장음표시 사용
181쪽
Hydrostaticam transtulit. Nam anno MDCCIv. Senatus Bononiensis coercendis siti agri fumunibus , a quibus maximae calamitates impendunt, illum praefecit. Scimus apud Persas Offcium Praefecti aquarum inter praecipua illius gentis munera recenseri, summoque in honore esse ;ac nonnisi cives fide , & industria cognita ei praees se. Est & eodem loco apud Bononienses, sed contraria prorsus ratione. Nam quod illic si citas , difficultasque satis & aequaliter terras rLgandi, hic facit aquarum copia, ac difficultas illas dirigendi , avertendique. Cum provinciam sustinuisset quindecim circiter annis Guglielm,
nius, hanc aquarum scientiam angustis antea limitibus circumscriptam adeo provexerat, ut scientiam propemodum novam effecerit. Intelligens ergo Manstedius, quam scopulose difficit,
que in loco versari deberet, quantoque Vim iuccedendum esset, verecunde ac dubitanter. onus
suscepit. Sed se ipsum non norat, nec satis sti bat quid in hoc etiam genere essicere posset. Vigebat tum maxime celebris controversia B nonienses inter & Ferrarienses de reducendo Rheno in Padum , cui se quoque immiscuere Ve-L a neti,
182쪽
neti, Mantuani , Mutinenses, ac pene omnes Cisalpinae Galliae populi. Non eli credibile quantum negotii Manoedius cum his omnibus habuerit, quantisque implicitus fuerit moletitis. Sess vis & magnitudo caritatis ergo Patriam efficiebant, ut facile omnia ejus caussa perferret. Multa scripsit ut id quod intenderat confirmaret , S id quod contra diceretur, refelleret ; quod docte adeo, scienterque praestitit, ut
inde magnam famam sit consecutus. inae cum percrebesceret in dies magis , eo tandem pervenit , ut fere omnes huius generis controversiae ex universa Italia ad ipsum deserrentur, neque ulla res maior gesta sit, de qua prius decretum fuerit, quam Mantadii sententia combia . inae singula si vellem explicare, non vitam eius enarrare, sed historiam viderer scribere, idque non sine lectorum satietate . Itaque praecipua capitulatim exponam , ne minus lucide appareat, quantus in hoc genere vir ille fuerit . Lucam venit, ut esset iudex controversiae, quam Lucenses cum Hetruscis habebant de diarigendis aquis fluminum Auseris & Oseris . Iudem Lucenses illum & consuluerunt, quid sibi. ' facie
183쪽
faciendum esse putaret, ut siccarentur paludes, quae sunt in viciniis Viaregii; utque impedirentur alluviones , quae sepe fiebant in ea parte, qua Auser in ostris alveum influit. Tutiorem docuit derivationem aquarum , quae ex Clunibus fluunt. Eius consilium 3) magnae utilitati fuit Fanensibus in instauratione portus . Sed praesertim Ravennatibus multam & utilem operam praebuit in contorquendis in alium cursum aquis Bedesis & Vitis. In eo congressu, qui anno MDCCxxv. sibi fuit cum claris Mathem,ticis Faventiae apud Cardinalem Piaagam, ita Patriae caussam siistinuit adversus Corradum , qui
in ea erat sententia per novum alveum deducendas esse Bononiensis agri aquas, ut non mindo silperior distesserit, sed etiam coegerit adversarium fateri, magno se in errore Versatum ,
fuisse. Triennio post venit quoque in congressum colloquiumque cum summis mathematicis Grandio, Zendrinio & Marinonio, laudemque non minus boni civis nomine .enim Patriae Venerat quam doctissimi hominis reportavit . Constitus est de ratione exsiccandi Pontinam, Paludem , deque rellituendo Antiano portu .
184쪽
Qua in postrema cessiillatione singularis cognita est Μanstedii modestia. Etenim nonnisi aegre admodum ab eo impetrari potuit, ut sente tiam suam proferret, cum diceret, parum se nosse viin & naturam aquarum fluentium, penitus vero ignorare Vim de naturam maritimarum is Haec omnia vero utrum eidem magis gloriosa, an laboriosa fuerint, non facile est Iudicare 3
Nam & dissicillima itinera saepe sitscepit iniquis
simis temporibus, & interdum etiam vitae periculum subiit. Id maxime evenit ei cum At seris ripas, totumque aquarum cursem e superiori loco prospicere, eamque ob caussam manibus , pedibusque adnixus in altissimae rupis Verticem evadere voluisset. Nam eo proceΩsit, ut neque pendere ibi diu, neque progredi Posset, neque Iam regredi tutum esset in salebrosa, & horrenda crepidine , flumine rapido minaciter subterfluente . Haesit aliquantulum stinpenti similis , ubi repente se tot cinctum peric
lis animadvertit. Sed cito animum revocavit,
imploratoque Dei, hominumque auxilio , potuit se usque adeo sustinere, quoad stalae & funes ali,
185쪽
tae sunt. Paucis mensibus antequam Manfredio aquarum Praefectura daretur , electus fuit ad regendum Collegium Μontis Alti, quod olim, Sixtus V. ad homines sitae Provinciae in doctrinis praesertim Ecclesiasticis erudiendos Bononiae condiderat. Plane hoc munus non erat dignum viribus Manfredii, qui ma ora in Rein publica onera sus here poterat. Subiit ille t men , quo facilius domesticae subvenire posset inopiae. Ac primum omnium ad constituendam distiplinam adiecit animum ; & quanquam sibi res esset cum indomitis, & effienatis adolescem tibus, qui desertis liberalibus studiis, & repudiata omni disciplina, regi antea nullo modo potuerant, tantum tamen lenitate, prudentia , optimisque praeceptis atque inititutis effecit, ut ii, posita paullatim ferocia, petulantiaque s , collegerint se se, atque ad bonam frugem redierint . Pari felicitate usus est in excitandis iis ad laborem , doctrinarumque studium . Nam rhrevi eo ventum est, ut plures essent qui freno , quam qui calcaribus egerent. iEx his mulinti insignes Theologi , legum sacrarum periti , ac Poetae quoque haud vulgares extitere. Sed
186쪽
I68 satis mirari non queo , quomodo Eustachius, qui
erat cum animo, tum opera dilientissimus , qua de Collegio , qua de aquis, qua de Gymnasio, potuerit non modo ad studia Astronomiae redire, sed etiam in humanioribus litteris versari. Anno enim MDCCv. vulgavit Latinam epistolam ad praestantissimum mathematicum Dominicum Q tartaronium qua defensionem stiGcepit cuiusdam Monymi ab illo impugnati , qui sexdecim propositis capitibus, urgebat co rectionem Kalendarii. Biennio post, cum primus omnium Cometam in Capricorni astro animadvertisset , hunc diligentissime observavit toto eo tempore, quo in caelo apparuit id fuit a die vii. Kal. Decembris ad Januarii inbtium ) eius cursum accurate descripsit, & pumeta praecipue constituit, in quibus idem Eclipticam , & AEquatorem , ut itineris ferebat ratio, secuit. Parallaxim quoque Cassiniana methodo quaesivit, sed ea fuit si non plane nulla , at ce te usque adeo egigua , ut plane nulla Videretur . Planetarum etiam coniunctiones , oppositionesque ab eo & sectis determinatae, Veneris sidus in ipsa cum Sole conjunctione in Meridiano deprehenium s
187쪽
siim , - multae' denique astroibum post lunam occultationes tam noctu , quam interdiu adnotatae. Inierant hi quasi quandam secietatem observationum cum celebrioribus Europae Astronomis ; hique crant Romae Franciscus Blanchinius, Genua: Paris M archio Salvagus , Mutinae Caietanus Fontana , Parmae Achilles Beccadellius, Tiguri Joam nes , dc Juobus Fratres Scheucheteri , Norimbedigae E immarius, 'Vrgelbaurius, Mulierus; Massiliae Antonius Lavat, Montispessulani Bonius , Plantada , Clapiaeus ; Lutetiae Cassinius maior , S Manaidius. Cum his igitur sise Eustachius per litteras egit de rebus caelestibus, aliisque gravissimis ; eiusque sententia magni erat apud
omnes momenti ac ponderis . Praeter haec Ephemerides motuum caelestium, de quibus mox dicemus, scribendas suscepit . Ut vero de mam suetioribus Musis benemereretiir , defensionem
arripuit Ioannis Iosephi Ursii adversus Scriptores Ephemeridum Trevolitiensium, confecitque Dalicam epistolam summa elegantia conditam , in qua demonstrat, iniuria ab illis insimulari Marinum nimium exquisitae sententiae , quod de
sens obitum Poetae Alysii Gradonici familiaris
188쪽
pultas fuisse s s) i simul & illud ostendit Gallieammesim , si subtraxeris metrum , & illud similia ter desinens, haud diitingui a saluta oratione et contra Italam quasi alia quadam lingua loqui, suasque habere formas excogitandi ; & ex hoe discrimine fieri, ut Galli haud gultent rati
nem , quam in suis carminibus Itali Poetae se quuntur . . Ex hac profecto epistola apparet , quanto ingenii acumine praeditus esset Eulta-chius, & quam doctus intelligensque esset existimator veteris Poeticae , nostrae, & Gallorum , in quorum striptis praesertim Tragicorum eum scimus in adolescentia studiose & multum volutatum , eorundemque quasdam etiam Traga, dias Italas fecisse . Nec multo post , rogatu Marii Crescimbenti accurate eleganterque more
sito vitam scripsit summi viri Marcelli Malpi-ghii , eaque legitur in primo volumine Vitarum illustrium Arcadiae Pastorum. Sed in primis in eo elaboravit Eustachius, ut Italicae Poesis studiosi haberent colle stionem aliquam, quae a Poetis secuti xiv. ad ultimos usque procedenS , contineret quidquid praestantius ipsi condi-
189쪽
17 Iderant in eo poestos genere, quod lyricum, appellatur; dc ex qua, qux cuiusque aetatis , celebriorumque auctorum scribendi ratio voluntasque fuerit, intelligi possiet. Ad hanc conficiendam necesse ei fuit omnium pene Poet rum libros evolvere , ex quibus quidquid elegit,
non selum illo suo sincero S subtili iudicio , sed
aliorum etiam intelligentium virorum probari voluit. i vero legat ea , quae praefatus est in primo volumine , non multum desideret historiam contextam mutationum quas habuit Itala Poesis . Atque ex hoc opere laudem ipsem non quaesiisse ex hoc coniici potest, quod illud nomine
Augustini Gobbii, qui Alumni locum Collegio in
Piceno obtinebat, vulgavit. Parva quidem haec sunt , si spectentur summa illa sua in litteratorum Rempublicam, & in Patriam merita , ad quae magis magisque declaranda libet aliqua hi te onere de origine Bononiensis, ut Vocant , Institati , adiectaeque ei Academiae. Alousius Ferdinandus Marsilius vir nobilitate & opibus, de bellica virtute, doctrinaque Oniatissimus , cum intelligeret Physicam, si sit praesertim a Geometria seiuncta, sine ope experinientonim, Ob
190쪽
172 servationumque mancam ac debilem era; haec vero capi atque haberi sine magno initrumentorum, machinarum , ceterarumque rerum appa.ratu non pose, statuit hac in .re civium sito. rum utilitati consulere. Itaque occasionem ido neam nactus propter multa , quae ei sitscipiemda fuerunt itinera sive ad bella gerenda, sive ad componenda foedera, vir scientissimus telescopia, horologia , quadrantes , Oigana alia γstronomica, machinam Boylemam praestantismmam . micros pia , magnetes insigni vi, barometra , thermometra , instrumenta tornandorum corporum , fossilia onme genus , metallorum
matrices , sales , sulphura , pellucidos lapides , aliaque elusinodi permulta infinito labore ac
siimptu comparavit δ eaque omnia Bononiam in domum suam deportanda curavit. Ad hanc cum multi ingenii laude praestantes adolestentes rerum novitate allecti confluerent, iisdem illis rebus impulsi atque incensi sent ad naturae investigationem . Verum imus omnium maXime florebat Eustachius , qui , ut iupra demonstratum est , in eandem domum immigraverat , propterea quod Marsilius tractandae custodiendinque