장음표시 사용
61쪽
ANNALIUM LIB. XII. 3 fortunae maeror adficeret desolatus paullatim etiam servilibus ministeriis, intempestiva novercae ossicia in ludibria vertebat, intelligens falsi Neque enim segnem ei fuisse indolem ferunt sive
Verum seu periculis commendatus, retinuit famam sine experimento.
XXVII. SED Agrippina, quo vim suam sociis
quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat; cui nomen inditum ex vocabulo ipsius. Ac sorte acciderat, ut eam gentem, Rheno transgressam, avus Agrippa in fidem acciperet Iisdem temporibus in superiore Germania trepidatum, adventu Cattorum, latrocinia agitantium. Deinde L. Pomponius, legatus, auxiliares Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monuit, it anteirent populatores, vel dilapsis improvisi circumfianderentur.' Et secuta consilium ducis industria militum, divisique in duo agmina, qui laevum iter petiverant, recens reVersos, praedaque per luxum usos, &somno graves circumvenere Aucta laetitia, quod
quosdam e clade Variana, post quadragesimum
XXVIII. AT qui dextricti propioribus compendiis erant, obvio hostiis aciem auso, plus cladis faciunt. Et praeda famaque onusti, ad
montem Taunum revertuntur, ubi omponius
62쪽
3 C. CORNELII TACITI cum legionibus opperiebatur, si Catii cupidine
υlcisccndi casum pugnae praeberent. Illi metu, ne hinc Romanus, inde Cherusci, cum quis aeternum discordant, circumgrederentur, legatos in Urbenain obsides misere decretusque Pomponio uiumphalis honos, modica pars famae ejus apud posteros, in quis carminum gloria praecessit. XXIX. ER DEM tempus Vannius, Suevisa Druso Caesare impositus, pellitur regno, prima imperii aetate clarus, acceptusque popularibus mox diuturnitate in superbiam mutans, odio accolarum, simul domesticis discondiis circumventus. Auctores fuere Vibilius, Hermunduro
rum rex, Vangio ac Sido sorore Vannii geniti. Nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio
perfugium promittens, si pelleretur scripsitque P. Atellio Histro, qui annoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia, pro ripa componeret, subsidio victis, Qterrorem adversus victores, ne fortuna elati, nostram quoque pacem turbarent: Visam vis innumera Ligii, aliaeque gentes adventabant, fama ditis regni, quod Vannius xxx per annos praedationibus Qvectigalibus auxerat. Ipsi manus propria pedites, eques e Sarmati JaZygibus erat, impar multitudini hostium eoque castellis sese defensare, bellumque ducere statuerat.
63쪽
ANNALIUM Lia XII. 3XXX SED JAZYGEs, obsidionis impatientes, proximos per campos vagi, necessitudinem pugnae attulere, quia igius Hermundurusque illic ingruerant. Igitur degressus castellis Vannius, funditur proelio quamquam rebus adversis laudatus, ' quod, pugnam manu capessiit,
corpore adverso vulnera excepit. ' Ceterum ad
classem, in Danubio opperientem, perfugit. Secuti mox clientes, acceptis agris, in Pannonia locati sunt. Regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide subjectis, suone, an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, majore odio, postquam adepti sunt. XXXI. AT 1 Britannia Ostorium, propraetorem, turbidae res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus, eo violentius, quod novum ducem, exercitu ignoto, coepta hieme iturum obviam non rebantur. Ille gnarus primis eventibus metiam aut fiduciam gigni, citas cohortes
rapit & caesis qui reflaterant disjectos consectatus, ne rursus conglobarentur, infensaque, infida pax non duci, non militi, requiem permitteret, detrahere arma suspectis, cinctosque castris Antonam
Sabrinam fluvios, cohibere parat. Quod primi
Iceni abnuere, valida gens, nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant hisque auctoribus, circumjectae nationes locum pug-
64쪽
s C. CORNELI ITA cIT Inae delegere, septum agresti aggere, Maditu angusto, ne pervius equiti foret. a munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum sociales copias ducebat, perrumpere adgreditur, distributis cohortibus, turmas quoque, peditum ad munia accingit. Tunc dato signo perfringunt aggerem, suisque claustris impeditos turbant. Atque illi conscientia rebellionis, obseptis effugiis, multa .clara facinora fecεre. Qua pugna filius legati M. Ostorius, servati civis decus meruit. XXXII. CETERυ clade Icenorum compositi, qui bellum interin pacem dubitabant; ductus in Cangos exercitus. Vastati agri, praedae passim actae non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen tentarent, punito dolo. Jam ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam aspectat; cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne nova moliretur, nisi prioribus firmatis. Et Brigantes quidem, paucis, qui arma coeptabant, interfectis, in reliquos data venia, resedere Silurum gens, non atrocitate, non clementia mutabatur, quin hellum exerceret, castrisque legionum premenda seret. Id quo promptius Veniret, colonia Camulodunum valida veteranorum manu deducitur in
agros captivos, subsidium adversus rebelles, imbuendis sociis ad ossicia legum.
65쪽
ANNALIUM LIB. XII. 37XXXIII. Iru inde in Siluras, super propriam ferociam, Carinaci viribus confisosci quem
multa ambigua, multa prospera extulerant, ut ceteros Britannorum imperatores praemineret. Sed
tum astu, tum locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque, qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur sumpto ad proelium loco, ut aditus, abscessus, cuncta nobis importuna, .suis in melius essent. Tunc montibus arduis, siqua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit praefluebat amnis vado incerto, catervaque majorum pro munimentis constiterant. XXXIV. AD Hoc gentium ductores circumire, hortari, firmare animos, minuendo metu accendenda spe, aliisque belli incitamentis. Enimvero Caractacus huc illuc volitans, illum diem, illam aciem' testabatur aut reci- perandae libertatis, aut servitutis aeternae initium fores vocabatque nomina majorum, qui dictatorem Caesarem pepulissent quorum virtute vacui a securibus oributis, intemerata conjugum Q liberorum corpora retinerent.'
Haec atque talia dicenti, adstrepere vulgus gentili quisque religione obstringi, ' non telis, non vulneribus cessuros.' XXXV. RsTUPEFEci ea alacritas ducem
Romanum simul objectus amnis, additum val-
66쪽
s C. CORNELII TACITIlum, imminentia juga, nihil nisi atroxin propugnatoribus frequens, terrebat. Sed miles proelium poscere, cuncta virtute expugnabilia' clamitare, praesectique ac tribuni paria differentes, ardorem exercitus intendebant. Tum Ostorius, circumspectis, quae impenetrabilia, quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud dissiculter evadit. Ubi ventum ad aggerem, dum missilibus certabatur, plus Vulnerum in nos pleraeque caedes oriebantur. Posteaquam, facta testudine, rudes Minformes saxorum compages distractae parque cominus acies, decedere arbari in juga montium. Sed eo quoque inrupere serentarius gravisque miles illi, telis adsultantes, hi conserto gradu turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve tegminaci
si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum; si huc verterent, spathis, hastis auxiliarium sternebantur : clara ea victoria fuit, captaque uxore, filia Caraetaci fratres quoque in deditionem accepti. XXXVI. Ips ut ferme intuta sunt adversa)cum fidem Cartismanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus est, nono post anno, quam bellum in Britannia coeptum. Unde fama ejus evecta insulas,in proximas provincias pervagata, per Italiam quoque celebrabatur: avebantque visere, quis ille, tot per annos, pes
67쪽
ANNALIUM LI s. XII. synostras sprevisset. Ne Romae quidem ignobile
Caraetaci nomen erat. Et Caesar, dum suum decus extollit, addidit gloriam victo. Vocatus
quippe, ut ad insigne spectaculum, populus.
Stetere in armis praetoriae cohortes, campo qui castra pra acet. Tum, incedentibus regiis clientelis, phalerae torquesque, quaeque externis bellis quaesierat, traducta mox fratres, conjunx,, filia postremo ipse ostentatus. Ceterorum preces degenere suere, ex metu. At non Cariatacus, aut vultu demisso, aut verbis, misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc modum
XXXVII. I Q ANTA nobilitas, fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio filisset, amicus potius in hanc Urbem, quam captus venissem neque dedignatus esse claris majoribus ortum, pluribus gentibus imperitantem, foedere pacis accipere. Praesens sors mea,
ut mihi informis, sic tibi magnifica est habui
equos, Viros, arma, opes quid mirum, si haec invitus amisi' Non, si vos omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem accipiant. Sissatim deditus traderer neque mea fortuna, neque tua gloria inclaruisset. Supplicium mei oblivio sequetur at si incolumem servaveris, aeternum exemplar clementiae ero.' in ea
68쪽
Caesar veniam ipsique, .conjugi, fratribus, tribuit. Atque illi, vinclis exsoluti Agrippinam quoque haud procul alio suggestu conspicuam, iisdem, quibus Principem, laudibus gratibusque
venerati sunt. Novum sane, ti moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis praesidere.
Ipsa semet parti a majoribus suis imperii sociam
XXXVIII. Voc AT posthac patres, multa, magnifica super captivitate Carinaci disseruere Neque minus id clarum, quam cum Siphacem P. Scipio, ersen L. Paullus, si qui alii vinctos reges populo Romano ostendεre.' Censentur Ostorio triumphi insignia,' prosperis ad id rebus ejus, mox ambiguisci sive, quod amoto Carinaco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit sive hostes, miseratione tanti regis, acrius ad ultionem exarsere. raefectum castrorum. legionarias cohortes exstruendis apud Siluras praesidiis relictas, circumfundunt. Ac ni cito vicis, castellis proximis subventum foret, copia tum occidione occubuissent. raefectus tamenin octo centuriones, ac promptissimus quisque manipulus cecidere nec multo post pabulantes nostros, missasque ad subsidium turmas profligant. XXXIX. Tu Ostorius cohortes expeditas exposuit nec ideo fugam sistebat, ni legiones
69쪽
ANNALIUM LIR. XII. 61 proelium excepissent. Earum robore aequata
pugna, dein nobis pro meliore fuit. Effugere hostes tenui damno, quia inclinabat dies. Crebra hinc proelia, .saepius in modum latrocinii per saltus, per paludes ut cuique sors, aut virtus temere, proviso ob iram, ob praedam jussu, &aliquando ignaris ducibus ac praecipua Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris Romani vox ut quondam Sugambri excisi, &in Gallias trajecti forent, ita Silurum nomen penitus exstinguendum.' Igitur duas auxiliares
cohortes, avaritia praefectorum incautius populantes, intercepere Spoliaque, captivos largiendo, ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum taedio curarum semus Ostorius, concessit vita, laetis hostibus, tamquam ducem haud spernendum, etsi non proelium, at certe bellum, absumpsisset. XL. AT IEsAR, cognita morte legati, ne provincia sine rectore foret, A. Didium suffecit. Is propere Vectus, non tamen integras res invenit,
adversa interim legionis pugna, cui Manlius Valens praeerat auctaque, apud hostes ejus rei
fama, quo venientem ducem exterrerent atque
illo augente audita, ut major laus compositis, vel si duravissent, venia justior tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant, lateque persultabant,
donec accursu Didii pellerentur. Sed post cap-
70쪽
6 C. CORNELII TACITI tum Carinacum, praecipuus scientia rei militaris Venusius, Iugantum civitate, ut supra memoravi, fidusque diu, Romanis armis defensus, cum Canismanduam reginam matrimonio teneret, mox orto discidio,, statim bello, etiam adversus nos hostilia induerat. Sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Canismandua artibus, fratrem ac propinquos Venusisi intercepit. Inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne seminae imperio subderentur valida, lecta armis uventus regnum ejus invadunt quod nobis prae- visum, missae auxilio cohortes acre proelium secere, cujus initio ambiguo, finis laetior fuit. Neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Cesius Nasica praeerat. Nam Didius, senemate gravis, & multa copia honorum, per ministros agere, Warcere hostem satis habebat. Haec, quamquam a duobus Ostorio Didioque propraetoribus plures per annos gesta conjunxi ne divisa haud perinde ad memoriam sui valerent. Ad
XLI. Ti. CLAUDI quintum, Ser. Cornelio Orphit consulibus, virilis toga Neroni maturata, quo capessendae reipublicae habilis videretur. Et Caesar adulationibus senatus libens cessit, ut vicesimo aetatis anno consulatum ero iniret: atque interim designatus, proconsulare imperium extra Urbem haberet, ac princeps inventutis