장음표시 사용
291쪽
GERMANIA. 283VI. NE sernam quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur Rari gladiis, aut majoribus lanceis utuntur hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto, brevi erro, sed ita acri, ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent: eques quidem scuto frameaque contentus est pedites, missilia spargunt, plura singuli, atque in
immensum vibrant nudi, aut sagulo leves nulla cultus jactati, scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt paucis loricae vix uni alterive cassis, aut galea. qui non forma, non velocitate conspicui sed nec variare gyros, in morem nostrum,
docentur. In rectum, aut uno flexu dextros
agunt, ita conjuncto orbe, ut nemo posterior sit. In universum aestimanti, plus penes peditem roborisci eoque mixti proeliantur, apta, congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur Mnumerus : centeni ex singulis
pagis sunt idque ipsum inter suos vocantur :- quod primo numerus fuit, jam nomen, honor
est. Acies per cuneos componitur. Cedere loco,
dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt Scutum reliquiisse praecipuum flagitium nec aut sacris adesse, aut concilium inire
292쪽
a8 C. CORNELII A cITI ignominioso fasci multique superilites bellorum, infamiam laqueo finicrunt. VII. REGE ex nobilitate duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita, aut libera potestas: duces exemplo potius quam imperio si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Ceterum, neque animadvertere, nequc vincire, ne verborare quidem, nisi sacerdotibus permisibinci non quasi in poenam, nec ducis jussit, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt effigiesque, signa quaedam, detracta lucis, in proeliiam ferunt. Quodque praecipuum sortitudinis incitamentum est, non casus, nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae .propinquitates .in proximo pignora unde seminarum ululatus audiri, unde vagitus infinitum is cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad conjuges vulneraserunt nec iliae numerare, aut exigere plagas pavent. Cibosque & hortamina pugnantibus ges
VIII MEMORI E proditur quasdam acies, inclinatas jam, .labantes, a feminis restitutas, constantia precum, objectu pectorum, monstrata cominus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent adeo, ut essica .cius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur. Inesh
293쪽
quinetiam sanctum aliquid, & providum putant: nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus, sub divo Vespasiano, Veledam, diu apud plerosque numinis loco habitam. Sed, olim Auriniam, .compluris alias venerati
sunt, non adulatione, nec tamquam facerent deas. IX. Eo RU maxime Mercurium colunt, cui
certis diebus, humanis quoque hostiis litare fas habent Herculem ac Martem concessis animalibus placant pars Suevorum, Isidi sacrificat. Unde causa & origo peregrino sacro, parum comperi, nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum, docet advectam religionem. Cestrum, nec cohibere parietibus deos, neque in ullam humani oris speciem adsimulare, ex magnitudine caelestium arbitrantur lucos a. nemora consecrant, deorumque nominibus appellant secretum illud, quod sola reverentia vident. X. UsPICIA, sortesque, ut qui maxime, observant. Sortium consuetudo simplex virgam, frugiferae arbori decisam, in surculos amputant, eosque, notis quibusdam discretos, super candidam vestem temere ac fortuito spargunt mox, si publice consuletur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse paterfamiliae, precatus deos, caelumque suspiciens, ter singulos tollit, sublatos, secundum impressam ante notam, interpretatur. Si prohibuerunt, nulla, de eadem re in eumdem diem,
294쪽
a86 C. CORNELeti TACITI consultatio: in permissum, auspiciorum adhuc
fides exigitur. Et illud quidem etiam hic notum, avium voces, volatusque interrogare. Proprium gentis, quorum quoque praesagia ac monitus experiri publice aluntur iisdem nemoribus ac lucis, candidi, & nullo mortali opere contacti, quos presisos sacro curru sacerdos, ac rex, Vel princeps civitatis, comitantur, hinnitusque ac fremitus , servant. Nec ulli auspicio major fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes. Se enim ministros eorum, illos conscios putant. Est, alia observatio auspiciorum, qua graVium bellorum eventus explorant. Rus gentis, cum qua bellum est, captivum quoquo modo interceptum, cum electo popularium suorum, patriis quemque armis committunt victoria hujus vesillius, pro pra udicio accipitur.
XI. D minoribus rebus principes consultant, de majoribus omnes ita tamen, Ut a UOqUe, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur. Coeunt, nisi quid sonuitum .subitum inciderit, certis diebus, cum aut inchoatur luna, aut impletur nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. Nec die-rUm numeruna, ut nos, sed noctium computant.
Sic constituunt, sic condicunt nox ducere diem videtur. Illud ex libertate vitium, quod non simul, nec ut usi conveniunt, se Walter, & ter-
295쪽
GERMANIA. 83tius dies cunctatione coeuntium absumitur. Ut turbae placuit, considunt armati Silentium per sacerdotes, quibus tumin coercendi jus est, imperatur Mox rex, vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout secundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur: sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum adsensus genus est, armis laiidare.
XII. LicΕ apud concilium accusare quoque,& discrimen capitis intendere. Distinctio poenarum ex delictori proditores, transfugas arboribus suspendunt ignavos imbelles, & corpore infames, coeno ac palude injecta insuper crate, mergunt. Diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat, dum Uniuntur, flagitia abscondi. Sed, levioribus delictis, pro
victi multantur: pars multae regi, vel civitati, pars ipsi qui vindicatur, vel propinquis ejus exsolvitur. liguntur in iisdem conciliis & principes, qui jura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites, consilium simul Mauctoritas, adsunt.
XIII. 1H1 autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum pro-
296쪽
88 C. CORNELII A cITI haverit. um in ipso concilio, vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto framesque juvenem ornant haec apud illos toga, hic primus juventae honosci ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae. Insignis nobilitas, aut magna patrum merita, principis dignationem etiam adolescentulis adsignant. Ceteri robustioribus ac jampridem probatis aggregantur nec rubor inter comites aspici Gradus quinetiam, ipse comitatus habet judicio ejus, quem sectantur: magnaque .comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus; principum, cui plurimi acerrimi comites. Haec dignitas, hae vires, magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero
ac virtute comitatus emineat expetuntur enim
legationibus,, muneribus ornantur,is ipsa plerumque fama bella profligant. XIV. Cu ventum in aciem, turpe principi virtute vinci turpe comitatui, virtutem principis non adaequare. Jam vero infame in omnem vitam ac probrosum, superstitem principi suo ex acie recessisse. Illii defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus adsignare, praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant: comites pro principe. Si civitas, in qua orti sunt,
297쪽
GERMANIA. 289 longa paceis otio torpeat plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt; quia Mingrata genti quies,ti facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam. Nam epulae, quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. Materia munificentiae per bella & raptus. Nec arare terram, aut exspectare annum, tam facile persuaseris, quam vocare hostes, vulnera mereri pigrum quinimmo & iners videtur sudore adquirere, quod possis sanguine parare. XV. QUOT 1EN bella non ineunt, non multum Venatibus, plus per otium transigunt, dediti somno, ciboque Fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus, penatium, agrorum cura seminis senibusque, infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent mira diversitate naturae, cum iidem homines sic amen inertiam, Moderint quietem Mos est civitatibus, ultro ac viritim conferre principibus, Vel armentorum, vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam neces- statibus subvenit. Gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed publice mittuntur electi equi, magna arma, pha-
298쪽
ryo C. CORNELII A cITIlerae, torquesque. Jamin pecuniam accipere do
XVI. NULLA Germanorum populrs urbes h hilari, satis notum est: ne pati quidem inter junctas sedes Colunt discreti ac diversi, ut sons, ut campus, Ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis, cohaerentibus aedificii : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi. Ne caementorum quidem apud illos, aut tegularum usus materia ad omnia utuntur informi,, citra speciem, aut delectationem. Quaedam loca diligentius inlinunt terra, ita pura ac splendente, ut picturam ac lineamenta colorum imitetur. Solent, subterraneos specus aperire,
eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemi receptaculum frugibus quia rigorem frigorum ejusmodi locis molliunt: si quando hostis advenit, aperta populatur abdita autem .defossa, aut ignorantur, aut eo ipso fallunt, quod
XVII. TEGUMEN omnibus sagum, fibula, aut, desit, spina consertum. Cetera intecti, totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta singulos artus exprimente caerunt ferarum pelles, proximi ripae negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus
299쪽
per commercia cultus. Eligunt seras, detracta velamina spargunt maculis pellibusque belluarum, quas exterior Oceanus, atque ignotum mare gignit. Nec alius seminis quam viris habitus, nisi quod seminae saepius lineis amictibus velantur, eosque purpura Variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae rachia ac lacertos sedis proxima pars pectoris
XVIII. QUAMQ;A severa illic matrimoniarnec ullam morum partem magis laudaveris: nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.
Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes, propinqui, a munera pro-hant munera non ad delicias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur; sed boves, Mfrenatum equum, .scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque invicem ipse armorum aliquid viro affert. Hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos conjugales deos arbitrantur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes, extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque hoc juncti boves, hoc paratus equus, hoc
300쪽
29 et C. CORNELII A cITI data arma denuntiant. Sic vivendum, sic pere-iindum occiper se, quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant, rursusque ad nepotes reserant.
XIX. Esto septa pudicitia agunt, nullis spectaculorum inlecebris, nullis conviviorum inritationibus corruptae Literarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. aucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens,, maritis permissa. Accisis crinibus, nudatam, coram prOpinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbore agit publicatae enim pudicitiae nulla venia non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. Nemo enim illic vitia ridet: nec corrumpere, corrumpi saeculum Vocatur. Melius quidem adhuc eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt, cum spe votoque uxoris semel transigitur. Sic unum accipiunt maritum, quo modo Unum corpus, Unamqtie Vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium ament. Numerum liberorum finire, aut quemquam ex agnatis necare, flagitium habetur:
plusque ibi boni mores valent, quam alibi bonae
XX. IN omni domo nudi ac sordidi, in hos
artus, in haec corpora, quae miramur, XcrescUnt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac