장음표시 사용
311쪽
GERMANIA . os XXXVII. ΕυMDEM Germaniae situm proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria ingens veterisque fama late vestigia manent, utraque ripa castra, ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis, Qtam magni exercitus fidem. Sexcentesimum ti quadragesimum annum Urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum Imperatoris Trajani consulatum computemus, ducenti serme, decem anni colliguntur: tamdiu Germania vinckur Medio tam longi aevi spatio, multa invicem damna. Non Samnis, non Poeni, non Hispaniae, Galliaeve, ne
Panhi quidem saepius admonueres quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Quid enim aliud nobis, quam caedem Crassi, amisso, ipse Pacoro, infra Ventidium dejectus Oriens objecerit' At Germani Carbone QCaslao,, Scauro Aurelio, & Servilio Caepione, Cn. quoque Manlio
fusis, vel captis, quinque simul consulares exercitus populo Romano, Variam, tresque cum eo legiones, etiam Caesari abstulerunt nec impune C. Marius in Italia, divus Julius in Gallia, Drusus ac Nero, Germanicus in suis eos sedibus perculerunt Mox ingcntes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Inde otium, donec occasione discordiae nostrae & civilium armorum, expugnatis legionum
312쪽
so C. CORNELII ACITI hibernis, etiam Gallias adfectavere ac rursus pulsi inde proximis temporibus triumphati magis, quam victi sunt. XXXVIII. Νυuc de Suevis dicendum est, quorum non Una, Ut Cattorum Tencterorumve gens et
majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suevi vocentur. Insigne gentis obliquare crinem, nodoque substringere. Sic Suevi a ceteris Germanisci sic Suevorum ingenui a servis separantur. In aliis gentibus, seu cognatione aliqua Suevorum, seu quod saepe accidit imitatione, rarum, intra juventa spatium apud Suevos, usque ad canitiem, horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in ipso solo vertice religant principes, ornatiorem habent ea cura formae, sed innoxiae. Neque enim ut amentamenturve in altitudinem quamdam, terrorem, adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur. XXXIX. VETus Tissi Mos se nobilissimosque Suevorum' Semnones memorant. Fides antiquitatis, religione firmatur. Stato tempore in silvam, auguriis patrum .prisca formidine sacram, omnes ejusdem sanguinis populi legationibus coeunt, caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. Est, alia luco reverentia. Nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor, potestatem numinis prae se serens si
313쪽
GERMANIA. os sorte prolapsus est, attolli & insurgere haud licitum: per humum evolvuntur eoque omnis superstitio respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subjecta atque parentia. Adjicit auctoritatem fortuna Semnonum centUmpagis habitantur: magnoque corpore efficitur, ut se Suevorum caput credant. XL. CONTRA Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis, periclitando tuti sunt. Reudigni deinde Aviones,, Angli, WVarini QEudoses, & Suardones, timuithones, fluminibus aut silvis muniuntur nec quidquam notabile in singulis, nisi quod in commune Herthum, id est, Terram matrem colunt, eamque interVenire rebus hominum, invehi populis, arbitrantur. Est in insula Oceani castum nemus, dicatum in eo vehiculum, veste contectum, attingere uni sacerdoti concessum. Is adesse penetrali deam intelligit, vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur. Laeti tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. Non bella
ineunt, non arma sumunt, clausum omne ferrum; paxin quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat mox vehiculum vestes, , si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant, quos statim idem
314쪽
lacus haurit Arcanias hinc terror, sanctaque ignorantia, quid sit id, quod tantum perituri vident. XLI. haec quidem pars suevorum in secretiora Germaniae porrigitur. Propior ut quo modo paullo ante Rhenum, sic nunc Danubium sequar Hermundurorum civitas, fida Romanis, eoque solis Germanorum non in ripa comme cium, sed penitus, atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia passim .sne custode transeunt & cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos, villasque patefeci-mUS non concupiscentibus. In Hermunduris Al- his oritur, flumen inclitum ti notum olim nunctantiim auditur.
XLII. UxTA Hermunduros Naristi, ac deinde Marcomanni, Quadi agunt. Praecipua Marcomannorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes, pulsis olim Boiis, virtute parta Nec Narisci uadive degenerant. Eaque Germaniae velut frons est, quatenus Danubio pergitur Marcomannis, Quadisque usque ad nostram memoriam reges manseriant, ex gente ipsorum, nobile Marobodui QTudri genus ciam, externos patiuntur. Sed vis, potentia regibus, ex auctoritate Romana: raro armis nostris, saepius pecunia juvantur. XLIII. Eo minus valent retro Marsigni, Go- illini, Osi, Burii terga Marcomannorum, Uadorumque claudunt e quibus Marsigni, & Burii ser-
315쪽
G3RMANIA. 3o7mone cultuque Suevos reserunt. Gothinos Gallica, Osos annonica lingua coarguit, non esse Germanos & quod tributa patiuntur: partem tributorum Sarmatae, partem Quadi, ut alienigenis,
imponunt: Gothini, quo magis pudeat, ferrum e diunt omnesque hi populi pauca campestri-Um, ceterum saltus, vertices montium jugumque insederunt. Dirimit enim scinditque Sueviam continuum montium jugum, ultra quod plurimae gentes agunt ex quibus latissime patet inglorum nomen in plures civitates diffusum. Valentissimas nominasse lassiciet, Arios, Helveconas Manimos, Elysios, Naharvalos. Apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur. Praesidet sacerdos muliebri ornati sed deos, interpretatione Romana,
Castorem Pollucemque' memorant. Ea vis numini nomen Dis nulla simulacra, nullum
peregrina superstitionis vestigium ut fratres tamen, Ut juvenes venerantur. Ceterum Arii super vires, quibus enumeratos paullo ante populos antecedunt, truces, insita seritati arte ac tempore lenocinantur nigra scuta, tincta corpora atras ad
proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra seralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aD pectum iam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. Trans Lygios Gothones regnantur, paullo jam adductius, quam exerae Germanorum gen-
316쪽
3o C. CORNELII A cITItes, nondum tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii, wLemovit omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii, Merga reges obsequium. XLIV. Suio Nυ hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros armaque classibus valent forma navium eo differt, quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit nec velis ministrantur, nec remos in ordinem lateribus adjungunt.
Solutum, ut in quibusdam fluminum, mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos Mopibus honosci eoque ianus imperitat, nullis jam exceptionibus, non precario jure parendi nec
arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo,
sed clausa sub custode, quidem serves quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus. Otiosae
Porro armatorum manus facile lasciviunt enim-Vero neque nobilem, neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas est. XLV. TRAN Suionas aliud mare pigrum, ac prope immotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides quod extremus cadentis jam Solis fulgor in ortus edurat, adeo clarus, Ut siderahchetet. Sonum insuper emergentis audiri formasque deorum, radios capitis aspici persuasio adjicit. Illuc usque fama vera tantum natura. Ergo jam dextro Suevici maris litore stiorum gentes adluuntur quibus ritus habitusque
317쪽
GERMANIA. 3o9 Suevorum, lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur insigne superstitionis, formas aprorum gestant. Id pro armis omnique tutela: securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius, quam pro solita Germanorum inertia, laborant. Sex mare scrutantur ac soli omnium succinum, quod ipsi Gesum
vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. Nec, quae natura, quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaestum compertumve. Diu quinetiam inter cetera eiectamenta mari jacebat, donec luxuria nostra dedit nomen ipsis in nullo usu rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Succum tamen arborum es te intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore, mox durescente materia cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura
balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini Solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur, ac vi tempestatum in adversa litora exundant. Si naturam succini admoto igne tentes, in modum tedae accenditur, alitque flammam pinguem,
olentem : mox ut in picem resinamve lentescit. Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera
similes, uno disterunt, quod semina dominatur:
318쪽
in tantum non modo a libertate, sed etiam a se vitute degenerant. Hic Sueviae finis. XLVI. Euc INORUΜ, Venedorumque, MFennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam
dubitori quamquam eucini, quos quidam Basitarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis, ut Germani agunt sordes omnium ac torpor procerum connubiis mixtis, nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt. Nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos
potius referuntur, quia & domos fingunt, scuta gestant, pedum usu ac pernicitate gaudent; quae omnia diversa Sarmatis sunt, in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, farela paupertas non arma, non equi, non penates : victui
herba, vestitui pelles cubile humusci sola in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant.
Idemque venatus viros pariter ac seminas alit. Passim enim comitantur, partemque praeda petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum neXU Contegantur huc redeunt juvenes, hoc senum receptaculiam. Sed beatius arbitrantur, quam ingemere agris, illaborare domibus suas alienasque fortunas spe metuque versare. Securi adversus homines,
securi adversus deos, rem dissicillimam adsecuti
319쪽
GERΜANIA. IIsiint, ut illis ne voto quidem opus esset. Cetera jam fabulosa Hellusios Oxionas ora hominum Vultusque corpora atque artus ferartim gerere quod ego, ut incompertum, in medium relinquam.