De priscae comoediae atticae natura forma et legibus

발행: 1868년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

poeseos comicae incunabulis, ni a Xime mihi reserendus esse videtur ad potulans immodicumque vulgi ingenium, etiam sacras res intemperantur ac lascive tractare soliti neque

poetae monti exprobrari debet acetiarum genus, quod radices agit in universi populi indole ). Ac commemorare libet, etiam in ludicris, apud recentiores populos totius fero Europae temporibus medii aevi usitatis, ingenium haud dissimile apparere. Verum etiam poetas, quippe qui

subtiliorem rerum divinarum cognitionem haberent, humiles opinione Vulgi, quod ei naturam prorSua humanam omnibusque vitiis obnoxiam affingebat, traduxisse et eam rationem, qua homines rebus Sacris male abutebantur, ridendo damnavisse contenderim. Quod vero adhuc probare studui, poeta comicos non

ipsos deos ipsamque religionem sed falsas do illis opinio

nes risui habuisse, scriptorum reliquiis Valde confirmatur. Quicunque enim Aristophanis, de quo sol in hac re certum iudicium acore possumus, fabula accurate OgnOVerit, mea quidem sententia mentem vere religiosam in eis deprehendi negare non poterit. Nam, ut singula Uaedam afferam, Socratem et uripidem e potissimum reipublicae perniciosos esse exhibet, quod deorum cultum negligant et priscam pietatem subvertant; et omnino quicunque priscae simplicitatis defensores in fabulis prodeunt, eis etiam sincerae religiositatis speciem poeta praebet, cum novae rationis Sectatores tamquam impios divini numinis contemptore inducat. Ita Aeschylum, antiquae virtutis propugnat0rem, Olemni voto precantem facit an.

contra Euripidem τους ὁμοτα θεους ita invocantem:

42쪽

a 91 ρ, ιιον βοσκηs G, και γλωττης στροφιγξ, καὶ ξυνεσι καὶ s/υκτηρες σφραντλὶριοι, ορθc0ς se λεγχειν 60 a απTcssia λογc0ν. Praeterea Nub. V. 29 sqq. ipsarum Nubium chorus veros deos sole niniter praedicat et quaecunque in rerum natura temporumque condicione mutantur, divino numine

fieri poeta saepe profitetur λ) Atque sublimes illi hymni et chori cantica, qualia Aristophanis Tabulis continentur,

non sunt inanis grandium Verborum trepitus nec sunt cum ironia quadam prolata, ut non nudis Visum est, immo vero

Veram inceramque Opinor spirant religiositato in ). Haec igitur fere sunt argumenta, in quibus tractandis comoediae licentia ac lascivia debacchata est. Raro tantum in vita domestica Versatur describenda nec saepius amoris vis repraesentatur ni Si forte eiu amoris, qui tantum libidines suas explere studet. At quo hae libidinosae

Voluptates, ab omnibus quidem quaecunque in comoedia prodeunt mulieribus Ostentatae, tanta intemperantia tantaque petulantia Saepe proferuntur ac describuntur in tabulis, ut id ipsis poetis morum perditorum atque impudicae mentis crimen contraxerit β). Quae criminatio nullo modo probari potest neque enim poetae obscoenitates illas ita proponunt, ut ipsi iis plaudere videantur, sed tam aperte plerumque hominum libidines inducuntur, ut eo ipso omni voluptatis stimulo privatae, potius turpe atque contemptae appareant. Quare cum Rei Sigio Conieci praef. p. IV Aristophanem etiam ea ratione longe esse innocentiorem duco multi no Stris comoediarum scriptoribus, qui miseri et perditis alendis augendisque amoribus animos effeminant atque enerVant, et cum Verecundiam simulent, fuco at lue1 Pam 1140, 1172 cf. Pac. 943 sqq. 2 Equ. 551 sit 581 Lysistr. 126 et 1314 Ran. 324sqq. ,377, 382 454 Nub. 1506.3 Spectant comosediae adversarii tales potissimum locos, quales sunt Acharn. v. 790 sqq. mu 1284 Vesp. 342 sqq. Pac. 885, 965, Lys. prolog. v. 107, 150 210 sqq. 362 sqq. Τhesm 4 sqq. ccl. 876 sqq. l. es Eupol fratrin. V ab , ,Πολεις de quorum quidem obscoenitate sane dubitari nequit.

43쪽

pigmontis flagitiosa condunt, neque ad istini nil ortum, ut illo sed ad libidinem occialiam alliciunt et innatos hominibus igniculos ad Ortim praVitatem detor luent. Daher homini os auch, praeclare de hac re locutus est Rotscho

tes apertae illius atque effrenis licentiae, cui quidem magna Vis comica derogari non potest, e petulanti Graecorum ingenio petenda sunt, qui Solemni pompa phallum circumferebant aliaque talia sine pudore publice agebant, qualia tamquam turpia parumque Verecunda spectare Vel audire hodie virum honestum non deceret; neque mittendum est, quod honestas quidem matronas et virgines ad fabulas comicas spectanda illi temporibus non admissa esSe omnes probabilitatis numeros habet. Postquam Supra conditionem reipublicae, quae tum Athenis erat, vitam privatam et litterarum statum disputatione nostra amplexi Stendimus, quaecunque poetae nostro perversa videbantur vel ridicula, haec ab eo irrisa, Vituperata, castigata SSe, OnSentaneum erit, ut hoc loco summam quasi facientes commentationi demonstremUS, quod consilium secutus quibusque rationibus addictus aequale Suos Aristophanes carpserit atque perfricuerit. Quibus expeditis commode subiungi OsSe putamia enumera tionem atque censuram quarundam Sententiarum a nostri S di Versarum, quae iam antiquitus prolatae posterioribus temporibus interdum repetitae nostra aetate a viris satis locupletibus ingeniique acumine praeditis acerrime defensae multorumque applauSu probatae Sunt.

44쪽

Nostram igitii de Aristophanis rationibus sententiam, quae fere consentit cum ei quae nuper Teussetius protulit i). ita complecti OSSU IUUS. Aristophanes indignatus de morum corruptela tunc et in re publica et in vita privata latissime patente, de studiis aequalium in privata tantum commoda conversis, de ambitu inanisque gloriolae aucupio, quae vitia pro pristino patriae amore et integerrima publieae salutis cura irrepserant, tum miseratus leges omnes maiorumque instituta neglecta iacere, rerum divinarum cultum volgo irrideri, plebem in Omnes voluptates effusam superstitione teneri plane puerili ophistarumque pravam sapientiam latius in dies Serpere, denique de omnis bonae disciplinae lapsu exacerbatia mente sua et studio se convertit ad gloriosum illud bellorum Persicorum tempus, quo nullum unquam laetius auspicatiusque Atheniensibus effulsit, licet fulgore rerum contra hostes praeclare gestarum haud paucae quae in ipsa republica extabant ab eculae in occulto laterent Vol absconderentur. Istud igitur tempus Aristophanes amore atque admiratione ita amplexus est, ut aetatem splendi diorem feliciorem quo sibi omnino non posset cogitatione effingere, utque, quam Vis perspiciens prisci temporis incommoda, maiorem partem corruptelae grassantis ingenio suae aetatis tribueret et antiquam morum integritatem Omni ope reVocandam censeret. Quibus autem remediis rebus

labentibus subveniri posset, id exquirere poeta nec Olebat nec debebat immo satis ei erat speciosam illam effigiem semper ob oculos sibi versari mentique suae ita infixam esse, ut formam eius in fabullis tabulae pictae instar proponere et vividissimis coloribus illustrare posset. Sic enim de rebus praesentibus optime sibi videbatur mereri, ut aequalibus copiam faceret, sincero iudicio temporum diversitatem examinandi. Itaque sanam illam ac sobriam vitam laudibus extollens non sine acerbitato ingenium multitudinis temerarium

45쪽

ntque inconstans aversatur salibusqii persundit ambitionem pravitatentque Oriani, qui propterea quod multitudinem pro lubitu regebant ducebant siue dio circi ro vocabantur, denique castigat atque abominatur Socordiam, qua ea quae maiores tam gregie in civitate et ita publica instituerant, omittebantur vel abrogabantur. Inde igitur fluxit Aristophanis ille ardor, quo praedicaVit incorruptam simplicitatem, frugalitatem eorum, qui apud Marathona pugnaverant quique Sua parvi pependerant, reipublicae Omnia postponentes ac devoventes inde quoque Xecratur bella continua, ad quae tum populus a suis ducibus semper iustigabatur, et inanem qua Omnes exabantur gloriae titillationem, praecipuum antiqui moris restituendi impedimentum, ex animis civium evellere atque eliminare studet. Sed omnia sui temporis mala radices agere arbitratus est in nova ratione de summis rebus cogitandi, primum

quidem gliscente, sed tum iam in dies increbrescente. Quare vehementissini illos aggressus et in Sectatu est, qui eam cogitandi ac sentiendi rationem prudentes defendebant eiusque propugnatores X titerant, e quibus doctrina atque auctoritate imprimis insignes erant ideoque maxime perniciosi ei videbantur Euripides et grex sophistarum. Ophistae enim, quorum placitis Euripides poeta ita fere ad dictus videbatur, ut eorum apud plebem interpretem se praestaret, in quaestum et famam potissimum intenti et paene nullo veritatis sensu praediti eo quod de omnibus rebus in diversas partes disserere solebant, firma nec ullo

modo comm OVenda temere convellebant et res sanctissimas

optimeque constitutas in dubium vocabant. Hos igitur imprimis sibi sumpsit ad oriendos, Semperque, ut equidem opinor, per Omnia et vitae suae et Oe-8eo momenta sibi constitit in eis lacessendis at tu impia gnandis, neque unquam novas illas ratione reprobare ac

redarguere destitit. Etenim Teu Glius errare hac parte mihi videtur, qui Aristophanem putat in eis comoediis,

qua medio vitae suae spatio scripsit, titubasse quasi et incertum rectumne cursum teneret a Via quam ingreSSus

erat paullum declinasse. Minimo vero, riuauiquam etiam

46쪽

C. Kockius aliquam principiorum intitationem Aristophani imputare non dubitat ), id Teussetius mihi potest persuadere, poetam OStrum de eis, quae p08 diligentem meditationem apud se constituerat, dubitantem ad contrarias ratione parasse transitum. Nec Satis apte eum arbitror ad suam do Aristophane sententiam illustrandam comprobandamque laudasse Hor ari poet. 173, quo loco profectus confirmare studuit, Aristophanem antea paene transfugam morositate senectutis ad illud quo iuvenis commotus erat sui temporis fastidium reductum osse, et ita demum, Ut cum Horatio loquar, vela dedisse atque iteraSSO curSUS.

Hoc Sane concedendum St, Oetam nostrum per mediam

vitae aetatem de rebus publicis Atheniensium placidius

atque sedatius loco tum esse. Etiam fere exuerat rigidum morum censorem hilaresque iocos interim fundere malebat quam temporis pravitatem castigare atque insectari. Neque tamen a pristina cogitandi severitate multum remisisse et Se ipso quasi Xcessisse censendus est. Nam mutatus ille comoediarum color ac habitus Satis, Opinor, XeUSatur tristitia illorum temporum, per quae Oeta patriae amantissimus in animum inducere vix poterat vulnera quasi civitatis scalpello crudeliter pertentare. In ei Vero rebUS, quae ad vitam privatam litterarum et artium conditionem pertinebant, eadem cum constantia eodemque cum ardore omnibus in fabuli: pugnam susceptam persequitur, et ne armis quidem mutatis utitur, sed consuetis et iam pridem

probatis. De vera igitur ingenii doctrinaeque mutatione

Omnino non possumus cogitare.

Haec Vero arma ristophanes ad illius temporis usum et consuetudinem plano accommodavit. Unde propriae ae mirae quodam Diodo rationes extiterunt, quae inter finem ei propositum et modum eius petendi intercesserunt. xoptat enim vellementor antiquam totius rei publicae formam eamque assidue commendat, et tamen ipse prorsus recenti temporis alumnus est, qui ad antiquitatem 1 Cf. . ockii commentationem in ahrbb. s. lass. Philologio, Supplementbundrali, p. 78-80.

47쪽

vindicandam ne arratis quidem antiqliis utitur, sed eis quae ipsius aetas subministrabat. Omnis ius opera sic sero euil lius de hac re loquitur secum pugnabat, et quia fieri non poterat, quia labor ea ratione inita, quae propoSiti paene contraria adductura esset, irritu maneret, ipSius poeta animus irritatus et contristatus est. Pugnat ii in Aristophanes pro deis a maioribus acceptis, sed ipse nihil pinetermittit, quin irrisione deorum fidem auctoritatem siue elevet Osque reverentia plane sublata ridiculo reddat. Tum increpat plebis potentiam nudis finibus coercitam, dum ipse communi

licentia pro lubitu suo uti non dubitat castigat eos qui multitudini omnibus blandimentis inserviebant, dum ipse

populum ita assuefacit, ut causam Originemque omnium malorum non in se sed extra quaerat. Denique incusat rerum novarum cupidos, dum omni opera enititur, ut prae- Sentem rerum statum Subvertat. Sed etiam huic rei nimium Teust elius tribuit momentum ad destruendum reipublicae statum. Sane ludo suo comico nihil nisi fucatum

colorem rebus abstergere ac detrahere volebat; verum hoc genus Deseo ita comparatum erat, Ut Sana UO-que rerum natura invito poeta attrectata et e Xata laederetur.

Quamquam eaVendam est, ne comicam ristophanis licentiam nostro elegantiae sensu nimis fortasse polito metiamur. Nam cum diversa sint diversis temporibus hominum de decoro iudicia, Ilia ac nunc solet in Aristophane adhibenda est mensura, nisi iniuria eum afficere velliS. Quod multi censores, ceterum ingenio doctrinaque praecellentes haud scio an non satis perspe Xerint a reputaVerint. Ad nostri enim temporis normam dum Omnia Volunt dirigere ac confirmaro, do Aristophanis habitu inique videntur iudicare. Ei igitur si didicerint, non eadem Omnibus esse honesta ac turpia, non mirabuntur, in Aristophane multa deprehendi, quae apud nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. Neque ita ut opus est illi viri perpenderunt, in comoedia

48쪽

πορους quare consilia poetae ab illius aetatis indole plano

aliena et modum agendi ad aequalium gustum accommo datum eadem trutina eisdemque ponderibuS Xaminaverunt, qua sane ponderatione totum hoc genu perVerSum apparere paene necesse erat. Ita nuper DroySenius in praesationibus translationum ristophanearum de Oeta nostro censuram nimis severam et tantum non infeStam exercuit.

Quid auton de Aristophanis comoedia existimet, his fere

verbis complectitur : Comoedia ita comparata St, ut omnibus quae publice instituta sunt quaeque ab universis rata ducuntur adversetur quodsi igitur Cleon in concione sic loquitur: o τουτε αλῶ τι υ εἰδειεῖν γῆ ἐν οἷς γ 1ιεν, φρονεiτε δε υδ περ τέων πaροντίον κανίως, hi Verbi etiam

comoediae natura, populi indoli haud dissimilis, plano designatur. Quare poeta comicus id semper agit, ut reluctetur atque reclamet non ei tantum, quae perversa ei Videntur, sed omnibus quaecunque Su recepta Vnt, neqUe

aliam ob causam quam quod instituta Sunt. Tali modo Droysenius ullum omnino finem Vero honestum Aristophanis poesi inesse negat omnemque morum emendandorum habitam rationem ab ea abiudicat quin id solum comoediae propositum fuisse, ut populia Salibus, facetiis, cavillatione delectaretur, ideoque dicacitatem O-micam a nulla re irridenda se abstinere et perfecta, per- Ver8a, Sacra, profana iuxta habere, dummodo risum X cutiat sibi et vulgi cachinnos moveat. Eam vero Sententiam confirmaturus Droysenius fere in eo se continet, ut copias rationesque poetae examinet invehaturque in effrenatam comoediae licentiam; et dum externam huius generi Speciem reprobat ac vituperat, vix respicit ad internam honestatem et ad severitatem ex tota compage naSeentem, quae a quoque lectore sine opinione praeiudicata ad Aristophanis lectionem accedente facile, opinor, pernOSeetur.

Nullo enim modo expediri possunt vel refutari multi illi

loci summae Severitatis, qui animum patriae amantissimum et vero tragicum spirant quique incera erga deos pietate

insignes sunt, licet de religione et cultu divino Aristophanes aliter ac volgus iudicaverit. Ulut vero est, ludibrium

49쪽

humilem ita iocorum improbitatem non intellogo quo quis modo in is locis deprehendere possit. Quare qua secus

de Aristophano Statuunt en Sores noces8 est interdum angustiis circumveniri. I pSe tuoque Droysen ius non nudis

locis libri supra laudati velut II p. 22 et . 02 ab austeritato sententiae suae aliquid videtur remittere, sane brevi post resumpta acritate eiu defensionem revocaturus. Ad

miratur illo quidem eximio in poeta animi fortitudinem

ac constantiam, qua certamen contra Cleonem ceterosque

de magogos semel susceptum iterum iterumque redintegra-Vit, quamquam eius pericula non ignorabat. Sed facereno quidem non possemus, qui talem tenacitatem ut insolentem audaciam temeritatemque despiceremus, nisi Aristophanem morum emendandorum Semper habuisse rationem et omnia ad certum hunc finem direxisse deberemus Statuere Vana enim fuisset illa pugna, si nihil aliud poetae Omic propositum fuisset, quam ut risu auditoris rictum diduceret. Nec satis Droysenius videtur considerasse, in ipso civitatis progressu eiusque interna conformatione Semina quasi certaminis contra rerum novam formam suscipiendi sita suisse et praesentem civium conditionem, Vitam publicam, commUnem cogitandi ac sentiendi rationem non sine acerba dimicatione immitique ingeniorum congreSSu plane commutari OSSe. De ration enim inter Aristophanem et aequales intercedente deque toto poetae consilio et fine tanto cum de

pson. Quid enim Nonne rerum omnium commutatio, quamvis sit necessaria, quamvis salutari et ad consor mandum tempus futurum utilis, tum ipsum, cum antiqua con-

50쪽

ditio collapsa vel destructa est, novis institutis nondum firmatis, multis aequalium ruina videbitur et totius civitatis eversio atque exitium Nonne extrema pernicies futurum esse ut ingruat augurabuntur Sed posteriori aetati prospere Solet contingere, ut fructu tempestivos, quibus tempeState pepercerunt qui quo solis ardoribus maturi facti sunt, decerpat eisque fruatur. Denique quod roysen ius eum, qui Aristophanis comoediis dignitatem quandam tribuat ad mores emendando pertinentem, cen8 et poeticum huius generis pretium deterere ac comminuere, equidem arbitror quodque artis pia ob morum rationes, qua artifex in eo prudens expressit, non modo non cadere dignitate et pretio, Sed crescere atque augeri. Id quidem pro

certo licet affirmare, quod poetae laudi detrahimus illam,

quam Supra probare StuduimuS, sententiam secuti, id hominis laudi nos addere, ita ut Aristophani detrimentum acceptum, si quod omnino aceepit, large Ompensetur. Etiam acrius Droysenio in Aristophanem invehitur modum fere excedens in vituperando Grotius hist. of Grece, vol. VIII). Nisus enim nonnullis locis, quibus Aristophanes secundum comoediae naturam ac morem quae

in vita communi accidere solebant mirifice exaggeravit et ridicula reddidit vel quibus homines quosdam nimis auctis eorum vitiis malignisque criminationibus avidius arreptis ita depinxit ac delinoavit, ut re vera doleri Ore et turpi O- res apparerent, allibus igitur loci nisus eo procedit, ut corruptelam in vita publica et privata tum ingruentem,

cuius forma ac lineamenta in comoedia satis accurate pro huius tabulae maiori expressa extant, plane fictam Sse ab Aristophane contendere non dubitet. Idum enim sui

temporis accusatorem aliamniari criminatur, nec satis compertum sese habere profitetur, num illa aetas, quam Aristophanes ubique Versatur ac fastidit quamque assiduo mordaci aculeo petit, praeferenda sit temporibus belli Porsici ab eodem ingentem in modum celebratis ac praedicatis. Etiamsi vero ex his recentioris aetatis novis studiis maior humanitatis modus cultusque magis urbanus Atheniensibus evenit, tamen levi hoc argument usus Droysenius

SEARCH

MENU NAVIGATION