장음표시 사용
211쪽
Iam concessit, ea tamen lege , ne nomen Auctoris proderet. Id caussae fuisse creditur, quia in eo haerebat, quod extrema parte sine ulla tamen affirmatione positit, varietas ne graduum , quos Cassinius , & Μmpermisius dimems Henant, alter in meridiana linea , quae Par,sios secat , alter in Lamnia ultra potarem circulum , ex qua varietate constitui posse videbatur terram compressam esse , referri ad illud deberet , quod varie & inaequaliter curvati essent
meridiani terrestres p Non dubito fore plerosque, quibus incredibile videri debeat , potuime
Manstedium novem postremis, quibus vixit amnis ad tam multa incumbere tamque multa scribere, praesertim cum relatum legent, hoc tempore infirma semper, ac saepe etiam aegra iLlum valetudine fuisse. Caepit enim ex renibus laborare , mox in difficultatem urinae delapsus est , demum lapis in vesica concrevit, qui Plemnque secundo quoque mense tetros ei. cruciatus ciebat. Sed hi vix dum remiserant, cum ille aut novum quoddam sitscipiebat aut interrupta contexebat, aut abselvebat instituta; idque tanto animi ardore praestabat , ut quo
212쪽
tempore otiosam aetatem & quietam sine ullo labore ac contentione traducere debuisset, nodsuum oblectamentum , sed etiam medicinam petere ab industria videretur. In hoc cum esset statu, non dubitavit Ravennam Venire caussa mandati, de quo supra commemoratum est ;cumque pedibus parum valeret , nec vehi in raeda sine maximo incommodo posset , sella deferebatur ad loca, quae invisenda erant, a que ita de ea, quae videbantur, dicebat. Ut lupidem se in vesica habere sensit, illum extrahi optasset, sed cum Medici, & in his Heraclitus frater obstitisssient, illorum paruit coniliis. Fecit tamen invitus . Nam videbat, sine spe salutis quod reliquum vitae foret, sibi miserrime degendum esse . Neque id eum fefellit . Nam dolores non selum multo crebriores facti sunt, sed etiam in dies graviores ἴ eoque
demum pervenerunt, ut ei e vita exeundi necessitatem attulerint. Non est credibile, quam ta animi sertitudine hanc' calamitatem pertulerit . quantaque constantia mortis aspectum sustinuerit, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare. Id erit indicio , quod
213쪽
Is duobus diebus antequam moreretur, cum memini iset habere se aliqua, quae rescriberet Camdinali Alberonio AEmiliae Legato de fluminibus Ravennatium, Theresiam Sororum natu mino-
rem accersivit, eique epistolam dictare caepit. Non potuit tamen ad exitum perducere, cum a mente, tanquam si offusa ei caligo esset , desereretur. oniam iterum in mentionem
Somnim incidimus , non est praetereundum , illas magno non selum Eustachio levamini in aegrit dine , sed adiumento quoque fuisse in omnibus iis rebus. quas scripsit his postremis annis. Pr fecto adeo de se bene meritis gratum semper se praebuit, & extremae quoque voces habuerunt declarationem singularis amoris sui erga illas. Mortuus est Eustachius , omnibus , quae ad Religionem pertinent, rite sancteque perse- Iutis nam non minus pium quam fortem se praebuit , nisi malumus in homine Christiano
tantam irtitudinem constantiamque pietatem quoque dicere) xv. Kal. Martias , die Dominico , hora xvII. anno MDCCxxxix. Suo ille discessu reliquit suos omnes moeroris ac luctus
plenissimos, S universam quoque Civitatem N a dolo-
214쪽
dolore magno assectam . Sed pLesertim doluit Academiti, quae cum fuisset quasi theatrum illius ingenii, se ea usdem honore ac gloria Ornatam , atque amplificatam putabat . Iamdiu tamen eius voce erudita , & Sapientiae auribus digna carebat . Nam post sermonem , quem de aucta maris altitudine habuit anno MDCCXYXI ,
nihil amplius in illa pronuntiavit ; & siquid aliud postea elaboravit, Eustachio Zanotio, qui sibi publice in munere Astronomi Instituti Scientiarum adiutor datus fuerat, recitandum commisit. Cadaver delatum est ad S. Maria: Μ, gdalenae, comitantibus Senatoribus Instituti Prinfectis, publicis in eodem Instituto Magistris , omnique studiosa iuventute, nec non magna Vulgi frequentia . Haud mediocre quoque funeri decus fuit, quod Cardinalis Prosper Lambertinius tum Archiepiscopus Bononiensis, qui eximie semper Eustachium dilexit pro sita singu- Iari voluntate in viros praestantes virtutis, &doctrinae gloria, in idem .Templum se contulit ad sacrum pro illo faciendum . Nec non carminibus , solutaque oratione eiusdem memoria 'celebrata. Debebantur prosecto hi ho
215쪽
nores divinis prope meritis Eustachii ; & hoe magni intererat ad decus & laudem illius Civit, iis , quae semper est habita doctrinae parens Scaltrix . Eodem in loco humatus est, atque haec in sepulchro incisa inscriptior
RusTACHIO MANFREDIO BONONIEN. I. V. D. EN COLLEG. PHILOSOPHOR. OB MERIT. ΑDsCITO MATHEMATICAR. PROF. PUB. INST. SCIENTIARUM ASTRONOMO REI AQUARIAE PERTRACTAN. PRAEF. REG. PARISIEN. ACADEM. ITEMQ. LONDIN. SOCIOvIRO SUAVISSIMIS HORIB. GABRIEL ET HERACLITUS FRATRI OPTIME MER. P. P. VIX. AN. LXIV. H. IIII. D. XX OBIIT XV. KAL. MART. MDCCXXXIX.
Statura fuit mediocri , habitu ad pinguedinem Vergente , capite magno , rubro colore , vultu decoro & hilari , acribus oculis , oblongo &incurvo nase, quam vel in primis certam imgenii notam Μetoposcopi existimant . Profecto Eustachius ea erat specie, in qua praestans in-
216쪽
genium apparebat; cumque non minus esuceret in ea summa comitas , fiebat, ut ipse aspectu conciliaret sibi observantiam benevolentiamque hominum. Comitati vultus res mdebat astabilitas sermonis, ac demum iis erat moribus, ut nemo illo commodior, nemo iucundior, ac moderatior fuerit ad omnem rati nem humanitatis. Itaque cum multi alienigena. rum ad eum sepe venirent, moti praeclara fama , quae de illo erat , nemo discedebat, qui
se mire ipsius officiis devinctum non confitere tur . Ad omnia ea quae more aguntur, & civilis vitae institutis, licet pleraque sibi molesta
essent, & incommoda vitae selitus esset appellare , attentum animum semper habuit, eaque religiose servavit. Ut erat quietis & tranquillitatis. amantissimus , ab omni contentione concertationeque maxime alienus fuit : & si quem offendisset, qui suo delectaretur errore , non contra pugnare, sed libenti animo cedere solebat. Licet perquam molestos experire tur , ita patienter tamen serebat , ut probare
videretur, homines illos , qui in colloquiis , tanquam in possessionem suam venerint, eaeci dunt
217쪽
I99dunt alios, non intelligentes, cum in reliquis rebus , tum in sermone vicissitudine utendum esse . Nihil unquam neque iussilens neque glo. Hosum ex ore eius exiit; tantumque aberat , ut ipse sua extolleret, ut potius ea semper
verbis extenuaret. E contrario nunquam commitistebat , ut non liberalis videri posset in tribuenda merita hominibus laude . Cum suis ita vixit, ut nulla querimonia intercessierit , & ,
mor ad extremam usque aetatem creverit. Neminem unquam laesit , ac nulli amicorum, opera , consilio , ac labore defuit . Siquid acceperat, maiori mensura reddere curabat , imitans , ut iubet Cicero , agros fertiles , qui multo plus afferunt, quam acceperunt. Nihil magis optabat quam ad hominum utilitatem intelligentiam suam conserre , quo factum est, ut non selum vivus ac praesens studio discendi libentissime humanissimeque erudierit, sed hoc etiam post mortem monumentis litterarum assequi studuerit. Inter multos, quos habuit auditores , tulit praesertim in oculis Fram ciscum Mariam Zanottum , huiusque fratris Glium Eustachum, & Francisciim Algarottum is
218쪽
Quam in se tanta animi constantia tulit adversam Breunam, sic in aliis dolebat, ut nihil Κ-Pra. Hoc quoque erit eius humanitatis testimonium , quod cum cooptatus esset in coetum illorum , qui extremis vitae horis morte damnatis adistini, quoties Christiano hoc ossicio Bngi debebat , adeo commovebatur, ut illud deserere coactis fuerit. Simplex & apertus veritatem uni. ce semper coluit. Toto Vitae cursu religionem , pietatem , sanctitatem pure Sc caste Deo tribuit. Summa quoque in Patriam caritas eluxit in illo, eamque semper propriae utilitati antetulit . Nam invitatus , ingenti proposita mercede , a Lucensibus primum , mox a Caesare, ut munus apud illos Aquarum Praesecti, apud hunc Mathematici sustineret , honore contentus illud suΩcipere recusavit. Nemo illo in contrahendo religiosior ; & si cuipiam debebat, & dubium e Gset quantum , quod nimium potius, quam id quod parum Videbatur , exselvere plane volebat. Convivia in adolescentia praesertim plurimum
amavit , horumque delectationes non tam sgullus voluptate, quam coetu amicorum , se
219쪽
familiarem non mediocris facta esset accessio , neque illi deesset, unde largiorem simplum facere posset, cipe ad prandium eos vocabat ,
quorum mores a suis non abhorrerent . Tum
praesertim apparebat, quanta esset in homine iucunditas , quantumque excelleret in genere illo iocandi eleganti, urbano , ingenioso , ac libero digno, quo etiam plurimas ejus familiares epistolas resertas vidimus . Dici statis non potest , quam acute atque celeriter Videret , quid in re quaque verissimum esset, quamque teretes religiosasque aures habuerit. Quo factum
est, ut plurimi rerum suarum censerem illum habere voluerint. Narrat Scipio Mas ius, adminatum se fuisse semper tantam intelligentiae magnitudinem , sed maxime in eo quod pertinet ad Tragaediam , eaque propter faepe ad illam scribendam eundem invitasse . Nihil tamen Eustachius in hoc genere reliquit, nisi huc referre velimus sane dulcissimum melodramma, cui nomen est Daphnis, quod sibi adolescentidi invito excidit. De styli autem eius elegantia quid dicam λ Sive carmina exaravit , sive
litteras scripsit, sive se exercuit in diceadi ge-
220쪽
nere aequabili de temperato, sive Oratorium tractavit tractavit autem non semel magnae non selum elegantis, sed etiam pleni ac per fecti Oratoris commendatione, ut indicat oratio , quae est in manibus, de S. Petronii laudibus ) sic apta & decora , pura ac planetas Etrusca eius dictio fuit , ut non multos habeamus huius nostrae aetatis scriptores , quos cilmillo conferre possimus. Haec quidem laus com
probata est Ioannis Bottarii praestantissimi dicendi existimatoris iudicio , cum mihi sermo cum illo 2 , multis audientibus , de Manstedio esset imstitutus. Hinc factum est, ut iam ab adolescentia
referretur inter eos, qui celeberrimam toto orbe Academiam, quam vulgo vocant delia Crusca, magno Italicarum litterarum bono constituunt .
In iis vero quae Latine scripsit , non aeque tulit omne punctum , quod homini plurimis iisque reconditis litteris praestanti culpae minime tribuendum est, cum etiam in re una excellere Per magnum sit .