Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

bus erudiendum curavis. intibus in studiis tanto ille antecessit condiscipulos , ut facile intelligi posset , ad quamcunque facultatem se appli.

cuisset, pari modo omnes superaturum. Pater

itaque perpauca in re qtiaestus illecebra invitatus , iussit eundem ad iuris prudentiam potis simum se conferre, cui quidem sic dedit op ram , ut annos natus duo de viginti insignia doctrinae sit affecutus. Sed praesertim illum ad se alliciebat Philosephia, cuius studium paritet

cum aetate in eo crescebat. Videns vero adolescens ingenio acutissimus, quod siquis ab ea a Philosephiae parte , quae in tenebricosis, ' natur, que involutis quaestionibus versatur, lucem Μ, thematicarum facultatum tolleret , nihilo plus agere quam si tenebras tenebris offunderet . eas sibi excolendas, nemine licet praeeunte , putavit. Ad Geometriam , & Geographiam, contulit se primum, mox ad Gnomonicam ,& Opticam, & ad reliquas deinceps. Neque his contentus, Astrologiam IJ quoque attin gere voluit, credo inviti us multorum illustriumvirorum exemplo, e quibus nominasse sussiciat

Galileum, de Guglielminium, quos illa aetate

172쪽

non puduit huic facilitati multam operam impendere . Sed hoc specimen fuit prudentiae Μmstedii, quod licet, ut casus fert nam quae ratio afferri unquam poterit cur, exempli gratia, stella Iovis , ac Veneris coniuncta cum Luna adortus puerorum salutaris sit, Saturni, Martis econtraria λ ex natalitiis quorundam sideribus non nulla vere praenuntiaverit , rem tamen ratione magis aestimans quam successu, sic eandem illam ficultatem postea irrisit, ut nemo unquam irriserit magis. Neque subtilissimarum facultatum unus ardor erat in eodem . Nam Italicae Poesis sitavitate captus , ita se legendis scribendisque camminibus dedit , ut inde vel praecipitam sibi

famam comparaverit , magna quidem immaturae eius aetatis commendatione , quod non is aequalibus modo suis in eo genere antecelleret , Verum etiam cum claris viris conferretur , qui Poesis laude praestare tum putabantur

Haec sent curricula, in quibus prima Eustachii adolescentia , impetu quodam animi concitata

se exercuit. At rerum varietas ac magnitudo ,

quas ille gustavit in Mathematicis disciplinis, deo harum inflammarunt amore, ut penitus re licta

173쪽

iicta Iuris prudentia, earundem studium ratione atque ordine sibi instaurandum putaverit . Florebat tum Bononiae mathematicus iummus Dominicus Guglielminius, cuius paullo supra amentionem fecimus, huncque Eustachius adeo admiratus est atque adamavit, ut se totum ei, traderet. Neque vero minus Guglielminius dele elatus est Mani dio. Etenim hic singulari ingenio singularem industriam cum adiungeret, dubitare non sinebat talem futurum, qualem c gnitum omnes postea iudicarunt. Ad hoc fitigebat in adolescente virtutis indoles cum quadam specie liberali , ex quo eximium illud nescio quid videbatur existere , quod homines allicere selet. Sed quamvis Eustachius dies ac

noctes in rerum gravissimarum meditatione I c saretur, aliquid tamen temporis nanciscebatur ,

ut se cum Musis oblectaret : sicque tristitiam severitatemque distiplinarum Mathematicarum mitigaret ac relaxaret . Nemo ignorat , &nos sepe dolebimus, quantum superiori seculo detrimentum secerint humaniores litterae. Suo regno pulia Italica P sis , in quo collocata fit rat opera praesertim Dantis & Petrarchae, nec

174쪽

non doctissimorum virorum , qui ' iacula xuti Gruerunt, iacebat in situ ac 'tiatore. Ea enim caligo perstrinxerat mentes hominum , ut .nullus esset scriptorum delectus , nullae leges , inflatum ac tumidum vigeret dicendi genus , exquisita antitheta , absurdae translationes, puti- argutiolae, & reliqua huiusnodi vitia , adeo ait qui peius dicerent, melius loqui putarentur, ac nemo poeta haberetur, qui illis vitiis non .esset infectus. Quae pestis cum late esset gras sata, ut reliquas Italiae urbes, Bononiam quoque linvaserat. In has corruptelas cum incidis set prima Eustachii aetas, hunc ab muit qui dam consuetudinis aestus , & ad scriptionis minum usitatae traxit. Verum, ut erat ille acerr mo iudicio , sensit cito quantis in tenebris ver saretur; cumque ad veteres scriptores tanqilam ad lumen respexisset , smum , ac splendidum sibi comparavit stylum , qui non selum paucis iis viris , quibus cor saperet, fuit acceptissimus , sed etiam iis , qui de via, deflexerant. ,pmbari caepit, quod in eo plenum quiddam ac -Qnans esse videbatur . Hoc stylo conscriptia, sint carmina, quae in unum librum codegit ,

175쪽

semes itemhmie Vulgavit Ioannes Petrus motius i nam quae sibi adcilescentulo , seu potius puero; exciderant, ne quid apud posteros de Iaude sita detrahi aliquando posset, in ignem consecit. Sunt in eo libro quatuor supra quinquaginta illorum breviorum poematum, quae nos Itali dicimus Sonent; quo in genere non Video, cui cedere debeat Manstedius . In his nihil aut durum , aut inlletis, aut humile , aut longius ductum , sed omnia .libere fluentia, nia pura ac propria uia splendide dicta . sitoque loco posita ; apteque adeo eXtrema cum primis inter se cohaerent, concluduntque sente tiam , ut nihil demi Vel addi posse: videantur: Sunt quaedam Canaoni nobis dicum tur , qilarum: prima , quae est de laudibus Iuliae

Vandiae, dum illa virginem sese Deo dicaret ,

tantum meruit plausum, ut Musarum hostes di haberentur qui illam memori in non tenerent . Puellam sane formosissimam: amaverat Manis dius, idque. Versibus sic expressit, ut amores& Poeta digni . & Virgine viderentur. Sunt etiam alterius generis carmina , & meo quidem judicio nihil nobilius eo , 'quo laudes ac Virtu

176쪽

tes cecinit immortalis Regis Ludovici x10. . iisque duobus , quae inseribuntur det mirariso, in quibus Dantem imitatus, sic ilIum assiecutus est , ut haud sciam , an ei par esse possit. In

his multa admiscuit ex intima philosephia is , exposuitque splendide , ornateque Cartesii deer ta de vorticibus, quae etiam tum Italicis Μωsis fuerant incognita. Sic cum Eustachii ad Iestentia esset multis litteris ad siummam Iaudem ornata, & in illum omnium coniecti ocili essent suorum civium, facile obtinere potuit munus docendi in patrio Gymnasio Mathematicas disciplinas. Hic vero primus fuit fructus ,

praeter illum laudis & gloriae, quem cepit idem

studiorum sitorum annum . agens Vigesimum se tum. Conflictatus tamen est cum adversa se tuna . Pater eius , domo familiaque relicta, Romam concesserat, ubi cum aliquandiu in egestate vixisset, tandem amicorum opera Tusculanam Praefestiram consecutus est. Sed ex hac tantum non capiebat emolumenti, ut eo consulere filiis posset sitis , cum vix sibi sitfficeret. Eustachius ergo , uti natu maximus, partes sescepit regendae, ac sustentandae familiae. Verum

177쪽

mm re familiari, ut initio docuimus, valde lataboraret ; cumque exiguum esset annuum stipem dium , quod ei de publico aerario numerabatur, brevi in summas angustias se adductu m sensit. Hae ille perculsus calamitate non silcctibuit, . neque eo secius studiis suis vacavit . Sed illa etsi animi magnitudinem non frangebat, tamen imminuebat. Verum non diu is caruit amicorum in se tuendo facultatibus, in quibus enituit Ioannes Joseph Ursius , vir non minus litteris, ac virtutibus , quam opibus , ac generis nobilitate clarus, qui posse liberalitate uti in amicos maximum pecuniae fructum esse semper censuit.

His iubsidiis Eustachius non modo suis prospiacere, sed privatam quoque speculam Omare potuit. Nam hoc tempore quantum Vacabat a

publico munere, tantum Astronomiae studio tribuebat , quod tribus annis ante susceptam hanc docendi provinciam , aggressus fuerat. Caulsa aggrediendi haec fuit. Jacebat deserta di neglecta omnium celeberrima Meridiana linea quae enim est alia sive gnomonis altitudo ,

sive divisionum sibtilitas, sive Auctoris fama spectetur , quae cum illa comparari possit λ

quam

178쪽

I6o quam Bononiae in S. Petronii an. MDCLYv. Astronomus silmmus Dominicus Cassinius construxerat. Nemo enim in ea urbe erat, qui Astronomiae 1luderet ,i cuius studium etsi aliquando coluerat Guglielminius, anni tamen plures erant, cum illud intermiserat οῦ nec spes erat fore, ut illud in conspectu suorum civium re novaret , cum hoc tempore honellissimis sane conditionibus invitaretur a Senatu Veneto ad tradendas Patavino in Gymnasio Mathematicas

disciplinas. Id animadvertens Eustachius vidit sine summo Patriae dedecore fieri non possie , ut diutius admirabili illi instrumento sti deessient Astronomi. Itaque, secto ac conserte gloriosi laboris sibi assumpto Victorio Stancario singularis ingenii adolescente, quocum a condiscipulatu vivebat coniunctissime, sibi experiendum putavit, quid in hoc studio assequi posset. . migitur illius scientiae principia a quibusdam libris , quos in promptu habebant, hausissent ,

cumque nonnulla sibi comparassient instrume ta , caeperunt totas noctes insumere in caeli contemplatione, notandisque stellarum, planetarumque motibvs ac traiectionibus. Noctumae hae o

179쪽

Isr1ervationes institutae sint apud stancarium, mox fieri placuit apud Manstedium , qui in superi, hi aedium parte ad id satis idoneum locum destia naverat, quem inter cetera ornabant haud magna linea meridiana , horologium cycloide instructum a) , cui simile nondum aliud in Italia et horatum fiterat, atque instrumentum ad dignos cendos transitus planetarum , quod quidem non . eo artificio perfectum erat , quale nunc opera Anglicorum habemus . Admirabantur omnes Manctedii , ac Stancarii ingenia, eaque pene divina praedicabant , quod potuerint pneclaram , dissicilemque hanc siderum , scientiam ab interitu, nullo praeeunte , suis ipsi conatibus vindicare . Multi quoque rei novitate allecti ad eos concurrebant non adiutores, sed curiosi auditores , spectatoresque , quibus omni his ii faciebant satis, quod non putarent homunes facillimi, humanissimique irascendum esse intempestive accedentibus, & inepte interdum interrogantibus , ne in odiosam morositatem inciderent. Verum plane digni fuerunt, quos lia berent observationum sitarum participes , JOmnes Baptista Morgagnius Stancarii contubernalis,

180쪽

162 tres non modo Datres , sed etiam , quod mireris, binae serores Eustachii, qui omnes Astronomis noliris multis in rebus magno erant usui. Harum observationum seriem ad annum usque MDCCIII., unde initium sumunt obsere tiones habitae in aedibus Ferdinandi Marsilii, in quas Eustachius paullo ante immigraverat, idem accurate persecutus est in eo libro , quem de Schedis Mathematicis Stancarii composuit. E dem anno MDCCIII. librum edidit de Solaribus maculis, quae maculae improvise e Sole emeria gentes , omnium Astronomorum studia dudum enim desiderabantur mirum in modum comm verunt . Hunc librum qui legerit , intelliget quae fuerit in illis maculis & directio , & celeritas notata, quae duo minime invelliganda erant ; ad quod quantam diligentiam Eustachius , eiusque secti contulerint, ex hoc coniici facile poterit , quod eorum observationes fere omnino consentientes fuerint cum iis , quas in is Gallia summi viri, iique diligentissimi habuerunt . Ab hoc curriculo , in quo Eustachius tam eo animi ardore, tantaque nominis sui gloria versabatur, defexit parumper, animumque ad

SEARCH

MENU NAVIGATION