Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

274 L A Μ U s . Sisse putasset, quo cum eo ad plures horas domi forisque minime suisset . Coluit etiam Fahbrueeium Sc Cessinium , qui cum multorum numorum bibliothecam haberet, occasionem suppeditavit Lamio explendi desiderii, quo Vel a prima aetate exarsit , multa 8c VR-ria noscendi. Quam scite vero his subsidiis uteretur, his verbis ille declaravit. consuevit autem Lamius , cum studiorum feriae aestivae O autumnales recurrebant, ea , quae in Pisano Athenaeo didicerat , memori animo versare atque recolere: multaque in jus

canonicum O ciuile e mediis philologiae Ohistoriae cum ecclesiasticae, tum profanas campis repetita, ipsisque Graecorum , aliorumque philosophorum fontibus derivata commentari, cum Platonis O Aristotelis inprimis, praeter alios omnes Vetustos scriptores , adsidua lectione delectaretur . Exhinc autem omnia excerpebat, quaecunque iuris utriusque studium illustrare posse a

bitrabatur ; O quanquam id ab aliis doctis. simis viris jam expeditum nosset, tamen Osibi spieilegium relictum fuisse putabaι , Smelius altiusque suo animo haesura , quae-

282쪽

I o A N N B s a7scunque ipse sua sedulitate notasset ac collogisset. Nisi extarent in Riceardiana bibliotheca ejus adversaria, vix credibile videreturustum hominem potuiSSe tam Sedulo, tam a sidue in tot disparia studia uno eodemque tempora incumbere. Quare minime est m randum , si tanquam industriae exemplum proponeretur condiscipulis suis , quibus adeo charus erat, ut ei an . MDCCXVIII. Uice Rectoratus, ut ajunt , munus una Voce , magnisque plausibus detulerint. Quod in hoc magistratu magna tum residebat potestas, quantum huic detrhaere nonnulli voluerunt , tantum addidere laudibus Lamii, qui scriptis suis jura Academiae Pisanae suique muneris adversus Pisanos ipsos strenue defendit. An no post a Vigiloruccio suo insignia doctrinae Recepit, post quod forensem juris prudentiam sub Francisco Fabbrinio bono Sane cauSsarum pati no Florentiae colere coepit ;sed hujusce studii pertaesus, in quo nihil inesse suavitatis statim vidit, totum se se deindidit Antonio Mariae Salvinio, unum . id agen S, omissis ceteris occupationibus , ut, tanto Viro duae, ad interiores reconditioresqua

283쪽

litterarum Graecarum sontes, ubi non seclusa aliqua a luula teneatur , sed unde universum svimen erumpat, penetraret. Ipso suaSore, Lexicon Graecae originis vocum, quae in Ita

licam linguam invectae sunt, conficiendum suscepit . Neque se continuit in ipsis interpretandis , Sc etymologiis quaerendis, quod non dissicile suisset, sed majus quiddam animo complexus, ex ipsis verbis occasionem sumpsit explicandi omni eruditionis copia res, quae ab iis exprimuntur . Sic , ut unam exempli caussa ponam, quae de. Sibyllis earumque versibus & libris dicta sunt a veteribus , quid. que credibile videatur, paucis comprehensa habes eo loci, quo ex binis Eolicis verhis Deum o Consilium significantibus unum Sibylla coagmentatum docet. Dum in his concinnandis Praeceptoris voluntati aliquid indulsit , si hi autem omnino satisfeeit metaphysicum argumentum tractans de mente humana: nam videri volebat se ea omnia noSse, quae aut recte , aut prave ab antiquis praesertim philosophis tradita fuerant de incorporeis re bus , deque iis corporibus, quae sensum habere dicuntur, seque artem tenero seriem mul

284쪽

tarum rerum sic explicandi, ut ex alio alia nectantur, vinaque assentiendi afferant. Egit etiam separatim , copiose de brutorum animalium anima , sed haec, quae commemoravimus , omnia minime in vulgus edidit . A tulit quidem ad coetum illum doctorum virorum , qui Apathistae dicebantur , M in quem

ipse vel ab eo tempore , quo erat Pisis studiorum eau Ma , cooptatus fuerat, dissertationes hinas , Latinam alteram de harmonia Platonis dogmata maxime explicans, Italicam alteram de verbis similiter desinentibus, dilugentissime inquirens in ea , quae memoriae , 8c scriptis sunt prodita ad definiendum tempus , quo mos hujusmodi verbis terminandi versus in Italicam poesim invectus est. Mens illi suit dilatare , quae tum coangustaVerat, sed accidebat saepe . ut e manibus deponeret , quae magno cum ardore inchoaverat ,

vel imperfecta relinqueret . Omnino aditum propter rei similiaris angustias sibi patefacere volebat ad aliquod munus, & ab spe serme exelusus locum impetrandi inter Pis nos juris prudentiae magistros , quod summinprecibus postulaverat , vidit Deile obtinere s' di

285쪽

a78 L A M I U S. posse , ut caussarum judex adesset uni eorum, quibus praefecturae oppidorum Etruriae deserri solent, dummodo jura illa teneret . quae ad criminum vindicationem pertinent . Huic itaque juris prudentiae generi dedit operam ,& exercuit in S. Geminiani oppido. Sed brevi sensit miserrimum omnino eSse cum nocentibus hominibus rem habere , & ex aliorum calamitate lucrum quaerere , cumque minime defuissent , qui illum accusarent, in damnando homine multis licet turpis criminis testimoniis convicto aliquid contra leges commisisse , postquam diligentissime caussam suam defendit, ne amplius malevolorum malitia indiscrimen existimationis veniret, illo se m nere abdicavit, & ad mansuetiores musas rediit, a quibus fortunae iniquitate vel ad breve tempus se abstractum fuisse vehementer doluit. Tum ad praeteriti temporis sarciendam jacturam frequenter in publico propon bat carmina tum Latina, tum Etrusca, satis bella quidem ; sundebat etiam illa ex tempore in amicorum corona; multa colligebat, quae ad Florentinam historiam , praesertim

Ecclesiasticam , pertinebant; diligenter inqui-

286쪽

I o A N N Ε s 279rebat monumenta antiquitatis, explicabatque interdum in Columbaria, uti vocabant , SO-eietate ; demum , ne Singula persequar, cum ad Apathistas suos veniebat , ludus illi erat de omni proposita quaestione ex improviso dicere . ia ad eam verbum fortuito a puerulo, cui Sibyllae nomen dabatur , pronuntiatum accommodare. Cum ipsum aliquando audiisset Salvinius , 8c admiratus esset verborum & e ruditionis copiam, & in inveniendis componendisque rebus facilitatem , & expeditam aeprofluentem quodammodo celeritatem, gratu

lans & ludens haec dixisse sertur :Multa expiscaris mentis praedivitis hamo: Nomine habes, Lami, consona facta tuo. Porro bene de nomine ac dignitate Mediceae familiae meritam fuisse judicabis Violantem

Beatricem Etruriae Principem, quae ut se se

oblectaret illis Bacchanalibus seriis, in regiis

aedibus convocabat Apathistarum coetum . exigebatque a Lamio , vel ut interpretis munere in illo Sibyllae ludo fungeretur, vel ut

aliquid arbitratu suo promeret, cum suum de

287쪽

28 a LAMI U ,s. ingenio nocissimum esseti judicium , neque obscura benevolentia . O generosam . iu- quies , et irpem, & tanquam in unam arborem plura genera , sic in istam domum multorum, &. Vel seminarum insitam atque illuminatam sapientiam l Cum in hujus familiae laudibus hoc ponere soleret Lamius, quod peream vel ab antiquissimis temporibus in Etruria floruissent Platonicae philosophiae studia, per quae plurimum infirmata fuit Scholasticorum lyra Gnis, sibi, patriae suisque dominis se servire putavit, si in illo non intelligendi solum , sed etiam dieendi gravissimo aluctore& magistro Platone interpretando Omnem suam operam collocasset. In illius vita declaranda

non tam narrator rerum, quae cum eo com

mune aliquid habere potuissent , esse voluit, sed etiam explicator omnium illius dogmatum atque sententiarum , judicium Saepe interponens suum ad ea patefacienda, quae cum Ordine εχ ratione vacent , mentita & salsa esse judicare possumus . Ad id conscripsit opus, quo, multis allatis argumentis, probare conatus est, vix, ae ne vix quidem Platonicam philosophiam a Christiana dissidere, Sc utriusqua

288쪽

sententias ae praecepta dum refert, atque iu-ter se comparat, non solum philosophus , sed etiam theologus iudieari voluit. Verum non tam mihi videntur injuriam sacere theologiae, qui disputant num Plato Trinitatem &Verbum Aeternum noverit, quam Si cujusanres ad hanc disputationem pateant, & ge nos quidem institutorum illius . quanquam irruit a praeclara, & salutaria etiam ad vitam regendam . & rem publicam administrandam contineant , est hujusmodi, ut noli immerito a Tertulliano dictum fuerit, Platonem ovinium haerer orum c iumentarium facIum . Illa sorta se potiora putabis quae Lamius seripio mandavit de origine M progressu philosophiae . ut illius vestigia ac prope incunabula apud Hebraeos , Chaldaeos atque Aegyptios

reperiret, utq- res suos cos vinceret ,

millime dedecere Christiamun hominem , quinimmo maxime interesse illi , ut hae scientia pωleat. Saepe is habebat ita ore veram illam Platonis vocem , omnem doctrina in humanarum divinarumque reram , atqua ingenuarum artium uno qnodam societatis vinculo contineri, omniumque quasi consensum e cen-

289쪽

g81 L A Μ I U s. tumque esse debere, quare cum proponendum illi esset, quid sentiret de universa theol gia & morum scientia , e sontibus suam deinducebat orationem, & non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum reprehendebat opiniones, qui quae complecti tota nequeunt, haec divulsa & quasi discerpta contrectant , N. tanquam ab animo corpus, sic ab iis disciplinis philosophiam sejuno gunt. Perspici quidem poterat quam varia Mmultiplex esset in illo doctrina ex iis . quas

ad Apathistas suos afferebar, dissertationibus; dixit autem paucorum mensium spatio de Christianorum agapis , de antipodibus , de quihus librum edere meditabatur , de Orbium , ut ajunt, pluralitate , ac postremo coram Vi lante Beatrice Medicea de utilitatibus, quas seminae optimis artibus disciplinisque attulerunt. Post id, remotis ceteris studiis, quamvis ea essent ampla & praeclara, in hoc uno . opere, ut ita dicam , noctes Sc dies consumpsit , quod suscepit ad convincendos erroris, calumniae Ioannem Clericum aliosque hae reticos , ac praesertim Socinianos , qui assi r-mara minime dubitaverant: Nil aliud decem

290쪽

IO A NNES a 83nere placuisse Nicaenis Patribus, qui Ario

Alexandrino , cum caussa cecidisset, Opinionis veritatem abjudicarunt, quam non in tres diυersae speciei naturas, ut ille contendebat

Diuinitatis gradus diduci, verum tribus ejusdem formae O aequalis ordinis essentiis universam illius distributionem contineri. Quidquid a testibus lucupletissimis assirmatum, ab probatissimis scriptoribus memoriae proditum ,& a recta certaque majorum opinione permanus traditum omniumque aetatum consensu confirmatum fuit diligentissime investigavit I .amitas , ut probaret eam fuisse Nicaenorum Patrum fidem , quae tres divinas Hypostaseis

unum. esse numero conStanter crederet , per

spicueque enuntiaret . Tali modo postquam omni erroris suspicione, illos liberavit, extremo in lihro numerat haereticos illos , qui plures eqse Deos docuere, Se a recta de Deo Trino 8e Uno catholicae Ecclesiae sententia Tritheis-mzam, ut a junt , spirantes discessere. Quanquam Dionysius Petavius Socinianos Crelliumque inprimis consulaturus, suo.more doctissime Nicaenos Patres , 8c qui consecuti sunt defenderit, maculis tamen quibusdam ad per

SEARCH

MENU NAVIGATION