos, moratos, omnisque praeclaraea rus studiosos. At malo fato nunc plerosque Oidemus gaudere equis, theatris, Omnique . ludorum genere, bonam aetatem in levitatibuS amatoriis consumere, currere huc O il.

274쪽

tanquam magnum malum libros horrere . ac deridere eos , qui erudiri satagunt, cum ipsi

versentur in summa rerum Omnium ignora

tione . Quid ab his sperare boni Respublica potest, aut potius quid non timere mali' Quare non mentiar si inrmavero . actum fore de me ius Reipublicae incolumitate, nisi illius Recto res in id praesertim intendant a. nituum, ut O contemptu O poenis deerra'

tes castigent, ne mala exe la ceteros corrumpant , O promissis , praemris , honori bus mature multos excitent ad magna spectunda, O ad ea rectis studiis contendendum . Cum virtutem ejusque cultores ad caelum extulerint, O in honore habuerint, reliqua ex collatione facile est conterere a que eonsumere. Quia aliquando fuit in magna laude apud Florentinos. dum ii florebant nequis legibus, scire Graecas litteras , teste Politiano. primae nobilitatis pueri . . . . ita sincere Attico sermone, ita facile expediteque loquebantur, ut non deletae jam Athenae atque a Barbaris occupatae , sed ipsae sua sponte eum proprio avulsae solo , cumque

275쪽

onini sua supellectile in Florentinam urbem immigrasse , eique se totas penitusque infudi se viderentur. Nonne praeteritis temporibus multi adeo ex nobilissimis familiis, tanquam

ad mercaturam bonarum artium concurrebant

ad Pisanam Academiam, ut inglorii illi viderentur. qui in patrio otio contabescebant 'Si qui uero minus apti ad litteras excolendas judicabantur, hi minime eo inmittebant, ne debitus honos doctis hominibus tribueretur, eorum commoda dignitatemque tuebantur, suppeditabantque iis facultatem augendae sapientiae , eo arandaeque gloriae pra elaris editis ingenii monumentis . Iis ad largiendum suppetebant eviae , nostris aulem ad luxuriem alendam, ut is amplissimus inter suos numeretur, qui plures habeat fer Nos . currus elegantissimos, quos delecti pu ri. Britannis equis insidentes, comitentur, mensas exquisitissimis cibis instructas, re domos non modo nostrati, sed etiam externa sustellectile ornatas . Peream si patrum majorumque nostrorum frugalitatem O parsimoniam , non dicam jam in optimatum . sed Oin senuiorum hominum domibus inveneris .

276쪽

Non satis tamen laudare queo Riccaesios illos , qui memores, quas incolunt, aedes domicilium olim fuisse Cosmi O Laurentii nedic eorum , totque illustrium doctrina υirorum, qui erant non modo de delectu , immo υero de sinu complexuque illorum, antiquitatismuseo, o omni librorum copia instructissima bibliotheca ipsas ornarunt, eique Prae fecerunt claros Diros, hisque tiberalissima subsidia laborum suppetiarunt. Neque minus te laudabo , quod cum meritissimo successeris in Lamιi locum, qui iis amplissimis Diris quidquid erat se debere grate profite

batur , curasti, ut noti essent omnibus th

sauri illi eruditionis magnis laboribus ab illo collach, qui in eadem bibliotheca, cui praefuit per quadraginta ferme annos, veluti in

sacrario quodam conditi sunt; quodque non hoc contentus de scriptis, de moribus, O de

tota vita illius volumen implevisti. in quo sane multa industria, diligentia O doctrina comparet. Ex hac copia pauca seligere mihi libuit, ut ea litteris Latinis mandarem , imitans Cornelii Nepotis exemplum , qui ρω- fessus est paucis se exarasse , quod alii Vol. XVI. S

277쪽

multis millibus versuum historiae monumentis consignaυerant. Quod O tibi faciendum censem, cum de Lamio pso, aliisque doctissimis Ciris dicendum erit in ea , quam Paras, Lycei Florentini historia, quae cum prindibit in lucem, non mediocriter tuum D pa triae nomen illustrabit. Quare perfice , quod inchoasti , O si qua in re usui tibi esse potero, amicitiae nostrae confidιto. Uale . Ex Meletiano P rid. Kal. Nouembris

. t ,

278쪽

IOANNES LAMIUS.

Inter philologos hujus aetatis illustres merito quidem numeraveris Io. Lamium , qui tantum nomen in Etruria maxime sibi comparavit , ut non modo aequalibus suis anteponeretur , sed etiam cum superioribus compararetur. Is natus est VI. Id. Februarii an.

Μ DCLXXXXVII. in oppido, cui nomen Sancta Crux, quod Florentia millibus passuum XXX. circiter abest, patre Benedicto, medico satis docto, minimeque ignaro recentiorum philosophiae , matre autem Clara Stella Baldaccia. eui in liberaliter educando filio nam admodum puer patrem amisit neque studium , neque diligentia defuit. Mirabile fuit quantum ingenii vel a prima aetate prae se tulerit, ad quod colendum , cum jam elementa historiae. S a

279쪽

ars L A Μ I U S . dc gereraphiae, & grammatices tum Latinae tum Graecae a bonis praeceptoribus hausisset, ductus est ad Platense Collegium, quod ab illius conditore dictum est Cicogninum , quodque tum Iesultae regebant. Fayit illi sortuna, quod eo in loco invenerit Jo. Paullum Sebastianium, hominem in instituendo docendoque prudentissimum; sed non satis ille sibi

consuluit, quod cum a contentionibus, quibus summis uti solebat in studiis, nihil relaxaret . stomachi dolores , corporisque ynfirmitatem contraxerit. Accedebat procerum &renue collum, qui habitus . & quae figura

non procul abesse putatur a vitae periculo . Eo magis hoc eos . quibus e at charus, commovebat , quod a se minime obtinere poter l, si currentem vidisset . huin in eadem laboris constantia, adversante licet gracilitate , Perseveraret. Domum illum itaque revocarunt, neque hic, recuperatis corporis vi, bus, bonum otium consumpsit, cum a patruo. Francise uae familiae homine. qui Fiei- .cli commorabatur , logicen, N. elementa geometriae percepisset. Didicerat hic, cum Parisiis esset, garrulam suorum disciplinam con-

280쪽

I o A N N E s a73 temnere, Sc utilius philosophiae genus excolere , in quo processit adeo, ut Ioannes ipsum dignum putaverit. cui locum daret in

pinacotheca Italorum doctrina praestantium , quorum vitas declaravit. Ne lue ex ipso m do scimus per quos viros profecerit , sed memoriae etiam mandavit nihil non egisse Iesu itas, ut eorum Societati nomen daret. Dedisset quidem , ipso teste, nisi cupiditas suae potius, quam alienae voluntati obtem

perandi in doctrinarum curriculo illum ab hoc consilio abstraxisset ; , dum querebatur nihil a Iesultis se aceepisse subsidii ad Graecas& Italicas litteras excolendas , satis declara bat quanto harum studio flagraret. Cum ad Aeademiam Pisanam venisset addiscendae caussa juris prudentiae , tanquam de integro exorsus est mathesis Sc philosophiae studia. frequentavitque Grandium Sc Taglinium , qui in his disciplinis excellere putabantur; adeo vero se applicavit ad Miglioruceium, virum. sicuti ipse ait, elegantioribus litteris expolitum , minimeque Graecarum litterarum rudem , variae historiae peritissimum , 8c juris Pontificii consultissimum , ut illum diem se ami-

SEARCH

MENU NAVIGATION