C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

GERMANIA. 293 nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas. Inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos Virtus agnoscat Sera juvenum Venus eoque inexhausta pubertasti nec virgines festinantur: eadem juventa, similis proceritasci pares validaeque miscentur ac robora parentum liberi reserunt. Sororum filiis idem apud avunculum, qui apud patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur,is in accipiendis obsidibus magis exigunt;

tamquam ii, wanimum firmius, & domum latius teneant. Heredes tamen successoresque sui cuique liberi: nullum testamentum. Si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. Quanto plus propinquorum, quo major adfinium numerus, tanto gratiosior senectus: nec ulla orbitatis pretia. XXI. SuscipER tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam amicitias necesse ex nec implacabiles durant. Luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum Umero,

recipitque satisfactionem universa domusci utiliter in publicum; quia periculosiores sunt inimicitiae juxta libertatem. Convictibus & hospitiis non alia gens effusius indulget. Quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur pro fortuna quisque

302쪽

a; C. CORNELII A cITI apparatis epulis excipit. Cum desecere, qui modo

hospes fuerat, monstrator hospitiit comes, proximam domum non invitati adeunt; nec interest pari humanitate accipiuntur. Notum ignotumque, quantum ad jus hospitii, nemo discernit. Abeunti, si quid poposcerit, concedere moris is poscendi invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus: sed nec data imputant, nec acceptis o ligantUr. XXII. 1 crus inter hospites comis. Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems occupat. Lauti, cibum capiunt separatae singulis sedes, sua cuique mensa. Tum ad negotia, nec minus saepe ad convivia procedunt armati Diem no stemque continuare potando, nulli probrum. Crebrae, ut inter vinolentos rixae, raro conviciis, saepius caede, vulneribus transiguntur. Sex de reconciliandis invicem inimicis, &Jungendis adfinitatibus .adsciscendis principibus, de pace denique ac hello plerumque in conviviis consultant tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat. Gens non astuta, nec callida aperit adhuc secreta pectoris, licentia joci. Ergo detecta nuda omnium mens, postera die retractatur; salva utriusque temporis ratio est.

303쪽

GERMANIA. 29sDeliberant, dum fingere nesciunt constituunt, dum errare non positant. XXIII. Ροτυ humor ex hordeo aut frumento, in quamdam similitudinem vini corruptus. Proximi ripae, vinum mercantur. Cibi simplices: agrestia poma, recens fera, aut lac concretUm. Sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. Adversus sitim, non eadem temperantia. Si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis, quam armis VincentUr. XXIV. GENus spectaculorum unum, atque in omni coetu idem. Nudi juvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se, atque infestas frameas, saltu jaciunt. Exercitatio artem paravit, ars decorem non in quaestum tamen, aut mercedem:

quamvis audacis lasciviae pretium est, voluptas spectantium. Aleam quod mirere sobrii inter

seria exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo actu de libertate, de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit quamvis junior, quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. a est in re prava pervicacia ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant. XXV. CETERI servis, pn, in nostrum morem, descriptis per familiam ministeriis utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Fru-

304쪽

as C. CORNELII A cITI menti modum dominiis, aut pecoris, aut vestis, ut colono, injungit .servus hactenus paret. Cetera domus ossicia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculisin opere coercere, rarum. Occidere solent, non disciplina, severitate, sed impetu, ina, ut inimicum, nisi quod impune. Libertini non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus, quae regnantur. Ibi enim, super ingenuosin super nobiles ascendunt apud ceteros, impares liberiini libertatis argumentum sunt. XXVI. FENU agitare, & in usuras extendere, ignotum ideoque magis servatur, quam si vetitum esset Agri, pro numero cultorum, ab uni- Versis per Vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur facilitatem partiendi camporum spatia praestant Arva per annos mutant .superest ager nec enim cum ubertates amplitudine soli labore contendunt, Ut pomaria conserant, prata separent, hortos rigent sola terrae seges imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems, Qvor, aestas intellectum ac vocabula hahent autumni perinde nomen ac bona ignoran-

XXVII FUNERUM nulla ambitio: id solum obser vatur, ut corpora clarorum virorum certis

305쪽

GERMANIA. 297 lignis crementur. Struem rogi nec vestibus, nec odoribus cumulant sua cuique arma, quorumdam

igni Mequus adjicitur. Sepulchrum cespes erigit.

Monumentorum arduum, operosum honorem, ut gravem defunctis, aspernantur. Lamenta Clacrimas cito, dolorem, tristitiam tarde ponunt. Feminis hagere honestum est viris meminisse. XXVIII. Hinc in commune de omnium Germanorum origine ac moribus accepimus. Nunc singularum gentium instituta ritusque, quatenus differant, quae nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum divus Julius tradit eoque credibile est, etiam Gallos in Germaniam transgressos. Quantulum enim amnis obstabat, quominus, ut quaeque gens evaluerat, C-cuparet permutaretque sedes promiscuas adhuc,& nulla regnorum potentia divisa. Igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque & Moenum amnes, Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc Boismi nomen, significatque loci veterem memoriam, quamvis mutatis cultoribus. Sed utrum Aravisci in annoniam ab Osis, Germanorum natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone, institutis, moribus utantur, incertum ex quia pari olim inopia ac libertate, eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri

306쪽

ες C. CORNELII TACITI Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitioli lunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis, a similitudines inertia Gallorum separentur. Ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci, Nemetes. Ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint, ac libentius Arrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim, & experimento fidei super ipsam Rheni ripam conlocati, ut arcerent, non ut

custodirentUr. XXIX. OMNIUM harum gentium virtute praecipui Batavi, non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, attorum quondam populus, wseditione domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii fierent. Manet honos, antiquae societatis insigne: nam nec tributis contemnuntur, nec publicanias atterit exempti oneribus .conlationibus ti tantum in usum proeliorum sepositi, velit tela atque arma, bellis reservantur. Est in eodem obsequio, attiacoriam gens. rotulit enim magnitudo populi' mani ultra Rhenum, ultraque Veteres terminos, imperii reverentiam. Ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nil quod ipso adhuc terrae suae soles caelo acrius animantur. Non nUmeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhe-

307쪽

GERMANIA. 299 num Danubiumque consederint, eos, qui Decumates agros exercent Levissimus quisque Gallorum, inopia audax, dubiae possessionis solum occupavere. Mox limite acto, promotisque praesidiis, sinus imperii, pars provinciae habentUr. XXX. ULTRA hos Catti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant, non ita effusis ac palustribus

locis, ut ceterae civitates, in quas Germania patescit durant quidem colles, paullatimque rarescunt: Mattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus, major animi vigor. Multum ut inter Germanos rationis ac sollertiae praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intelligere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare : quodque rarissimum,

nec nisi ratione disciplinae concessum, plus reponere in duce, quam in exercitu. Omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque, copiis onerant. Alios ad proelium ire videas, Cattos ad bellum rari excursus, fortuita pugna. questrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere. Velocitas juxta formidinem, cunctatio propior constantiae est. XXXI. et aliis Germanorum populis usurpatum rarain privata cujusque audentia, apud Cattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, cri-

308쪽

3oo C. CORNELII A cITInem barbamque summittere, nec, nisi hoste caeso, exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum. Super sanguinem, spolia, revelant frontem, seque tum demum pretia nascendi retulisse, dignosque patria ac parentibus' ferunt. Ignavis imbellibus manet squalor. Fortissimus quisque ferreum insuper anulum ignominiosum id genti velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat. Plurimis Cattorum hic placet habitus. Jamque canent insignes, whostibus simul suisque monstrati omnium penes hos initia pugnarum haec prima semper acies, visu nova. Nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt. Nulli domus,

aut ager, aut aliqua cura prout ad quemque Venere, aluntur prodigi alieni, contemptores sui: donec exsanguis senectus tam dura virtuti impares faciat.

XXXII. PRox1M Cattis certum jam alveo Rhenum, quique terminus esse sussiciat Usipi ac Tencteri coliint. Tencteri super solitum bellorum decus, equestris disciplinae arte praecellunt. Nec major apud Cattos peditum laus, quam Tencteris

equitum. Sic instituere majores, posteri imitantur. Hi Lisus infantium, haec juvenum aemulatio, perseverant senes inter familiam, & penates, wjura successionum, equi traduntur excipit fili-US, non , Ut cetera, maximus natu, sed prout foro belles melior.

309쪽

GERMANIA . o IXXXIII. Jux T Tencteros Bructeri olim occurrebant nunc Chamavos & Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis, vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio, seu praedae dulcedine, seu favore quodam erga nos deorum : nam ne spectaculo quidem proelii invideres super L millia, non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque cecideriant. Maneat quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui quando urgentibus imperii fatis, nihil jam praestare

fortuna majus potest, quam hostium discordiam. XXXIV. Nosti v ARios, Chamavos a tergo Dulgi bini,4 Chasuari cludunt, aliaeque gentes haud perinde memoratae. fronte Frisii excipiunt. Majoribus minoribusque Frisiis' vocabulum est, ex modo virium: utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur, ambiuntque immensos insuper lacus QRomanis classibus navigatos. Ipsum quinetiam Oceanum illa tentavimus is superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit: sive adiit Hercules, seu quidquid ubique magnificum est, in claritatem ejus referre consensimus. Nec defuit audentia Druso Germanicoci sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. Mox nemo tentavit sanctiusque ac reverentius visum, de actis deorum credere, quam scire.

310쪽

XXXV. AcTENus in occidentem Germaniam novimias. In Septemtrionem ingenti flexu redit. Ac primo statim Chaucorum gens, quan quam incipiat a Frisis, ac partem litoris occupet, omnium, quas exposui, gentium lateribus obtenditur, donec in Cattos usque sinuetur. Tam --

mensum tentarum spatium non tenent tantum

Chauci, sed, implent populus inter Germanos nobilissamus, quique magnitudinem suam malit justitia 1ieri sine cupiditate, fine impotentia, quieti secretique, nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur. Idque praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per injurias adsequuntur.

Prompta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus plurimum virorum equorumque: quiescentibus eadem fama. XXXVI. IN latere Chaucorum attommque,

Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem illacessiti nutrierunt idque jucundius, quam tutius fuit: quia inter impotentes, validos falso quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. Ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc cinertes ac stulti' vocantur: Cattis victoribus fortuna in sapientiam cessit. Tracti

ruina Cheruscoriami Fosi, contermina gens, adversarum rerum ex aequo socii, cum in secundis minores fuissent.

SEARCH

MENU NAVIGATION