장음표시 사용
311쪽
3o4 L A M I U S. tatione, ex hae oecasionem arripuit Angelus Μaria Riecius Graecarum litterarum in Lyceo Florentino magister ipsum culpandi, quod
multa mala interpretatus esset. Sic enim ulcisci dolorem suum voluit, quod in loco quodam illius voluminis Lamius aperuerat RCombessio multo antea editam fuisse Homiliam quamdam de B. M. V. Nativitate, quam Riectus in editam putaverat, & idcirco cum
sua interpretatione vulgaverat. Quod nemo impune unquam laesit Lamium , hic in secun dum operis volumen Prologum Calcatum intulit, quo non modo se reprehensionibus liberavit, sed accusatoris etiam perSOnam capiens , multos patefecit errores, quibus suas Riceius interpretationes, & Aesopianam prae-
Sertim commaculaverat. Haec aculeum in animo illius reliquerunt, & quia non deerant eidem patroni amplissimi, cum his egit , ut sibi aliisque multis molestus homo Florentia removeretur. Oblata illi itaque suit Cathedra Historiae Ecclesiasticae in Academia Pisana, quam alias frustra petierat; sed illam tum recusavit, cum se Riceardiis suis adeo o strictum diceret, ut ab iis nullo modo civel in
312쪽
ti potuisset. Cum saepe vero rediret ad illas suas Eruditorum delicias, XVIII. usque harum volumina consedit diversis edita temporibus , dumque illustrabat eruditissimis praefationibus
monumenta , ex quibus erant contexta , &vitas illorum , qui ea litteris mandaverant, non solum antiquitatis studiosis, sed sui gloriae mirum in modum prospexit. Atque ut unam rem exempli caussa ponamus , quid
ceteris reliquum fecit, cum de Glyca, de Maximo Margunto Cytherorum Episcopo, de Leone Urbevetano, de Laurentio Bonincontiio Miniatensi, de Ieremia II. Patriarcha Constantinopolitano disseruit in Quam multa declarat, quae cum iis commune aliquid habere vide-hantur Z Multis versuum millibus perpendit num veteribus ethnicis prorsus ignotum suerit dogma corporum resurrectionis, quantique
sint momenti, quae ad illud vel oppugnandum, vel explicandum nonnulli somniarunt, idcirco quia Glyca pauca hac de re tςtigerat. Dedit quoque locum in iis voluminibus narratioui itineris, quod ipse secerat una cum Philippo Elmio Pisas versus, ob quam rem Oedepori con appellavit quatuor volumina, quibus illa
313쪽
eontinetur. Ex his cognoscere potetis unde S. Miniatis urbs , Emporium, S. Crux , Cinstrum Francum , Fici clum , aliaque oppida , prope quae fuit Arnus , orta sint, quae in iis memorabilia acciderint, a quibus, ει quo temporem asteria & templa habuerint, qui homines vel doctrina, vel sanctitate illustres in iisdem floruerint, quae fuerint nobiliorum quarumdam familiarum propagines , resque praeclare Aratae,& alia hujusmodi plura; nunquam Vero Satis laudabis antiquitatis amatorem, ' qui ex
publicis privatisque tabulariis protulit in I
cem id omne, quod historiam civilem, ecclesiasticam , & litterariam non solum illorum Ioeorum , sed universae serine Etruriae plurimum illustrat. Erant etiam oppida complura alia, quae adire, quibusque hoc munus tribuere volebat, quod tamen aliis occupati nibus impeditus minime praestitit. Supersunt ero multa, quae in hanc rem paraverat, ut de eo vere dici posse videatur, nullum extitisse, qui tot labores insumpserit in antiqui
tales Etruscas, maximeque sacras explicandas. Veniebat saepe ad Furfureorum Academiam
eum hujusmodi muneribus, ex iisque An-
314쪽
3 o A N N E S. 3 7 dreas Bonduectus Typographus Florentinus
bina volumina consecit , quae edidit an. MDCCLXVI. Continent haec XVIII. Dissertatio innes, quarum octo ad originem pertinent Florentiae, quam refert ad veteres Etruscos, Sc, si vis etiam, ad Phoenicios, eos oppugnans, qui contra sentiebant. Quae vita, qui mores , quae instituta populi Florentini fuerint, dum in Italia Longobardi regnabant, per quOS viros, quibusque artibus domi militiaeque potentiam auxerit, sex dissertationibus explicavit.
quatuor autem complexus est errores a Paterinis aliisque male de eatholica religione sentientibus sparsos . remedia , quae ad eos vel Sanandos, vel eoercendos adhibita suerunt , genus Superstitionum , quae hominum imbecillitatem occupaverant , facti Ones ex iis ortas , in quibus enarrandis cum Florentina aliarum Etruriae urbium conjunxit
historiam . Vestibula Sc aditus ad opus ipsum secit illustres, cum de amphitheatro Florentino, de Majori Templo, 8c eo, quod Bapti-δterium . dicitur, de sepulcralibus monumentis, quae circum illud erant, de antiquis moeniis, de adventu in urbem Caroli Μagni, de agro Florentino , ejusque Comitibus, de
315쪽
quibusdam aedificiis, di demum de omni se re statu urbis inter Italicas nobilissimae multis verbis egisset. Addidit quoque nonnulla, quibus se grammaticum professus declarat, quid sit barbare loqui, & ex quibus cognosci potest ejus acumen in reprehendendis verbis versutum & solers. Homo, qui a theologia ,
a philosophia , a jure eivili 8c gentium, ab
omnis aetatis historia, omnibusque sere i genuis artibus erat instructissimus , quique nunquam praeciderat sibi libertatem dicendi.
quae sentiret, majuS etiam in Se Onus recepisse Videtur , cum Litteratorum ephemerides scribere instituit, quod evenit anno MDCCXL. Tali modo poterat ad libidinem suam quotquot voluisset vexare, Sua defendere , nova in medium afferre , hominum ingeniosorum studia ad communes utilitates excitare, d ducere de litterarum curriculo , qui ad eas minus idonei videbantur, ae nonnullorum inintolerandam jactationem atque insolentiam coercere. Praestitit haec omnia abunde , cumquoii, quos initio comites laboris sibi adsciverat, Io. Pamphilus Gentilius, Antonius Franciscus Gorius, Ioannes Targionius, di Bartholo
316쪽
maeus Bianuccius vidissent rem esse periculi plenam, tertium post annum illam reliquerunt. Sed non propterea animum abjecit Lamius, & solus minime dubitavit per totos
serme XXVl I. annos onus sustinere reserendi
quid continerent multi recenter editi libri , deque iis judicandi . Ni.mni ephemeridum hebdomadis . in quas singulas vulgabantur,
respondebant, Volumina autem annis . Novo vero ineunte anno, mos erat Lamio de re aliqua disserere . quae semper in Strueret, qua
doque etiam Lectores delectaret . Cum vero inimicitias ex libertate judicandi suscipiebat, eas se dicebat Sc temporibus , & reipublicae permissurum. Nunquam profecto scribendi s-nem facerem, si eos omnes commemorare
vellem , qui cum offensione accepere dicta ab illo, Sc occasionem ulciscendi captarunt . Viginti usque epistolas , quas Gualfondianas .inscripsit, in hasce ephemerides retulit, ut vellicaret inscitiam ostentationemque eorum , qui gloriabantur se Daucis suisse in interpretandis Eugubinis tabulis, aliisque Etruscae antiquitatis monumentis. Non tulit haec Gorius , qui in his studiis multum operae fiu-
317쪽
aio LAMIUS. Stra consumpserat , M postquam insaniam quamdam orationis sudit in libello quodam Lucae edito, cui titulum feeit Letiere Critiche. cuique respondit Lamius latens sub Lyncei Academici nomine, curavit quoque illi nego
tium facessere per eos, qui Francisci II. Magni Etruriae Ducis res publicas administrahant. Vehemens Sc pugnax apparuit, cum reprehendendum suscepisset opus metaphysi-
eum Jo. Alberti Soriae de Deo & Anima, cui minime profuerunt Gelasti Mastigophori defensiones , quod Lamius , cum sibi videbatur certa aliqua in sententia posse consistere , tantum habebat animi atque roboris , ut multis se parem esse putaret. Adde , quod eum metaphysicum aliquid tractabat, in suo regno versari sibi videbatur, facile concedens aliis rerum physicarum Sc mathematicarum scientiam. Non libet referre, quae ei cum Eduardo Corfinio intercesserunt, contro ersias cujusdam Graecae inscriptionis caussa ad Athenienses Archontes spectantis, quod hac de re satis multa in illius. viri vita narravimus . Et ut externa quoque nonnulla commemorem , quid non egit, ut criminationes ab se
318쪽
Buttarii Auximatis, Patii Panormitani, Pasco It Perusini Z Sed jam ad ista obduruerat, ut
interdum humanitatem omnem exuere videretur, eum convellere adoriebatur ea, quae minus recta vel in oratione, vel in Tebus judicabat. Valebat etiam in jaciendo mittendoque ridiculo, quo vel mediocriter lacessitus saeserepungebat exultantem adversariorum audaciam; non satis ero in eo laudari potest, quod omnes conatus Suos nunquam non adhibuerit ad oppugnandos religionis, sanctio risque disciplinae hostes, quamvis videret hanc reipublicae pestem paullisper reprimi , non in Perpetuum comprimi posse , adeo sunt homines ad rumpenda , vel laxanda ossiciorum vincula propensi . Quod si gubernator praecipua laude sertur, qui navem ex hyeme , marique seopuloso servat , cur non singulam ejus exi- Stimetur dexteritas , qui ex tantis litterariis procellis incolumis semper evasit, Nullumquae existimationis detrimentum feeit 3 Hoc fatum illius esse videbatur , ut quidquid aggrederetur in varias incurreret reprehensiones . nec Praevidere sane poterat fore plerosque, qui non
319쪽
3ia L A M I U sis satis dignum docti hominis persona judicarent,
quod omnia Meursii opera colligenda, edenda, illustrandaque suscepisset . Sed hi erant
sere, qui expertes litterarum Graecarum ignorabant quantum is contulisset ad illas illustrandas, quanquam hac in re satis secisse videbatur Iacobus Gro novius eruditorum des derio, cum in Τhesaurum suum retulisset omnia ea , quae ad Graecas antiquitates pertinebant . Νihilo tamen minus Lamius suo iaproposito perseveravit, minime ignarus extare alia multa Meursii scripta historiea, erudita publica sane luce dignissima . Vbi primum oculos in egregia opera conjeceris sic ipse in epistola nuncupatoria alloquitur Biceardium patronum suum beneficentissimum) miraberis, arbitror . doctrinam hominis ineredibilem , Ovidebis simul temerariam quorumdam in rantiam atque vecordiam , qui inertiae patroni , O simplicioribus illudendis vana δε- . Dinae specie unice adiecti, laudabile editi nis hujus procurandae coeptum elevarunt , O se numquam Mursii opera aut legisse, aut intellexisse, apertissima significatione δε-
monstrarunt. Non uno in loco quoque admo-
320쪽
debuit, ut quae erant sparsa atque in edita in eniret atque colligeret, Sc quot ferre labores , ut ordine disponeret , atque illustraret , dumque lumen de suo lumine accendit, secit sane, ut omnes intelligerent quam peritus eS- set Graecae & Romanae antiquitatis, quam
callidus omnis eruditionis existimat Or , 8c quam ab historia esset instructus. Undecim usque voluminibus totum istud opus constat, in quae intulit quoque suam quamdam disSertationem , ut probaret adversus Io. Baptistam de vico Romanos ab Atheniensibus . 9 Lacedaemoniis suas leges sumpsisse, Taeticam Constantini Porphirogeniti, Se Imperatoris Leonis , Strata gelicum Imperatoris Constantini a se primum in Latinum conversum , & Cestos Iulii Ase, cani , quae scripta omnia ex probatissimis codicibus exscribenda curavit . Multa et altulit de vita Meursii, cui rei perficiendae magno illi ad jumento suere ejusdem epistolae .
quas etiam vulgavit. Postquam ex omni antiquitate tot protulerat exempla ad imitandum , libuit illi quoque proponere, quae Suae