C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ANNALIUM Li κ. XVI. 233diens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem ob flagitia vinctum a Vetere Asiae proconsule, exsolvit Nero in praemium accusationis. Quod ubi cognitum reo, seque, .libertum, pari sorte componi, Formianos in agros digreditur. Illic eum milites occulta custodia circumdant. Aderat filia, super ingruens periculum, longo dolore atrox, ex quo percu res lauti mariti sui viderat cruentamque cervicem ejus amplexa servabat sanguinem, Questes respersas vidua, implexa luctu continuo, nec ullis alimentis, nis, quae

mortem arcerent. Tum hortante patre, Neapolim

pergit. Et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem, neve con- sulatus sui quondam collegam dederet liberto,'' modo muliebri fulatu, aliquando, sexum egressa, voce insensa clamitabat donec rinceps immobilem se precibus, invidiae, juxta ostendit. XI. ERGO nuntiat patri abjicere spem,

uti necessitate.' Simul adfertur parari cognitionem senatus,, trucem sententiam. V Nec defuere, qui monerent, magna ex parte heredem Caesarem nuncupare, atque ita nepotibus de reliquo consulere: ' quod aspernatus, ne vitam, proxime libertatem actam, novissimo servitio foedaret, largitur in servos, quantum aderat

pecuniae: si qua asportari possent, sibi quemque deducere, tres modo lectulos ad suprema

262쪽

as CORNELII A cITI retineri' jubet. Tunc eodem in cubiculo, e dem serro abscindunt venas, properique,4 fingulis vestibus ad verecundiam velati, balneis inferuntur a pater filiam, avia neptem, illa utrosque intuens, ticertatim precantes labemi animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites, morituros.' Servavitque ordinem fortunari ac senior prius, 'tum cui prima aetas, exstinguuntur. Accusati post sepulturam decretumque, ut more mal - lim punirentur.' Et Nero intercessit, mortem

sine arbitro permittens ea, caedibus peractis, luduhria adjiciebantur. XII. . GALLus, eques Romanus, quod Fenio Rufo intimus ti Veteri non alienus fuerat, aqua

atque igni prohibitus est Liberto, accusatori

praemium operae, locus in theatro inter viatores tribunicios datur. Et mensis, qui Aprilem, eumdemque Neroneum sequebatur, inius Gaudii, Junius Germanici, vocabulis mutantur testificante

Cornelio Orphito, qui id censuerat, ' ideo Junium mensem transmissiim, quia duo jam or- quati, ob scelera intersecti, infaustum nomen Iunium fecissent. XIII. Tor facinorihus foedum annum etiam dii tempestatibiis & morbis insignivere. Vastata Campania turbine ventorum, qui villas arbusta, fruges passim disjecit pertulitque violentiam ad vicina Urbi in qua omne mortalium genus vis

263쪽

ANNALIUM LIB. XVI. asspestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie,

quae occUrreret oculis. Sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur. Non sexus, non aetas periculo vacua. Servitia perinde

Mingenua plebes raptim exstingui, inter conjugum liberorum lamenta; qui dum adsident, dum

deflent, saepe eodem rogo cremabantur. Equitum senatorumque interitus, quamvis promiscui, minus flebiles erant, tamquam communi mortalitate saevitiam Principis praevenirent. A dem anno delectus

per Galliam Narbonensem, Africamque, Asiam habiti sunt, supplendis Illyrici legionibus, ex quihus aetate aut valetudine sessi, sacramento solvebantur. Cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est Princeps, ut amissa urbi reponerent: quam pecuniam Lugdunenses ante obtulerant turbidis casi S. XIV. C. SUETONIO, C. Telesino consulibus, Antistius Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis, exsilio, ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus, tamque promptum ad caedes rincipem accepit, inquies animo, Mocca- sonum haud segnis, ammenem ejusdem loci

exsulem QChaldaeorum arte famosum, eoque multorum amicitiis innexum, similitudine fortunae sibi conciliat. Ventitare ad eum nuntios, .consultationes non frustra ratus, simul annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit. Ne-

264쪽

rs C. CORNELII TACITI que nescium habebat, Anteium caritate Agrippinae invisum Neroni, opesque ejus praecipuas ad eliciendam cupidinem, eamque causam multis exitio esse. Igitur interceptis Antei literis, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis ejus, Meventura, secretis ammenis occultabantur, simul reperiis,

quae de ortu vitaque storii Scapulae composita erant, scribit ad rincipem, magna se & quae incolumitati ejus conducerent, adlaturum, si brevem exsilii veniam impetravisset quippe Anteium Ostorium imminere rebus, .sua Caesarisque fata scrutari.' Exin misiae liburnicae, advehiturque propere Sosianus. Ac vulgato eius indicio, inter damnatos magis, quam inter reos, Anteius storiusque habebantur adeo ut testamentum Antei nemo obfgnaret, nisi Tigellinus auctor exstitisset Monitus prius Anteius, ne supremas tabulas moraretur.' Atque ille, hausto veneno, tarditatem ejus perosus, intercisis venis, mortem adproperaVit.

XV. sTollius longinquis in agris, apud finem Ligurum, id temporis erat eo misi, centurio, qui caedem ejus maturaret. Causa festinandi ex eo oriebatur, quod Ostorius multa militari fama, civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corporis robore, armorum e scientia, metum Neroni fecerat, ne invaderet pavidum semper, Wreperta nuper conjuratione magis exterritum.

265쪽

ANNALIUM LIB. XVI. as 3Igitur centurio, ubi effugia villae clausit, jussa

Imperatoris storio aperit. Is sortitudinem adversum hostes saepe spectatam in se vertit. Et quia Venae, quamquam interruptae, parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram ejus juguloque occUrrit. XVI. T1Α si bella externa, ti obitas pro republica mortes tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satietas cepisset, aliorumque taedium exspectarem, quamvis honestos civium

exitus, tristes tamen, continuos aspernantium.

At nunc patientia servilis, tantumque sanguinis domi perditum, fatigant animum, & maestitia restringunt. Neque aliam desensionem ab iis, quibus ista noscentur, exegerim, quam, ne oderim tam segniter pereuntes Ira illa numinum in res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum, aut captivitate urbium, semel editam transire licet. Detur hoc inlustrium virorum posteritati, ut, quomodo exsequiis a promiscua sepultura separantur, ita in traditione supremorum, accipiant habeantque propriam memoriam.

XVIL Aucos quippe intra dies, eodem agmine Annaeus Mela, Cerialis Anicius Rufius Crispinus, acietronius cecidere Melain Crispinus, equites Romani, dignitate senatoria. Nam hic quondam praesectus praetorii, consularibus in-

266쪽

signibus donatus ac nuper crimine conjurationis in Sardiniam exactus, accepto justae mortis nuntio, semet interfecit Mela, quibus Gallio, Seneca parcntibus natus, petitione honorum abstinuerat, per ambitionem praeposteram, ut eques Romanus consularibus potentia aequaretur simul adquirendae pecuniae brevius iter credebat, per procurationes administrandis Ρrincipis negotiis. Idem Annaeum Lucanum genuerat, grande adjumentum claritudinis quo intersecto, dum rem familiarem nusacriter requirit, accusatorem concivit Fabium, manum, ex intimis Lucani amicis. Mixta Ἀ- ter patrem filiumque conjurationis scientia' fingitur adsimulatis Lucani literis quas inspectas Nero ferri ad eum ' jussit, opibus ejus inhians. At Mela, quae tum promptissima mortis via, exsolvit venas scriptis codicillis, quibus grandem pecuniam in Tigellinum generumque ejus Cossutianum Capitonem erogabat, quo cetera manerent. Additur codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scripsisset se quidem mori nullis supplicii causis, Rufium autem Crispi- num, Anicium Cerialem vita frui, infensos Principi quae composita credebantur, de Crispino, quia intersectus erat, de Ceriale, ut

interficeretur. Neque enim post mulio vim sibi attulit, minore quam ceteri miseratione, quia proditam C. Caesari conjurationem ab eo meminerant.

267쪽

ANNALIUM LIB. XVI. asyXVIII. DE C. Ρetronio pauca supra repetenda sunt. Nam illi dies per somnum, nox ossiciis, oblectamentis vitae transigebatur. Utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat; habebaturque non ganeoin profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. Ac dicta factaque ejus quanto solutiora, quamdam sui negligentiam praeserentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. Proconsul tamen Bithyniae, mox consul, vigentem se, ac parem negotiis ostendit dein revolutus ad vitia, seu vitiorum imitationem, inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum, molle assiuentia putat, nisi quod ei etronius adprobavitat. Unde invidia Tigellini, quasi adversus aemulum, .scientia voluptatum potiorem. Ergo crudelitatem Principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scevini Petronio objectanc corrupto ad indicium servo, ademptaque defensione .majore parte familiae in vincla rapta. XIX. FORTE illis diebus Campaniam petiverat Caesar, QCumas usque progressus etronius illic

attinebatur. Nec tulit ultra timoris aut spei moras : neque tamen praeceps Vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum obligatas, aperire rursum, adloqui amicos, non per seria, aut quibus constantiae gloriam peteret Audiebatque reserentes, a

268쪽

26 C. CORNELII TACITI nihil de immortalitate animae, sapientium placitis, sed levia carmina, faciles versus Servorum alios largitione, quosdam verberibus adsecit. Iniit, vias, somno indulsit, ut, quamquam coacta mors fortuitae similis esset. Ne codicillis quidem quod plerique pereuntium Neronem aut Tigellinum, aut quem alium potentium adulatus est: sed flagiti Ρrincipis, sub nominibus exoletorum, feminarumque, .novitate cujusque stupri perscripsit, atque obsignata misit Neroni fregitque anulum, ne mox usui esset ad facienda pericula.

XX. AMB1GENTI Neroni quonam modo noctium suarum ingenia notescerent, stertur Silia, matrimonio senatoris haud ignota ipsi ad omnem libidinc adscita ac Petronio perquam familiaris agitur in exsilium, tamquam non siluish quae viderat pertuleratque proprio odio. At Numicium Thermum, praetura functum, Tigellini simultatibus dedidit, quia libortus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, Uae C ciatibus tormentorum ipse, patronus us nece

immerita lueret.

XXI. TR Uci DAT is tot insignibus viris, ad postremum Nero virtutem ipsam exscindere concupivit, interfecto Thrasea Paeto, Barea Sorano olim utrisque infensus, accedentibus causis in Thraseam quod senatu egressiis est, cum de Agrippina restiretur, ut memoravi quodque Ju-

269쪽

ANNALIUM LIA XVI. 261 venalium ludicro parum exspectabilem operam praebuerat eaque offensio altius penetrabat, quia idem Thrasea Patavit, unde ortus erat, ludis Caesticis, a Trojano Antenore institutis, habitu tragico cecinerat. Die quoque, quo praetor Antistius, ob probra in Neronem composita, ad mortem damnabatur, mitiora censuit, obtinuitque: cum deum honores Poppaeae decernerentur, sponte absens, funeri non interfuit Quae obliterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem, inimicus Thraseae, quod auctoritate ejus concidisset, juvantis Cilicum legatos, dum Capitonem repetundarum interrogant.

XXII. in1 illa objectabat principio

anni vitare Thraseam sollemne jusjurandum nuncupationibus votorum non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum num-

quam pro salute rincipis, aut caelesti voce immolavisse adsiduum olim indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem, aut adversarium ostenderet, triennio non introiisse curiam nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum, Veterem, certatim concurreretur, privatis potius clientium negotiis va- cavisses secessionem jam id, & partes; , si idem multi audeant, bellum esse.' Ut quon- iam C. Caesarem, ' inquit, in M. Catonem; ε ita nunc te, Nero QThraseam avida discor-

270쪽

C. CORNELII TACITI

diarum civitas loquitur. Et habet sectatores, vel potius satellites, qui nondum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque ejus sectantur, rigidi, tristes, quo tibi lasciviam exprobrent. Huic uni incolumitas tua sine arte, sine honore. Prosperas rincipis res spemit: etiamne ictibus, doloribus non satiatur' Rusdem animi est, oppaeam divam non redere, cujus in acta divi Augusti, divi Julii

'non jurare. Spernit religiones, abrogat leges. Diurna populi Romani per provincias, Per Xercitus, curaticis leguntur, ur noscatur quid Thrasea non fecerit. Aut transeamus ad illa instituta, si potiora sunt aut nova cupientibus auferatur duxi auctor. Ista secta Tuberones, Favonios, veteri quoque reipublicae ingrata nomina genuit. Ut imperium evertant, libe tatem praeferunt: si perverterint, libertatem ipsam adgredientur. Frustra Casium amovisti, si glisceres vigere Brittorum aemulos passum es.

menique nihil ipse de Thrasea scripseris, disceptatorem senatum nobis relinquo. Extollit ira promptum Cossi itiani animum Neroci adjicitque Marcellii in Eprium acri eloquentia. XXIII. AT Baream Soranum jam sibi Ostorius Sabinus, eques Romanus, poposcerat reUm, ex proconsulatu Asiae, in qua ostensiones rincipis

auxit, justitia atque industria ες quia portui

SEARCH

MENU NAVIGATION